In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Inter Mariam et Joseph fuisse verum matrimonium, ex Luc. 1. et 2. et auctoritatibus, quas hic habet Magist. Ita D. Thom. 3. p.
q. 29. art. i. August. 23. contra Faust. 8. Ambros. de instit. virgin. c. 6. et in Luc. 1. Basil. homil. 25. de humana Christi gener. Bernard. hom. 2. in Missus est. Suarez tom. 2. in 3. p. disp. 7. sect. 1. ait omnes Theologos docere hoc esse de fide. Sed noster Medina 5. de sacr. hom. cont. c. 64. dicit oppositum probabiliter defendi ; et Canisius in Mariali, lib. 1. cap. 5. ait esse arbitrariam quaestionem, quibuscum sentit Sanchius lib. 2. de matrim. disput. 28.
Hic (b) sunt duo videnda : primo, quia ita est: secundo, quomodo? Primum patet ex auctoritatibus Magistri, quas ponit in littera, et ratione congrua ad hoc, quia vel erat praeceptum universale omnibus, qui erant in lege illa, de contrahendo matrimonium: quod videtur, quia pro benedictione erat faecunditas, et pro maledictione sterilitas (patet ex multis locis Scripturae).Velnon fuit praeceptum generale, quod patet ex hoc quod Jeremias et Joannes Baptista remanserunt virgines: tunc beatae Virgini fuit datum speciale mandatum de contrahendo cum Joseph.
Et (c) ad hoc possunt esse rationes congruae, quae accipiuntur ab Ambrosio super Luc. 1. ut scilicet esset testis virginitatis Mariae. Secundo, ut etiam ipsa non haberet occasionem mentiendi de virginitate sua, quia secundum Ambrosium occasionem mentiendi indesponsata habuisset, desponsata non habuisset, ut sic tam testimonio, quam ex praesumptione magis crederetur sibi de virginitate, et de mirabili conceptione filii sui. Congruum etiam fuit ut sibi de virginitate crederetur, ne notaretur infamis, quia non putavit Christus ortus sui fidem matris injuriis adstruendam: sciebat enim teneram esse Virginis verecundiam, et lubricam famam pudoris ; ideo maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare.
Alia ratio, ut esset in obsequium Virgini, et puero sive in Aegyptum eunti, sive redeunti ; quam rationem tangit Origenes, super illud Matth. 1. Cum esset desponsata. Alia ratio assignatur ab Ambrosio, ut diabolus falleretur.
Sed haec ratio videtur parvi valoris. Quomodo enim non posset diabolus videre virginitatem matris, si habuisset virum, sicut si non habuisset? Debet ergo intelligi, quod non potuit hoc videre, quia non fuit permissus, licet naturali potentia intellectus sui potuerit hoc videre: nec tunc ista ratio videtur magni momenti, quia aeque fuisset prohibitus, si non habuisset virum.
Aliae rationes, quia Christus noluit incipere ab injuria legis, ne daret occasionem Judaeis et Herodi persequendi ipsum, cum partus innuptae lege damnetur: ne etiam virginibus sinistra opinione viventibus daretur velamen excusationis, quod ipsa quoque mater Domini infamata videtur. Istae videntur bonae congruentiae ad propositum.