IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Sed numquid iste dolosus erit immunis, etc. Resolutio haec Doctoris plura continet. Primum, non debere dolosum petere aut reddere debitum: quod patet ex dictis. Secundum est, eum teneri necessitate salutis ad satisfaciendum personae laesae, et de hoc nullum est dubium. Tertium, docet hanc satisfactionem esse, ut vere contrahat matrimonium : et ratio est, quia de Jure ad hoc tenetur, et ex vi contractus. Hanc docet S. Thomas dist. 27. quaest. 1. art. 2. quaestiunc. 4. od 1. Major eadem dist. quaest. 1. Adrianus in 4. quaest. 2. de matrimonio, Sotus dist. 27. quaest. 1. art. 3. Petrus de Soto et alii, quos citat Scholiastes. Quod regulariter verum est, quia illud matrimonium in facie Ecclesiae tenebit, et mulier, quae bona fide contraxit, tenetur semper continenter vivere, et patitur damnum in fama, quod aliter resarciri nequit, nisi per matrimonium verum contractum ; his omnibus causam dedit fictus, ergo tenetur dare satisfactionem aequalem, quod nequit aliter quam per matrimonium. Accedit, si cognovit eam, alius titulus, ex quo obligatur in conscientia, neque debet absolvi donec actu contrahat.
Non desunt tamen, qui negant fictum teneri ad contrahendum denuo, nisi sequatur copula, ut si virginem duxit, eam non defloravit. Hostiens. cap. Ex parte. etc. de sponsalibus, Anton. 3. petit. 1. c. 9. Ledesma in 2. p. 4. quaest. 47. art. 4. Excusant aliqui ab hac obligatione fictum, ut quando ipse dedit signa fictionis, quia foemina in eo casu sibi imputare debet damnum, quod advertens incurrit. Item, si sit magna inaequalitas inter fictum et mulierem, aut conditionis aut sanguinis, quia in eo casu debuit etiam ipsa praesumere de fraude ; deinde, si scandalum magnum, aut exitus infelix ex matrimonio vero sequatur. Item,si foemina decipiat virum fingens se virginem, quae corrupta, vel si foemina cum alio mox decubuit, quia tunc obligatio prior extinguitur, nec iterum reviviscit. Item, si ipsa noluerit matrimonium inire cum ficto, extinguitur obligatio.
(k) Sed esto quod tempore intermedio contrahat, etc. Haec conclusio est D. Thomae, Solo, et communis, et regulariter intelligenda, quando scilicet damnum notabile intulit, quod aliter nequit resarciri.
(1) Quid de dormiente cum virgine, etc. Haec etiam intelligenda est in causa seductionis, ut patet ex textu citato. Videantur auctores citati apud Scholiastem.
(m) Si arguatur contra solutionem istam, etc. Recte distinguit dationem liberalem cum expectatione retributionis de futuro, a datione quae exigit commutationem de praesenti, qualis est matrimonialis. Intelligit dationem liberalem cum spe recipiendi de futuro, illam quae fit non interveniente pacto, de satisfactione recipienda pro futuro, verbi gratia, si quis donet mere liberaliter, ut gratiam alterius ineat, a quo expectat beneficia majora, ut officium aliquod in Republica,
aut hujusmodi. Si tamen datio illa non liberalis, sed onerosa, interveniente pacto aut contractu de satisfactione pro futuro, consurgit obligatio secundum justitiam, nisi alia contractus sit prohibitus lege.
Asserit praeterea in ratione subjuncta contractum commutativum esse conditionalem, etsi non conditione explicita, sed ex natura contractus subintellecta, quia nempe translatio non fit nisi cum onere recipiendi rem, pro qua res translata commutatur ; intelligit Doctor conditionem generalem, quae includitur in omni contractu, et explicatur per hoc, si volueris, aut consenseris. Si autem conditio verbis exprimatur, dicitur conditio specialis, quia jam dat speciem contractui, et suspendit dispositionem factam, donec ipsa compleatur, eaque non completa nihil acquiritur juris, quia dispositio illi alligatur ; requiritur tamen ut conditio expressa aliter apponitur, si sit generalis, quam includitur in ipso contractu ex lege, quia sic expressa non inducit ullum effectum, quem ipse consensus ex lege non inducat, neque suspendit consequenter contractum aliter quam ex vi legis suspensus est.
Unde hae conditiones adjectae in matrimoniali consensu, ut si non es impeditus aliquo impedimento dirimente, ut consanguinitatis, etc. aut si consenseris, nihil efficiunt, nec suspendunt contractum, quin sit absolutus, quia ipsa lege tales conditiones includit contractus, ut iis non positis aut obstantibus, fiat suspensus et nullus. Si ergo contrahentes conantur serio contractum, expressio talium conditionum, ut ex natura contractus inhaerent, non suspendunt contractum. Quia tamen adjectio conditionis sit expressio voluntatis, et talis sit contractus, nempe purus vel conditionatus, qualis est consensus ; si adjectio illarum conditionum fiat ex alia causa, contractus erit suspensus, donec purificetur ; verbi gratia, ad evitandum sacrilegium adjicitur conditio, si non es consanguineus, pro majori reverentia Sacramenti: ad evitandam paenam, quae in contrahentes cum tali impedimento est a Jure, vel ab homine lata ; ad tollendum scandalum ex praesumptione in contrarium in re dubia, quando certum non est ipsis, aut aliis praesentibus eos non esse in gradu prohibito consanguinitatis ; vel ex alio fine et circumstantia, quae ex qualitate personarum hic et nunc concurrunt, expressio talis conditionis non est superflua, et alio modo adjicitur quam ex lege importatur, ita ut sit expressio consensus conditionali, et non puri, et maneat consensus suspensus, ut in casu jam expresso, donec constet ipsis de veritate rei. Hinc sequitur veritas illius extremi assumpti in textu Doctoris, nempe contractus conditionatus non est, non stante conditione, etc. universaliter esse verum, loquendo de conditione late sumpta, et quando conditio ex ipsa lege inhaeret, vel de conditionato specialiter sumpto, qui proprie conditionatus est.
Ad majorem hujus intelligentiam non erit superfluum hic adjicere breviter aliquid de conditionibus, quae ad matrimonium ejusque consensum adjici possunt, et quid operentur. De quibus alii Doctores in hac materia tractant, D. Thomas in 4 dist. 29. D. Bonaventura dist. 28. et late moderni agentes de hoc contractu in specie. Thomas Scanchez lib. 5. de matrimo nio per totum, et Extra de conditionibus appositis, plura huc spectantia traduntur cap. 1. 3. 5. 8. et 1. in quibus plures casus matrimoniales deciduntur dependen dentes a conditione apposita.
