Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. (( vers. 81.)) Adjuvante Domino, istam magni hujus psalmi partem considerandam exponendamque suscepimus, ubi dicit, Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non omnis defectus vel culpae putandus est esse, vel poenae: est etiam defectus laudabilis vel optabilis. Nam cum sint inter se duo ista contraria, proficere et deficere; usitatius profectus in bono accipitur, defectus in malo, quando non additur vel subintelligitur in quid proficiatur vel 1557 deficiatur: cum vero additur, potest et malum esse proficere, bonumque deficere. Aperte quippe dixit Apostolus, Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem (II Tim. II, 16) : ait et de quibusdam, Proficient in pejus (Id. III, 13) . Ita et defectus a bono in malum malus est, a malo in bonum bonus est. Bono quippe defectu dictum est, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3) . Sic et hic non ait, Defecit a salutari tuo; sed, Defecit in salutare tuum, hoc est, ad salutare tuum, anima mea. Bonus est ergo iste defectus: indicat enim desiderium boni, nondum quidem adepti, sed avidissime ac vehementissime concupiti. Sed quis hoc dicit nisi genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II, 9) , ab origine generis humani usque ad hujus saeculi finem, in eis qui suo quique tempore hic vixerunt, vivunt, victuri sunt, desiderans Christum? Teste sanctissimo sene Simeone, qui cum eum infantem accepisset in manus, dixit, Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Acceperat enim responsum divinum, non se gustaturum mortem, nisi vidisset Christum Domini (Luc. II, 29, 30, 26) . Quale autem desiderium fuit in isto sene, tale fuisse credendum est in omnibus superiorum temporum sanctis. Unde et ipse Dominus discipulis ait, Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 17) : ut ipsorum etiam vox hoc loco agnoscatur, Defecit in salutare tuum anima mea. Nec tunc ergo quievit hoc desiderium sanctorum, nec nunc quiescit in Christi corpore quod est Ecclesia, usque ad terminum saeculi, donec veniat Desideratus cunctis gentibus, sicut promittitur per prophetam (Aggaei II, 8) . Propter quod dicit Apostolus: «Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus» (II Tim. IV, 8) . Hoc itaque desiderium de quo nunc agimus, de dilectione consurgit manifestationis ejus; de qua item dicit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4) . Prima ergo tempora Ecclesiae ante Virginis partum, sanctos habuerunt qui desiderarent incarnationis ejus adventum: ista vero tempora ex quo ascendit in coelum, sanctos habent qui desiderent ejus manifestationem ad vivos et mortuos judicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio usque in finem saeculi requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est, ut totius corporis Christi in hac vita gementis vox convenienter intelligatur, Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi: hoc est in promissum; quae spes facit ut per patientiam exspectetur quod a credentibus non videtur (Rom. VIII, 25) . Etiam hic graecus illud verbum habet , quod quidam nostri interpretes 1558 supersperavi transferre maluerunt; quia procul dubio plus futurum est, quam dici potest.