IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ficte contrahentem teneri vere contrahere. Ita Sotus hic quaest. 1. vers. Respondeo stante. Navar. cap. 22. num. 76. Medin. Summ. cap. 16. sig. 13. Henriq. lib. 11. cap. 11. Bannes 2. 2. q. 77. art. 3. dub. 1. Major. 4. dist. 27. quaest. 1. videtur D. Thom. ibi. art. 2. quaestiunc. 4. ad 1. Ratio est, quia vix aliter satisfieri potest parti deceptae, quia non potest aliud matrimonium inire, et si sunt aequales, etiamsi posset, graviter maneret laesa in fama. Si tamen posset his damnis aliter sufficienter occurri sine eo quod deceptor contrahat, non video quare non sufficeret ; quod tenet Petr. Ledesm. de matrim. quaest. 45. artic. 4. dub. 1. S in hac difficultate. Secundo, ait defloratorem virginis teneri ei ad dotem juxta consuetudinem patriae. Puto loqui de deflorante per raptum, vel violenter, quia deflorans volentem ad id non tenetur, quia haec defloratio non differt a simplici fornicatione, ut tenet Sotus 4. distinct. 28. quaest. 2. art. 4, col. 13. Suarez tom. 4. disput. 22. sect. 4. num. 6. Quod nec etiam eo casu restitutio debeatur parentibus, tenent Sotus 4. de justit. quaest. 7. artic. 1. ad 2. Navar. lib. 2. de restit. part. 4. cap. 3. Bannes 2. 2. quaest. 64. artic. 2. dub, 7. Salon, ibi oontrov. 5. Sanchius lib. 7. de Matrimonio, disput. 14. num. 11.
Sed (i) numquid iste dolosus erit immunis? Respondeo, stante illo dolo, in foro conscientiae dicendum est sibi quod nullo modo reddat, nec petat, quia fornicaretur: et cum hoc dicendum est sibi, quod de necessitate salutis tenetur satisfacere personae laesae, ut sibi reddat de suo, quantum sibi abstulit ; erat autem istius de jure corpus dolosi, quia commutavit corpus suum pro corpore illius, sicut qui veraciter contrahit cum alia, quod est servandum ; et ideo tenetur iste dolosus commutare dolum in verum contractum. Sed esto (k) quod tempore intermedio contrahat cum alia veraciter, respondeo, servandum illud est cum satisfactione exteriori possibili, puta cum procuratione matrimonii convenientis, sicut dicitur Exod. 22. et de impossibilitate reddendi huic quod sibi debetur, est paenitendum.
Quid (1) de dormiente cum virgine? Tenetur sibi ad certam restitutionem, secundum morem dotis, quam solent accipere virgines in patria illa.
Si (m) arguaturi contra solutionem istam de errore, qui consistit in hoc quod commutatio non est, nisi secundum apprehensionem valoris commutati ad illud pro quo commutatur. Contra hoc, aliquis potest aliquid dare, vel commutare expectans magnum sibi dari, cui tamen nihil reddetur, nec tamen propter hoc datio prima est nulla. Respondeo, quaedam est datio non liberalis, expectans redditionem futuram ; quaedam est exigens dationem praesentem concomitantem, quae proprie commutatio est. Prima bene tenet, etiamsi postea non sequatur redditio expectata, quia in praesenti fit translatio solum sub spe redditionis futurae. Secunda nunquam est, nisi sit statim redditio concomitans, quia contractus commutativus est conditionalis, et si non expressa conditione, tamen universaliter ex natura contractus subintellecta, et contractus conditionatus non est, non stante conditione.
Ad (n) primum argumentum, sive Jacob possit excusari a peccato, si cognovit Liam prima nocte, sive non, non est magna vis,quia non fuit confirmatus: sed postquam deprehendit illam esse Liam, consensit novo consensu propter illa verba Laban : Non est consuetudinis in loco isto, ut minores prius tradantur ad nuptias; et ex tunc fuit uxor ejus ; alias bene concedo, quod potuisset repudiasse eam, sicut non suam.
Ad secundum subditur ibi, quod post egressum Jacob, et ingressum Esau, Isaac stupore vehementi, et ultra quam dici possit admirans expavit : Et quis ergo? etc et tunc subjunxit : Benedixi ei, eritque benedictus; ubi ex textu datur intelligi, quod fuerit raptus in illa admiratione vehementi, et in ea vidit Jacob esse juste benedicendum : et ita, licet illam benedictionem primo ab homine, et humana cautela extortam dedisset, tamen postea in extasi, a Spiritu sancto approbatam pronuntiavit, tanquam firmam, subjungens, erit que benedictus.
Ad aliud dico, quod non est simile de Baptismo ignoranter collato, quia ibi non est contractus mutuus. Si tamen aliquis ad solutionem hujus quaestionis acciperet rationem ex ratione Sacramenti, quod non posset conferri ab errante, videtur probabile, quod errans in baptizando circa personam, non baptizaret, sicut nec in matrimonio. Sed ista ratio non est posita ad solutionem quaestionis, nec talis error, quod sit A vel B, dum tamen intendat conferre Sacramentum illi personae, quae praesens, est videtur impedire collationem aliorum Sacramentorum, sicut hic impedit: non quod impediat Sacramentum primo, sed quia impedit contractum donationis faciendum illi cui non vult donare illud quod hic datur.
Ad ultimum dico, quod malitia moralis non est aliquid per se requisitum, nec ejus oppositum ad istum contractum, et ideo non impedit ipsum: secus est de servitute, propter rationem dictam in solutione quaestionis.