Conditionem etiam apponi tam ex parti , consensus quam ex parte contractus nor . repugnat, quia sicut consensus est liber ita etiam dari potest sub conditione, si alias non sit prohibita, et contractus tam matrimonialis quam alii admittunt conditiones. Consensus autem, ut inhaeret conditioni, dicitur ex objecto conditionatus, ut distinguitur a consensu puro seu absoluto, cui non admiscetur conditio.
Adjiciuntur aliqua contractui variis modis : Primo, per modum temporis, ut do tibi equum in diem crastinum, ante autem tempus adjectum non transit in jusdonatarii. Aliquando per modum oneris, do tibi equum, ut sis bonus. Aliquando per modum causae, do tibi equum, quia es amicus. Aliquando per modum specificationis aut demonstrationis, ut do tibi equum, qui es fortis, etc. Aliquando per modum conditionis suspendentis consensum et contractum, donec conditio ponatur, ut si quis contrahat cum Francisca, si patri placuerit, aut si dos consignetur tanta, etc.
Aliae sunt conditiones de futuro, aliae de praeterito, aliae de praesenti, aliae possibiles, aliae impossibiles, impossibilitate rei aut Juris, ut sunt conditiones turpes, et reprobatae Jure naturali, aut positivo ; alia etiam est conditio necessaria eventura, alia contingenter.
Dico primo in omni contractu spectandam esse intentionem contrahentium, ut fertur in objectum, seu materiam circa quam ipsius contractus, nam talis est dispositio, qualem inducit consensus disponentis de re sua, quae in libera potestate est, ut eam sic vel sic transferat, hoc est, absolute, non adjecta conditione, aut alia limitatione, vel aliter, his adjectis.
Dico secundo requiri ad contractum, ut intentio haec sit efficax ex natura sua, et operetur modo humano, id est, ut sit conatus per se requisitus ad commutationem, quantum est ex dispositione praesenti contrahentis, et non fictus aut irrisorius, quia requiritur ut iniens contractum conferat ex parte voluntatis eum actum, quia essentialiter requiritur ad dationem onerosam, aut liberalem rei ; alias non potest abdicare dominium ejus, neque etiam acquirere per contractum dominium rei, in quod commutare intendit id quod est proprium, et sui juris. Oportet ergo ut iniens contractum applicet se per actum ex genere suo requisitum ad contractum, si illum intendit, qui actus ex natura sua est consensus in rei commutationem, hoc vel illo modo, et natura sua efficax universaliter loquendo, sive ille actus sit inhaerens conditioni, sive non, ut absolutus; quod maxime notandum est circa conditiones ex natura rei impossibiles, ut postea videbimus, et quae cognoscuntur impossibiles. Dico tertio,sicut universaliter ad trans-, lationem rei requiruntur tria, nempe ut persona sit habilis ad transferendum, et persona in quam transfertur ad acquirendum dominium, et materia circa quam sit subjecta translationi ; ita etiam in contiactu haec requiruntur, ac proinde non solum spectato Jure naturali, aut Gentium, sed lege positiva, capacitas ex parte personarum et materiae inhaereat, ita ut legi positivae disponenti de rerum usu et dominio non repugnet. Intentio ergo efficax, ut sit talis in gradu quo requiritur ad contractum legitimum, debet respicere legem non solum naturalem, sed etiam positivam, ut sit vera intentio et requisita ad contractum ; verbi gratia, habens sacros Ordines in Ecclesia Latina, aut votum emittens solemne Religionis, quantumlibet consentiat in matrimonium, non potest dici habere intentionem efficacem ad illum contractum, ad quem est inhabilis ; sicut universaliter in moralibus, nullus potest intendere finem efficaciter, quantumlibet in objectum feratur ardenter, quando nequit prosequi finem, aut ad hoc est inhabilis ; ergo similiter nemo potest efficaciter intendere, contractum, supposita scientia requisita ad naturam talis contractus, nisi ad contractum intendat, juxta praescriptum legis inhaerentis contractui quoad substantiam, quia nullus potest inire obligationem ex justitia per proprium actum efficaciter, nisi servatis iis quae ad naturam hujus obligationis spectant.
His ergo suppositis de natura consensus requisiti ad contractum in genere, et spectata rei veritate, et non sola praesumptione, et ut confusio evitetur ex variis Doctorum in hac materia limitationibus et modis dicendi desumptis ex libertate, et modis operandi voluntatis, inquantum potest actum habere absolutum, aut dependentem a conditione adjecta, facilior erit resolutio in reliquis.
Dico quarto consensum ad contractum requisitum non posse admittere conditionem impossibilem utroque modo supra expresso, sive sit impossibilis ex natura rei, sive sit impossibilis ex lege irritante, modo praesupponatur in contrahente scientia de impossibilitate conditionis. Haec conclusio patet primo ex dictis, quia consensus in contractum debet esse ex natura sua efficax et inducens obligationem justitiae per translationem rei intentam hoc modo, et acquisitionem alterius, pro qua commutatur, et hoc per viam contractus ; ergo nequit involvere aliquid ex natura sua repugnans intentioni efficaci et requisitae ad illam translationem, et consequenter nequit suspendi ad illam conditionem, quae ex natura aut lege repugnat translationi, supposita ejus cognitione, alioquin vel idem actus involvent contradictionem, aut assent simul in voluntate duo actus incompatibiles, utrumque horum perinde repugnat. Si ergo vult efficaciter contractum et translationem per ipsum fieri, nequit respicere id, quod est repugnans substantiae contractus, aut translationi intentae, sicut qui vult dare mutuum, nequit velle efficaciter dare mutuum, retenta re sibi aut ejus proprietate quoad usum et dominium, quia hoc intrinsece repugnat substantiae hujus contractus ; ergo idem dicendum de omni contractu, in eo qui sincere et efficaciter intendit contractum, non posse eum involvere aliquid repugnans substantiae ejus, quod scit repugnare, vel ex natura rei, vel Jure.
Hinc sequitur veritas illius axiomatis, seu communis regulae : Conditio quae est de facto aut Jure impossibilis, vitiat dispositionem, aut hobetur pro non adjecta, etc. si enim tollit intentionem contrahendi, irritat contractum ; si autem non tollit, habetur pro non adjecta. Utrumque verum est, si supponatur scientia conditionis, quantum est ex natura contractus legitimi, et consensus requisiti eum irritate, aute pro non adjecta haberi ; habetur autem pro non adjecta, quando intentio fuit serio contrahendi, quia tum licet adjiciatur conditio, non comprehenditur sub intentione, neque illam respicit, sed impertinenter, aut joco adjicitur. Quod si cadat sub intentione, repugnat consensui, et trahit voluntatem ad dissensum, seu non consensum, spectata rei natura, et modo quo voluntas fertur in contractum per conditionem irritantem utroque modo, lib. Non solum, 31 ff. De action et obligat. Quia, inquit, omnium ea cogitatio est, ut nihil agi existiment apposita ea conditione, quam sciant esse impossibilem, etc. nempe cum qua non potest esse contractus aut translatio, vel ex natura rei, si taliter sit conditio impossibilis, vel certe inviolata lege, quae contractum irritat, ut si professus Religionem, matrimonium, sciens impedimentum, contrahat.
