In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum inter Mariam et Joseph fuerit verum matrimonium ?
D. Thom. 3. part. q. 29. art. 2. et hic q. 1. art.
4. D. Bonavent. art. 1. quaest. 2. Bichard. art.
2. quaest. 2. Durand. quaest. 2. Sanchez lib. 2.
de matrim. disp. 28. Suarez 3. part. tom. 2. disp. 7. sed.
Secundo (a) quaero, utrum inter Mariam et Joseph fuerit matrimonium verum ? Quod non, 27. quaest. 1. Sunt quaedam : Voventibus non solum nubere, sed velle nubere, damnabile est.
, Praeterea, Numer. ult. habetur quod mulieres debebant nubere viris suae tribus; ergo Maria secundum legem non potuit nubere, nisi viro de tribu sua ; sed Joseph erat de tribu Juda, sicut habetur Luc. 2. Eo quod esset de tribu et de domo David: Maria autem erat de tribu Levi, quia cognata Elisabeth, Luc. 1.
Praeterea, contrahens matrimonium in aliquid aliud consentit quam in cohabitationem, quia sic frater et soror possunt consentire ; ergo in carnalem copulam, quia nihil aliud videtur addere matrimonium super cohabitationem ; sed in illam non poterat consentire, quia voverat virginitatem.
Contra Magister in littera, et accipitur ex Evangelio Matth. 1. Cum esset desponsata, etc.