IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic sunt duo videnda, etc. Divisa quaestione in duos articulos, quorum primus docet matrimonium intercessisse inter Virginem et Joseph: secundus vero de modo quo intercessit. Matrimonium intercessisse inter Virginem et Josephum docent communiter Theologi, exceptis illis qui ad calcem Scholii praecedentis citantur, quorum sententiam aliqui notant ut temerariam, alii ut erroneam, si referatur ad rationem illam, qua putat Gratianus non posse celebrari matrimonium, nisi sequatur copula. Quae ratio adversatur dictis supra dist. 26. de institutione matrimonii in paradiso inter primos parentes, inter quos fuit matrimonium verum et ratum, antequam fuit consummatum: et patet cap. unico, de voto et voti redemptione in 6. Item, Florentinum in Decreto unionis dicit causam efficientem vinculi esse consensum utriusque verbis expressum. Et passim in Jure distinguitur matrimonium ratum a sponsalibus, et matrimonio consummato: patet etiam ex Trident. sess. 24. ean. 6. Ratio autem Medinae, qua putat matrimonium sine spe prolis non posse contrahi, videtur damnata primum in Witclefo, qui id docuit, per Concilium Constantiense ratificans et confirmans sententias in eum latas in Anglia, Bohemia, et in Concilio Romano, in quibus comprehenditur dictus articulus, et alii qui non exprimuntur in Constantiensi. Matrimonium verum inter Virginem et Josephum fuisse docet Augustinus lib. 23. contra Faustum, c. 8. et lib. I. de nupt, et concupiscentia, cap. 11. quem sequitur Magister in praesenti distinctione, et caeteri Scholastici. Hanc veritatem Doctor breviter et fundato in praesenti quaestione disserit. Primo ergo statuit probationem ex auctoritatibus Patrum, quas adducit Magister in littera, potissimum AugustinL Mox supponit quoddam dubitabile, an scilicet necessitate praecepti generalis de contrahendo matrimonio in lege veteri omnes subdebantur, ita ut matrimonium praeferretur caelibatui aut virginitati, aut an contrarium erat verum, in quod ipse inclinat, nempe tale praeceptum non fuisse generale, ut patet exemplo Jeremiae et Joannis Baptistae. Hanc rationem adducit Hieronym, lib. 1. contra Jovinianum, addens Eliam et Elisaeum, Joannem Evangelistam, Danielem, tres pueros, Ananiam, Azariam et Abdenago, ex traditione Hebraeorum, et omnes Apostolos reliquisse uxores, quotquot eorum erant conjugati, ut patet Matth. 19. Ignatius quoque Martyr in epist. ad Philadelphus addit Jesum Nave, Melchisedech et Jeremiam. Damascenus lib. 4. fidei Orthodoxae, cap. 24. Ambros. lib. 1. de Virgin. idem testatur de Helia. Epiphan. contra haeres, haeres. 30. asserit virginitatem in pretio fuisse apud Hebraeos, adducens exemplum Jacobi fratris Domini, quem virginem dicit fuisse, et pro tali aestimatum, videantur Baronius in apparatu, et sub anno 64. in iis quae scribit de Essenis ex Plinio, Josepho, Solino.
Caetera autem, quae videntur sonare benedictionem fecunditatis, et maledictionem aut paenam sterilitatis, intelligi debent quoad eos, qui in thoro erant steriles, quia id ignominiae et paenae seu peccato adscribebatur. Unde Genes. 30. Rachel cum peperit Filium Joseph : Abstulit Deus, inquit, opprobrium meum. Oseae 9. Da illis vulvam sine filiis, et ubera arentia. Deus autem, Deuter. 7. observantibus legein promittit foecunditatem in prole, et caeteris fructibus, neque maledictio illa potuit ad virginitatem extendi aut interpretari, cum ex prophetia Esaiae : Ecce Virgo concipiet et pariet, etc. sciebatur communiter Messiam promissum esse nascendum ex Virgine, et alioquin de caelibatu Judith praeclarum testimonium habetur in Scriptura.
Quidquid in praedicta quaestione de benedictione faecunditatis aut maledictionis lerilitatis dicetur, asserit Doctor Beatae
Virgini datum esse mandatum speciale, quo nuberet Josepho infra sig. sequenti, ex congruentia asserit factum.