Sequitur secundo si illa conditio sit ignota, qua impossibilis est, posse stare consensum seu intentionem requisitam ad contractum ex natura actus et intentionis, quae suspenditur ad conditionem, qua existimatur possibilis, licet in re ipsa sit impossibilis quia ad concipiendam intentionem sufficit ut finis existimetur possibilis, respective ad conatum praesentem voluntatis et operantis ; eodem modo ad suspendendum consensum sufficit ut conditio existimetur possibilis, et tunc nascetur obligatio hinc inde in opinione contrahentium, suspensa ad conditionem oppositam, quae obligatio oritur ex conscientia erronea, deposito autem errore desinit.
Dico quinto, conditionem impossibilem aliquando haberi pro non adjecta, vel ipso Jure, vel praesumptione in re dubia ; ipso Jure habetur pro non adjecta in testamentis, quantum ad institutionem haeredis, fideicommissum, legatum, et donationem factam in causa mortis ut constat l 1. 4. 6. 8. et 9. de conditionibus institutionum, et sig. Impossibilis, Institut, de haered. insliluend. Quod intelligendum 1 est in utroque foro, quia sive fuerit consensus testantis dependens ab illa conditione, sive non, dispositio tenet ex lege supplente defectum consensus, quia res externae subsunt dispositioni legis directe, quando illa dispositio habet justam causam, quia mortuo testatore, nemo est qui posset voluntatem ejus interpretari, et ne dispositio ab eo facta reddatur inutilis, ad evitandas lites, jus supplet defectum, vel in paenam testatoris, vel etiam in favorem; in paenam quidem, si conditio sit turpis; in favorem ut dispositio ejus sortiatur effectum.
Quod si constet adjectam esse conditionem ex errore, vel quia putabatur possibilis aut licita, aliqui dicunt non valere testamentum, sed reddi irritum. Sed oppositum videtur, quia lex non confirmat dispositionem ex interpretatione aut praesumptione, sed ex absoluta potestate, quam habet in bona testata, et supplens defectum testatoris, cujus voluntati succedit ordinatio legis in defectu, et sicut extenditur ad conditionem impossibilem ex scientia adjectam, ita etiam ad ipsam, si in re est impossibilis, videtur extendi ; aliud dicendum esset, si solum praesumptioni lex inniteretur. Priorem tamen sententiam docet Gomezius de legatis num. 65. ex l. servo manumisso 58. de conditione indebiti, et plures alii ; tunc dicendum est legem non extendi nisi ad casus, quos comprehendit, cum alioquin in caeteris irritat contractum, per talem conditionem adjectam, qua praesumit dissensum.
In contractu matrimonii conditio impossibilis, aut turpis habetur pro non adjecta, quia praesumitur in favorem matrimonii, cap. fin de conditionibus appositis, et contrahentes serio egisse in re tanti momenti, et sancta. Haec ordinatio ideo innititur soli praesumptioni, quia nequit Ecclesia dare potestatem mutuam hujus contractus sine consensu contrahentium : requiritur autem ut constet vel joco illam conditionem adjectam, vel sciant contrahentes illam conditionem esse impossibilem, et ex ordinatione legis pro non adjecta reputari, et nihilominus contrahunt scientes a Iure eam haberi pro non adjecta, quia tum praesumitur eam joco, et inipertinenter adjectam ; vel etiam in dubio praesumuntur etiam valide per debitum consensum contraxisse, ne vivant in adulterio, aut certe irrisorie agant in re sancta et gravi. Caeterum in foro externo illa praesumptio valet in foro vero interno, si nullus fuit consensus, nihil fit.
Dubium est si contrahentes sciant statutum Pontificis, et velint nihilominus contrahere per consensum alligatum conditioni, an valeat matrimonium ? Ratio difficultatis est, quia illud cap. finale innititur praesumptioni, quae non variat factum, et falsa est quando veritas non subest, quae praesumitur.
Respondetur valere matrimonium in re ipsa, si contrahentes habuerunt animum serio contrahendi, hoc est,ineundi contractum: nam Ecclesiae statutum in eo capitulo tantum efficit, ut contrahentes non possint alligare consensum tali conditioni, . quam voluit pro non adjecta haberi, sicut potest instituere alias solemnitates hujus contractus, sine quibus contractus non esset legitimus: ita etiam instituere, ut conditiones aliquae habeantur pro non adjectis, et impossibilitare personas ad eas trahendas in contractum. Itaque intentio sincera ineundi contractum, refertur ad substantiam ejus, et non ad conditionem eo casu appositam, quam de Jure non potuerum intendere, aut substantialem facere contra statuti dispositionem. Potest autem intentio concipi primario ineundi contractum legitimum, et apponi ex voluntate contrahentium secundario illa conditio, ut respicit primarium finem, intentio valet et consensus ex ea datus, et conditio illa sicut non specificat intentionem, ita etiam neque consensum, et habetur pro non adjecta. Quod si intentio primo respiciat ipsam conditionem, et accessorie tantum, aut secundario contractum, tunc deest animus serio contrahendi, et matrimonium est nullum, et si. constat etiam de tali intentione Ecclesiae, non praesumit de valore matrimonii. Tunc enim conditio non est apposita, sed primario intenta ex dissensu, et magis ipse contractus est appositus conditioni, quae primario, ut causa dissensus intenditur, vel certe ut signum non consensus veri in contractum, sed frustratorii.
Dices, in omni casu, quo intenditur conditio impossibilis, frustrari veram interpretationem contrahendi, ac proinde contractum esse nullum. Respondetur distinguendo antecedens, quando finis per se intentus est vinculum, seu ipse contractus, negando antecedens, quia potest subsistere talis intentio in ordine ad materiam non impeditam ; et quia voluntas primario movetur ex fine, contractus de facto subsistit, quamdiu ratio finis non immutatur, neque affectus voluntatis circa finem. Quod si ulterius addatur conditio impossibilis, habetur pro non adjecta, quia adjectio ejus non est principalis causa operandi ex parte voluntatis circa contractum, neque medium inducendi contractum, qui per se intenditur, et a cujus intentione non distrahitur voluntas ; illa ergo adjectio conditionis consequenter se habet ad intentionem absolutam contrahendi, quae non vitiat factum ex intentione priori, et non est consequens ex natura rei, aut ipsius intentionis primariae, sed mere ex libertate et iraperiinenter ac otiose, quia nullum inducit effectum.
Exemplum esse potest in ministro Sacramenti, qui ex intentione faciendi, quod facit Ecclesia, valide ministrat Sacramentum, quamvis ipse adjiciat aliam intentionem particularem ex errore conceptam, quae quidem est contra veritatem Sacramenti, tamen non repugnat priori intentioni, per quam primario movetur ad operandum. Et sicut potest stare scientia in universali, v. g. omnem mulam esse sterilem cum ignorantia particulari, an haec mula sit sterilis in eodem intellectu, ita etiam in voluntate eadem potest esse intentio universalis ineundi contractum hic et nunc, cum alia particulari et minus principali concomitante, quae non derogat priori, quae magis principalis est seu primaria, v. g. si haereticus velit serio contrahere matrimonium, et ex errore quo vellet repugnare statuto Ecclesiae in contemptum, adjiceret conditionem impossibilem, matrimonium in utroque foro teneret; tum quia talis conditionis adjectio non esset ex fine principali, quo vellet contractum absolute, et necessarium consensum, et adjicit conditionem ex fine extraneo, nempe contemptus, et non ipsius contractus ; tum quia ex statuto Ecclesiae adjectio talis conditionis esset frustratoria, si alioquin intentio contractus seria reducitur in actum per consensum proportionatum.
Quod si vero intentio primaria contractus pendeat, aut inhaereat conditioni per se, tunc nihil fit, quia adjectio conditionis impossibilis principaliter intenditur ad frustrandum contractum: et quamvis intelligatur per modum prosecutionis, ut tendit in conditionem, tamen ut reducitur in contractum per conditionem sic intentam, est dissensus seu non consensus in ipsum contractum. Et in eo casu non habet intentionem per se perficiendi contractus diversam, ab ea quae adjicit conditionem impossibilem et frustratoriam contractus, ut non teneat.
Hos autem diversos modos intentionis, ut respicit tam contractum serio ineundum quam frustratorie, non solum possibiles esse, sed etiam in praxi contingere, patet, quia praesumptio Juris civilis fundatur in possibilitate rei, et prout in plurimum, vel secundum rectam rationem contingit praesumptio in favorem matrimonii, adjecta tali conditione, fundatur in eo quod animus serio contrahendi inesse possit, quamvis conditio adjiciatur, spectata scilicet intentione, quam debent contrahentes habere, et quae ut in plurimum inest. Praesumptio etiam Juris civilis quoad ultimas voluntates, fundatur in contractu favorabili, et ideo statuit secundum intentionem, quae praesumitur et debet inesse. In aliis autem contractibus praesumit, ex conditione adjecta impossibili, non fuisse, consensum firmum in contractum, aut serium; ergo sicut utraque praesumptio recta ratione fundatur, ita etiam intentio, uno aut altero modo concipi potest. Unde si conditio impossibilis, quocumque modo adjecta, tollit intentionem absolutam et necessariam ad contractum, nulla ratione posset Ecclesia declarare has conditiones haberi ut non adjectas, quia nequit supplere consensum requisitum hoc modo, aut immutare naturam ejus in ordine ad matrimonium, quod non subest directe ejus voluntati. Talis enim est consensus in contractum, qualis praecessit intentio contrahentis ; et talis est intentio, qualis est finis primario intentus, qui inclinat voluntatem ad contractum ineundum.
Dices, intentio non facit ad contractum, si non exprimarur, v. g. si quis mutuatur animo usurario et intuitu lucri, nisi trahat in contractum seu pactum talem intentionem, non redditur per eam contractus usurarius ; ad contractum enim requiritur consensus respective ad contrahentem, seu partem expressus, ut inducit obligationem ex contractu. Sed intentio seria contrahendi non exprimitur respective ad panem, nisi ut inhaeret conditioni ; ergo non inducit obligationem absolutam, sed talem quae nata est induci per contractum conditionatum, spectata natura ipsius conditionis adjectae. Minor probatur, quia contrahens sub hac forma: Ego te accipio in meam, si. caelum digito tetigeris, aut si detrahas lunam, non exprimit alium consensum respective ad alteram personam, quam consensum inhaerentem conditioni; ergo neque alia obligatio sequitur, quam illa quae nata est ex natura expressa consensus de praesenti sequi.
Respondetur negando subsumptum, quia consensus, ut inhaeret praesumptioni Juris, intelligitur ille qui procedit ex intentione seria contrahendi, cum statutum Ecclesiae impossibilitet ad talem conditionem, in praesenti contractu ; ex natura autem facti praesumitur etiam iniens talem contractum, intendere obligationem connaturalem contractui, ac proinde debitam intentionem, sine qua nequit oriri. Ad probationem patet, quia forma illa ut exprimit consensum, ita etiam exprimit eumdem, ut supponitur inhaerere debitae intentioni, sive subsit, sive non. Deinde, non solum seria intentio exprimitur per verba, sed etiam per signa, ut si taliter contrahens se gerat ut sponsus, si acceptet dotem, si cohabitet, et in reliquis se gerat ut sponsum, et tanquam agnoscentem ex tali contractu in ea forma se obligatum sponsae. Requiritur ergo ad expressionem intentionis frustratoriae et malignae, praeter consensum in ea forma expressum, ut interveniant alia, quibus declaret se non serio agere ; non ita vero requiritur talis declaratio, quando inest debita intentio. Exemplum quod proponitur de usurario, non perinde se habet, quia intentio ejus maligna non facit ad contractum qua maligna est, nec exprimitur, quae neque Jure, neque facto ex vi contractus supponitur ; ideo extranea est contractui, nullumque effectum respective ad contractum parit.
Superest ex praedictis declarandum, quid contineat statutum Ecclesiae in cap. finali de conditionibus appositis. Potior enim difficultas jam tacta est, quomodo possit inesse voluntati animus seu intentio efficax contrahendi, et seria simul cum conditione adjecta de impossibili, quae non vitiat contractum. Dixi autem hoc contingere vel per diversos actus modo explicato, vel per eumdem etiam actum, qui primaria intentione fertur in ipsum contractum; ex secundaria vero, et ex alio motivo extrinseco contractui in conditionem, quo casu conditio adjecta non redundat in contractum ; neque conse. quenter illud vitiat, sed in ordine ad eum habetur pro non adjecta. Quantum autem ad praedictum statutum varias ejus interpretationes adducit Sanchez lib. 5. disput. 3. Durandus in 4. dist. 39. revocat in dubium quomodo Ecclesia potuerit praesumere pro matrimonio cui adjicitur talis conditio, cum potius fundamentum praesumptionis in oppositum inclinet. Et
Jura in caeteris contractibus similibus praesumant nullitatem aut defectum consensus requisiti. Basilius in tracd de impedimentis, cap. 17. sig. Secundo colligo. dicit spectato Jure naturali ita interpretandam esse, sed ex statuto Ecclesiae in dicto cap. finali, de condit. appositis, etc. aliter dicendum esse de matrimonio. Alii cum Adriano in 4. de matrimon. q. 3. dub. 1. intelligendum esse de conditione impossibili, existimata tamen possibili.
Alii intelligunt de conditionibus resolutivis, et non suspendentibus contractum ; suspenditur contractus, quando contractus non habet effectum ; resolvitur autem in conditionem, quando a principio habuit effectum obligationis, sed ad eventum conditionis.
Alii, ut Solus dist. 29. intelligunt praesumptionem illius statuti fundari, quando ex aliis signis praesumitur adfuisse consensum, alioquin conditionem impossibilem adjectam annullare contractum.
Alii, ut Lopez in 2. part. instruct. de matrimon. cap. 43. docent consensum praesumi in matrimonium ex appetentia naturae, quae in illud inclinat, et eo ipso quod intelligatur conditionis impossibilitatem non est voluntatem eam adjicientis, ut ab altero observetur aut acceptetur, cum voluntas non sit impossibilium, supple intentio, ex Philosopho.
Alii cum Govarr. in 4. decret. 2. part, cap. 3. docent statutum intelligi debere de conditionibus, non quae sunt natura impossibiles, sed de impossibili respective ad conlrabentem. Priori modo dicitur ex se absolute impossibilis: secundo licet possibilis sit, tamen respective ad contrahentem fit impossibilis, ut si contrahat cum paupere sub conditione, si montem aureum in dotem praestet. Hos modos optime explicat et impugnat Sanchez loco praefato. Declinant enim in extrema, ut vel locum declarationi Pontificis non concedant, vel ex alia parte doceant, hoc statutum supplere posse consensum, cum non sit, sed potius dissensus, quando a tali conditione pendet per se voluntas contrahentium: vel denique, ut Covarruvias, non recte distinguunt conditionem in impossibilem a natura, et impossibilem respective, cum haec eumdem effectum habeat in contrahentibus, ut hic et nunc intendunt finem, qui debet esse in potestate ipsorum.
Tandem ipse Sanchez quibusdam fundamentis praesuppositis docet in dubio praesumendum esse pro matrimonio, et in favorem ejus. Primum fundamentum est, quod conditio impossibilis existimata possibilis suspendat contractum, et illum annullat adveniente scientia de impossibilitate talis conditionis, quia consensus ab ea pendebat ex intentione contrahentium. Secundum fundamentum est, ut nota sit contrahentibus tam conditionem esse impossibilem, quam etiam statutum Ecclesiae, quo habetur pro non adjecta.
Tertium fundamentum est, in dubio praesumendum esse in favorem matrimonii, quia in dubio sententia pro matrimonio ferenda est, cap. fin. de sent. et re judicata, etc. quia sic tutius est contrahentibus. Ex quibus colligit cum fideles scientes conditionem esse impossibilem, et pro non adjecta haberi ab Ecclesia, et recipientes Sacramenta velint ea recipere prout convenit, et secundum intentionem Ecclesiae, videantur velle inire contractum serio et pure, et sic Ecclesia praesumit, nisi aliter de intentione constet. In hoc ergo favor matrimonii statuitur in illo decreto, quod conditio talis habeatur pro non adjecta, neque vitiet contractum, qui alioquin naturae conditionis impossibilis relictus esset nullus.
Sed haec resolutio, licet valeat ad praesumptionem, qua fundatur valor matrimonii in foro externo, tamen nihil aliud continet, quod a reliquis discrepet, quantum ad forum conscientiae, in quo si defuit consensus requisitus, Ecclesia nequit supplere, neque intendit supplere, sicut Jus positivum humanum potest supplere consensum in contractu civili, et rejicere hujusmodi conditiones, tanquam impertinentes ex potestate directa, quam habet in testatorem, et res ejus, et sic contra voluntatem ejus favere testamento ; nequit autem Ecclesia sic favere matrimonio contra voluntatem contrahentium, quin etiam neque in foro externo favere potest, si constet de nullitate consensus, licet in dubio praeferatur matrimonium.
Inhaerendo ergo dictis, dico de Jure naturae matrimonium esse purum, quoties fuit intentio serio contrahendi, et conditionem impossibilem adjectam non posse haberi pro adjecta, neque contractum . initum cum tali intentione eam respicere, vel ei inhaerere, quia id repugnat ex natura ipsius actus qui est efficax, ac perinde nequit inhaerere alicui impossibili cum scientia impossibilitatis ejus ; omnis intentio efficax reducitur in suum finem per media possibilia tantum. Quamvis ergo dissensus in contractum matrimonii possit inhaerere conditioni impossibili, tamen consensus nequit inhaerere, si est expressus et efficax, qualis requiritur ad translationem dominii. Neque perinde in ordine ad consensum judicandum est ex natura rei respective ad conditionem possibilem, et respective ad impossibilem, quia possibilis potest adjungi etiam consensui, cum non repugnet intentioni verae contrahendi, et adimpleri possit ; non ita impossibilis, quae ex natura sua destruit intentionem serio agendi, quando non supponitur error, nempe quo judicaretur impossibilis, ut possibilis. In eo ergo stante in actu seria intentione contrahendi, et consensu ei conformi, conditio impossibilis habetur pro non adjecta in ordine ad substantiam contractus, et nihil operatur: perinde ergo inter fideles et infideles valet matrimonium si serio contrahant, non obstante tali conditione, quia ex natura contractus sic initi habetur pro non adjecta. Et si sunt fideles, notitia hujus statuti, licet in iis augeat praesumptionem in favorem matrimonii, qua praesumitur eos serio contraxisse, tamen ipse contractus non innititur tali scientiae, sed veritati rei et intentionis, quae excludit conditionem, et trahit secum effectum consensus absoluti, perinde ac si non adjiceretur conditio.
Unde sequitur illud capitulum finale esse declaratorium partim, partim etiam habere rationem statuti. Est declaratorium quatenus docet conditionem adjectam contra substantiam matrimonii annullare contractum. Unde si dicatur :
Contraho tecum si generationem prolis evitat, quia licet contractus sit favorabilis, nequit salvari cum conditione contra ejus substantiam et finem intrinsecum, qui est generatio et educatio prolis. Item, si dicitur : Contraho tecum donec inveniam aliam pulchriorem aut ditiorem, etc. quia vinculum est insolubile, et nequit fieri solubile. Item, si dicatur : Contraho tecum, si pro quaestu adulterandam te praebeas, etc. quia est hoc est contra fidem, quae est bonum substantiale matrimonii.
In altera parte dicitur, quod conditiones turpes et impossibiles, quae non sunt contra substantiam matrimonii, habeantur pro non adjectis in favorem matrimonii. Hic supponitur cum talibus conditionibus expressis posse stare consensum contra hendi verum, quia per tales non vitiatur, quia, ut dictum est, Pontifex nequit supplere talem consensum. Rejicitur autem praesumptio legis civilis in contrarium, inquantum annullat contractum, qui per conditionem impossibilem aut turpem celebratur, exceptis casibus, in quibus ordinatur, tales conditiones pro non adjectis haberi in favorem ultimae voluntatis, ut statuitur, C. de instit. et substit. ff. de condit. instit. et C. de his, quae paen. nomin. in test. ff. delegat. 1. Turpia. cap. finali, de pactis, etc. juxta legitimas sanctiones, pactum turpe, vel rei turpis, aut impossibilis de Jure, vel de facto nullam obligationem inducit, etc. ubi glossa has leges citat. In proposito contractu matrimonii statuitur pactum de turpi aut impossibili conditione haberi debere pro non adjecta in favorem matrimonii, quando non est contra substantiam ejus, non obstantibus aliis statutis, quae talia pacta irritant ; et eodem modo voluit tales conditiones pro non adjectis haberi, sicut habentur pro non adjectis in causa ultimae voluntatis Jure civili, et relinquendum esse matrimonium suae naturae, ut subjacet intentioni contrahentium, quae si est in contractum, valet Jure naturae: si vero non inest intentio contrahendi seria, nihil fit, etiam Jure naturae, ob defectum consensus. Rationes, quae militant contra hanc resolutionem adducit Sanchez loco citato, et solvit ; facilius autem solvuntur dicendo Jure naturae intentionem seriam contrahendi evacuare conditionem, ita ut nequeat haberi pro adjecta, quoad substantiam contractus cum tali intentione perfecti ; jus vero civile in paenam contrahentium annullat contractum cum talibus conditionibus expressum, quantumlibet intentio seria contractus inerat, exceptis iis casibus, quos ipsum jus excipit. Pontifex etiam excipit matrimonium, quae exceptio spectat ad matrimonium fidelium. Quoad infideles vero, qui non subsunt legibus positivis irritantibus contractum hoc modo, valide contrahunt, non obstante conditione, si adest consensus contrahendi; si vero conditio adjiciatur in favorem dissensus, nihil fit.
Dico sexto conditionem impossibilem tam de futuro quam de praesenti et praeterito perinde haberi pro non adjecta, si i alias consensus salvetur modo tupra expresso. Est contra Sylvestrum et alios, quos citat Sanchez disput. 4. qui hanc conclusionem tenet. Patet, quia Pontifex in cap. finali, de conditionibus appositis, etc. absolute loquitur, non limitando conditionem ad ullam differentiam temporis: ergo sic debet intelligi, non solum comprehendere conditionem de futuro, sed etiam de praesenti et praeterito, quod negat prior sententia.
Deinde, finis Pontificis, et favor matrimonii, et natura contractus, ut subest intentioni, perinde respiciunt quamcumque impossibilem, et perinde etiam conditio impossibilis de praeterito et praesenti suspendit actum, si ab ea pendet, et significat dissensum. Deinde, in testamento conditiones praedictae habentur pro non adjectis, l. Si Maevia. 45. ff. de haered. instit. Conditio, si filia testatoris vivet, in casu quo nunquam habuit filiam.
Dices, conditio de praeterito aut praesenti non est proprie conditio, quia non suspendit actum.
Respondetur, Pontificem spectare impossibilitatem conditionis, quae reperitur in conditionibus de praeterito et praesenti, et praetendere valorem matrimonii, non obstante tali conditione adjecta, ne viliet contractum, sicut perinde vitiat contractus alios, sive sit de futuro, sive de praeterito aut praesenti, ad quod respicit Pontifex in illo contractu, ideoque, ut dixi, in causa testamenti habentur pro non adjectis per exceptionem, quamvis in aliis contractibus irritent lege factum.
Dico septimo conditionem Jure impossibilem haberi pro non adjecta, ut si quis contrahat sic : Duco te in matrimonium, si inter sanguineos possit esse in gradu prohibito, etc. Supposito quod contrahentes non sunt in gradu prohibito, talis conditio habetur pro non adjecta, quia impossibile est quo Jure nequit, l. Nepos Proculo, ff. de verbor. signif, et rejicilur similiter talis conditio a testamento. l 1. ff. de cond. instit. l. continuus, ff. de verbor. obligat. vide Sanchez dub. 3 . Idem dico de conditione, quae facto impossibilis dicitur, ut si pauperi dicatur, contraho tecum, si dederis montem auri, etc. quia possibilitas aut impossibilitas conditionis spectanda est secundum facultatem contrahentium, et illa simpliciter est impossibilis, quae per eos nullo modo impleri possit, aut per alios sperari possit implenda. Alii contrarium hujus docent, ex eo quod talis conditio non sit simpliciter de natura impossibilis. Verum dicta resolutio tenenda videtur, quia non refert quod conditio sit possibilis per alias causas, quae non sunt in facultate contrahentis, practice loquendo, cum neque in re, neque in exspectatione fundata sit in potestate contrahentis, quia contractus celebratur per media possibilia operanti: unde illa quae possibilia non sunt ipsi, habentur simpliciter impossibilia respectu ejus. Aliud dicendum est, si conditio sit probabilis in opinione contrahentis, v. g. si quis dicat : Contraho tecum, si es virgo, etc. quae licet corrupta sit, et conditio illa in re sit impossibilis pro statu praesenti, tamen induit naturam probabilis in opinione contrahentis, non secus ac conditio impossibilis apprehensa ut possibilis, inducit conditionem in aestimatione erronea. Quod si vero sciat certo non esse virginem, tum conditio illa habetur pro non adjecta, et pro impossibili. Si ergo conditio sit impossibilis natura aut facto, aut Jure, aut transcursu temporis, ut quando ad praeteritum non datur potentia, ut in ultimo casu, si supponatur scientia impossibilitatis, dico haberi pro non adjecta, et consensum serium non vitiari ex vi conditionis.
Dico octavo, conditio necessaria de futuro adjecta matrimonio, seu contractui, non suspendit contractum, sed de praesenti est validus: ita communis Doctorum, quo citat Sanchez disput. 2. Limita primo, si addatur per modum conditionis, veram esse conclusionem: nam si addatur ut determinatio temporis, pro quo intenditur obligationem consummari, sic manebit suspensa usque ad praefatum tempus quo conditio adimplenda sit. Limita secundo, si sciatur a contrahentibus necessaria, oppositum erit, si putetur contingens. Limitant tertio aliqui, si conditio sit certa in causis naturalibus et proximis, quia fundamentum conclusionis est, quod effectus necessarius in determinatione causarum sit etiam in se praesens moraliter, ut in causis spectatur. Caeterum sufficit ut effectus sciatur esse necessarius in dispositione primae causae et immutabilis, ut si dicatur : Contraho tecum, si Antichristus erit, quia per fidem haec determinatio est certior, quam quod effectus sit in dispositione causarum proximarum. Limita etiam si effectus ita sit necessarius ut impediri naturaliter non posset, vel saltem ita reputatur a contrahentibus. Non refert etiam si conditio diem certum non habet, modo necessario sit eventura.
Dico nono, conditio honesta, possibilis et de futuro, adjecta contractui matrimoniali, ipsum suspendit usque ad eventum conditionis, qua posita purificatur contractus, ut contraho tecum, si pater tuus vult, etc. Et idem est, si sit de praesenti et praeterito, quia sic statim valet contractus, si conditio subsit ;aut irritus est, si desit. Patet prima pars conclusionis ex cap. Super eo, et cap. de illis, de conditionibus appositis, etc. Intelligitur conclusio de conditione apposita ipsi contractui, quando inhaeret consensus substantialis ipsi conditioni, quo casu non refert si conditio adjiciatur, v. g. dependens a consensu alterius, ut patris, vel si adhaereat pactio de dote, conversione ad fidem, vel hujusmodi, quia spectanda est juxta mentem et consensum contrahentis, et prout exprimitur ipse consensus, ut adhaerens tali conditioni. Ex tali autem consensu oritur obligatio in specie, a qua nequit resilire contrahens, et ad eventum conditionis pendet quantum ad consummationem, ita ut alter altero invito nequeat resilire.
Dubitatur, an adveniente conditione in effectu transeat prior consensus in absolutam, ita ut non sit necessarius consensus alius de novo, qui sit absolutus et independens ab omni conditione? Qua in re duae sunt sententiae : Prima est Canonistarum communis, quae docet non requiri novum consensum, Innocentius c. 1. et cap. Super eo, de conditionibus appositis, Hostiens. cap. 1. Joan. Andr. ibid. et cap. de illis eodem, Abbas cap. De illis, et reliqui in praefatos textus, Navarr. in Summ. Latina cap. 22. Paludanus in 4. distinct. 29. quaest. 2. art. 5. Petrus a Solo lect. 3. de malrimon. noster Manuel tom. 1. Summae, in 2. aedit. cap. 219. Sanchez lib. 5. disp. 8. quaest. 1.
Secunda sententia est communis Theologorum, quam tenet D. Thomas in 4. distinct. 29. quaest, unic. art. 3. quaestiunc. 3. D. Bonaventura dist. 28. quaest. 3. Durand. quaest. 2. Richardus art. 2. quaest. 2. Major dist. 27. quaest. 4. Adrianus art. 1. conclus. 3. Navarr. lib. 4. cons. tract. de sponsalibus, cons. 14. Covarr. in 4. decret. 2. part. cap. 3. et reliqui Theologi. Prima sententia fundatur in valore et natura contractus conditionali, purificala conditione, qui transit in absolutum; ergo similiter in proposito, cum in matrimonio servetur natura contractus legitimi; ille autem contractus est de praesenti, licet sub conditione adimplenda ; ergo non est contractus sponsalibus, ut docet secunda sententia, quia ille est promissio de futuro, non contractus de matrimonio pro praesenti, et Ecclesia talem contractum sub conditione admittit: ergo, etc. Secunda sententia fundatur in ratione Sacramenti, quod perficitur dum contractus per consensum conditionatum tunc non fit quando conditio purificatur, et quia ratio Sacramenti debet esse sensibilis in usu quando perficitur.
later sententias mediari possit, dicendo Illum consensum conditionatum de praesenti transire in contractum absolutum et ratum, adimpleta conditione, prout rationes primae sententiae recte probant, quia consensus conditionatus, purificata conditione, transit in absolutum, l. Haec venditio 7. ff. de contrahent. empt. et l. potior. 11. ff. qui potior. in pig. hab. et supponitur in illis tractatibus citatis de condit. appositis. Tamen dicendum est talem contractum non esse Sacramentum, quia ex regula generali de Sacramentis requiritur ut materia et forma sit in actu, et non in habitu ad causandum effectum Sacramentalem, et per ministros applicentur. Ministri autem Sacramenti Matrimonii sunt ipsi contrahentes, et per consensum conditionatum non ponitur materia et forma Sacramenti in effectu, quia requiritur consensus absolutus de praesenti verbis expressus, ut fiat Sacramentum, cujus effectus neque per arbitrium ministri, neque alterius, cujus est conditionem adimplere, suppleri potest. Dices materiam et formam Sacramenti consistere in consensu seu contractu nihil immutato: sed hic contractus est legitimus, et inducit vinculum indissolubile: ergo et Sacramentum.
Contra, ex Florentino requiruntur res et verba, vel his aequivalentia: requiruntur ergo haec ut actu applicentur, et sint ad effectum Sacramenti. Sed consensus conditionales non est completus et inducens vinculum consummatum matrimonii quando est; quando vero impletur conditio, quae etiam dormientibus contrahentibus impleri potest, tunc non est: ergo nequit esse materia Sacramenti, aut forma, aut tum applicari per intentionem ministri; ergo neque esse Sacramentum, quod requirit contractum completum et consummatum, ut inducatur vinculum, cujus intuitu datur gratia. Potest ergo vinculum matrimonii induci absque eo quod Sacramentum, quod concomitanter se habet, conferatur, quia praeter rationem legitimam contractus, requiritur ut sit completus et absolutus de praesenti ex vi consensus, verbis expressi,ut sit Sacramentum.
Dices sequi etiam matrimonium factum per procuratores aut litteras, non esse Sacramentum, quia consensus praeteritus absentis tunc non est.
Respondetur plures admittere, sed negatur consequentia et paritas, quia non est praeteritus, qui virtute manet in suo effectu: manet autem consensus domini 1 expressus in mandato et in litteris, quae aequivalent verbis de praesenti, non ita consensus conditionatus, qui neque completus est, sicut prior, neque manet in ullo suo effectu sensibili, qui ei aequivaleat, quando conditio purificatur; ergo magna est disparitas.
Dices, consensum conditionatum alligari conditioni, et tunc esse quando conditio impletur, sicut voluntas domini sic alligatur mandato, ut fiat Sacramentum virtute ejus. Constituunt enim contrahentes consensum suum in arbitrio parentum, v. g. quando contrahunt cum ea conditione, si parentibus non displiceat aut placeat.
Contra, in ejus virtute perficitur Sacramentum, in cujus virtute perficitur contractus ; sed contractus perficitur ex vi consensus conditionali praesentis, per contrahentes habiti, qui licet pendeat a conditione, tamen conditio ipsa tantum est conditio, et non causa contractus aut inducens obligationem et vinculum, licet consensus conditionatus non inducat vinculum completum donec ponatur conditio. Item, ipsi contrahentes ministri sunt Sacramenti, non vero causa, quae ponit conditionem, non ita est alligatus consensus domini mandato et consensui praesentis procuratoris, qui nomine illius exhibetur, sed alligatur tanquam causa suo effectui et signo sensibili, per quod exprimitur.
Quamvis ergo conditio sit in arbitrio alterius, non tamen consensus de praesenti conditionatus est in arbitrio ejus, sed tantum est in potestate ejus impedire subtracta conditione, ne ille consensus transeat in absolutum, neque induit personam contrahentis, sicut procurator personam mandantis; unde potest quis vel per se, vel per alium suo nomine contrahere vinculum, et ministrare Sacramentum, ut supra d. 26. praemissum est.
Petes quid operetur conditio posita in arbitrio alterius, v. g. si Pontifex dispensaverit in gradu consanguinitatis : Accipio te in meam, vel si patri placuerit.
Respondetur primo esse validum contractum, et non solius promissionis virtute, ut dicit Henriquez lib. 12. de matrim. cap. 13. Alii vero dicunt, neque ratione promissionis valere, quia talis conditio pro impossibili, et non adjecta habetur, et promissio recedendi a Jure communi est nulla. Caeterum responsionem datam tenet Navarr. lib. 4. consil. cons. 1. Covarr. 4. decret. 2. part. cap. 3. Tabiena et Armilla vers. sponsalia. Adrian. in 4. de matrimon. quaest. 3. dub. 10. Sanchez lib. 5. disput. 5. quaest. 1. et 2. quia contractus ille non est inter impeditos, qua impediti sunt, sed qua conditione impleta tollitur impedimentum, et fiunt habiles: potest ergo suspendi usque ad conditionis implendae tempus, per quam transit in absolutum, et tollitur impedimentum. Advertendum tamen illam conditionem haberi pro impossibili, quando non solet Pontifex in tali impedimento dispensare, ut quando est tale, ut non fiat dispensatio, nisi ob gravissimas causas, quae non semper contingunt, ut quod existens in sacris Ordinibus dispensetur ad matrimonium, hoc enim rarissimum est, ei non fit sine gravi causa. Ideoque si illa causa non subsit, neque spes fundatur obtinendae dispensationis, reddit conditionem impossibilem in effectu, et moraliter, et consequenter contractum omnino nullum.
Conclusio itaque intelligatur quando dispensatio de facili conceditur, et subest legitima causa et spes ejus obtinendae, quia sicut institutio spurii, si Princeps eum legitimaverit, est valida, ita etiam alii contractus pendentes a voluntate Principis, ut venditio majoratus, si placeat Principi, votum Episcopi ad ingressum Religionis, si Pontifex dispensaverit. Et patet ratione praemissa, quia ipse contractus involvit conditionem, quae in existentia posita tollit impedimentum, et contractus ipse intelligitur sicut involvit conditionem, ita tantum inducere obligationem ex intentione contrahentium, pro tempore conditionis impletae, sic autem nihil repugnat ; ergo, etc.
Hoc ergo supposito, difficultas est quando ita dependet a consensu alterius, ut conditione, quis ejus consensus intelligi debeat, an primo rogatus, si sit dissentiens ipso facto solvatur contractus, et conditio censetur non impleta, quantumlibet post primum dissensum postea consentiat. Communius tenetur conditionem respicere primum ejus arbitrium expressum per dissensum aut consensum, ut vel transeat in absolutum, vel certe fiat nullus contractus.
Respondetur tamen hoc decidendum esse secundum naturam intentionis, et contractus ex una parte, et circumstantias praevisas, quia non temerarie, sed humano modo admiscenda est conditio in hoc contractu, et quae aliquid momenti habet respective ad bonum contractus, vel contrahentium vel aliorum. Unde si praevisa difficultate aut praesumpta, obtinendi consensus, v. g. parentum, celebratur contractus serio, et ut debet, tunc comprehenditur etiam mora necessaria, et applicatio sufficiens, et matura mediorum requisitorum ad sollicitandum consensum, quia ex intentione contrahentium in his circumstantiis alligatur consensus ad conditionem difficilem, licet possibilem, ac proinde involvitur mora congrua superandae difficultatis ; sicut v. g. si consanguinei contrahunt sub conditione obtinendae dispensationis, intendunt moram et petitionem, et expensas necessarias, quibus redditur talis condilio, et non aliter possibilis, et deinde debet constare sponsis de mediis applicatis, et subtracta aut impleta conditione antequam resilire posse censeantur, vel certe si negligentia et contemptus mediorum intervenit, tunc censendi sunt renuntiasse conditioni, vel consensisse in irritationem contractus, vel certe ratificationem, ut si animo maritali commisceantur, antequam conditionem impletam,aut non impletum sciverint, tunc censentur contraxisse de novo per consensum absolutum, et renuntiasse conditioni priori.
Addunt praeterea Doctores casum, in quo quis contrahat cum duabus sub conditione dotis, an impleta conditione utraque simul, aut successive, valet contractus ille, si conditio simul aut successive impleatur ?
Respondetur, si contractus simul fiat, et conditio simul adimpletur, fieri nullum, quia incertum matrimonium pro nullo habetur, cap. Ex litteris 2. de sponsalibus, etc. et ex regula ubi repugnantia, ff. de reg. Juris, ubi repugnantia inter se in testamento invenirentur, neutrum ratum est ; ita etiam in proposito perinde se haberet contrahens, ac si simul cum consensu absoluto contraheret cum duabus. Quod si simul contraxit cum duabus sub tali conditione, valet contractus cum ea quae prius implevit conditionem, nisi adjecta fuerit determinatio temporis, ad quod tam contractus quam conditionis adimpletio determinatur: si enim tum ab utraque simul conditio ponatur, perinde censendum est, sicut in priori casu, quia anticipatio conditionis non juvat ante tempus adjectum, ad quod pendet contractus, et pactum conditionis.
Quod si successive ineatur talis conlractus semper valet prior, nisi revocetur consensus, aut subtrahatur conditio, quia contractus cum secunda non valet, nisi prius revocetur prior initus. Aliqui tamen probabiliter docent secundum contractum valere, quia ipso facto revocatur prior. Dico decimo, conditionem turpem haberi pro non adjecta ex cap. fin. de conditionibus appositis, quia invitat ad peccatum. Tales sunt, si virgo inveniaris, explorando virginitatem per tactum illicitum, scilicet si in primo coitu placueris, si tui copiam feceris ante contractum, etc. De conditionibus contra substantiam matrimonii dicemus in sequenti distinct.
(n) Ad primum argumentum, etc. Haec responsio est communis, et patet ex ipso textu Jacob consensisse in Liam. Ad secundum respondet ex doctrina Augustini lib. 6. de civit, c. 37. Theodoretus quaest. 79. in Genes. et sic supponitur hoc modo benedictionem initio non fuisse firmam, sed post extasim confirmatam, tanquam a Deo ratam. Alii docent mentem Isaac fuisse benedicere filium praesentem, quicumque fuisset. Ad reliqua patet ex littera.