(c) Et ad hoc possunt esse rationes congruae, etc. Adducit congruentias ex Patribus, quibus constare possit veritas matrimonii. Supponunt enim Patres matrimonium fuisse, et rationem ejus initi, prosequuntur non solum Ambrosius et Origenes, sed et Basilius de humana Christi generatione, Hieron. in illud Matth. Cum desponsata esset, etc. Chrysost. homil. 4. in Matthaeum, c. 1. Priusquam convenirent, etc. Bernardus serm. 2. de laudibus Virginis super Missus est, etc. Rupertus lib. 11. de victoria verbi Dei, cap. 19. illam rationem, quam assignat Ambrosius, nempe ut partus ejus celaretur Diabolo, assumpsit tam ipse quam Hieronymus, quam Origines, Chrysostomus, Damascenus lib. 4. de fid. c. 15. Bernardus ex Ignatio Martyre, quem pro ea citat Hieronymus loco citato, et Origenes hom. 6. in Lucam. Hanc rationem difficilem esse dicit Doctor, aut non convincere, quia si dimitteretur diabolus virtuti naturali, posset discernere ex natura rei virginem a corrupta: quod ergo non vidit. ideo fuit, quia ipsi non licuit. Aliqui sustinent ex natura rei non potuisse daemonem discernere hanc differentiam, ex opinione Medicorum, qui virginitatem negant consistere in aliquo positivo. Alii esse veram ex medio extrinseco, quia daemon non potuit suspicari Virginem admisisse fornicationem, qui ejus sanctitatem cognoscebat, per matrimonium autem fuisse el usum, ne curiosus indagaret. Contra tamen est, quia etiam post partum et In partu permansit virgo, et potuit ita discerni, si ei permitteretur.
Juxta communiorem sententiam dici potest hoc medium fuisse commodum, supposita tamen providentia primaria, qua
Deus voluit partum ejus, et integritatem esse occultam, quia etiam per matrimonium exclusa esset suspicandi materia, quae esset obvia, si Virgo innupta conciperet. Hoc autem non improbat Doctor, nam relictus Angelus suae cognitioni naturali, cum reservaretur ei cognitio per causas proximas et determinatas ipsi occultas, procederet per principia communia, et inclinaret se in conclusionem magis conformem, nempe ex fornicatione concepisse, quia illa naturaliter sequitur, unde notam intentare posset, quam Doctor in ultima congruentia affert ; supposita ergo occulatione, et matrimonio, ut medio idoneo ad illusionem Daemonis, non posset Daemon intentare calumniam ex lege, imo inclinaretur ad suspicandum partum esse via naturali conceptum. Et hoc tantum intendunt Patres, ex quibus supponitur, matrimonium fuisse verum et ratum, cum illud ut medium respectu praedictorum et aliarum congruenliarum, quas sub finem assignat Doctor, fuerit ex sententia Patrum ordinatum. Non enim loquuntur de alio matrimonio, quam de eo quod in lege fuit ordinatum in ratione contractus,ut differt a sponsalibus et matrimonio consummato, quia sponsalitia non erant idoneum medium ad hunc finem, cum perinde etiam sponsa in domo patris manens antequam matrimonium fieret, eidem paenae subjaceret ex lege Deuteronom. 22. Daemon autem gravidam et parturientem videre potuit, et ex alia parte matrimonium non fuisse contractum, sed solam promissionem de futuro, seu sponsalitia, quibus suppositis non tolleretur calumniae intenlandae fundamentum. Neque sponsa in domum sponsi transibat ante matrimonium contractum, ut testis est Philo de legibus special. neque transire de lege in potestatem ejus potuit, cum nullum jus ex solis sponsalibus in eam acquirere posset sine matrimonio, nisi tantum ex promissione futuri matrimonii, ex qua non redundat translatio sponsae in jus sponsi, aut contra, ut patet ex hactenus dictis.
Deinde, sponsalia ipsa inferunt de Jure matrimonium, cum sint promissio futuri matrimonii, cui ex lege naturali seclusis impedimentis, et manentibus sponsalibus firmis, succedit obligatio matrimonii ineundi ; ergo sponsalia firma, et ex lege rata, inter Virginem et Josephum non potuerunt stabiliri, nisi seculo matrimonio: promissio enim illa erat adimplenda, nisi dicas ficte et apparenter tantum esse inita. Sed huic evasioni repugnant ea quae dicta sunt quaestione praecedenti, quia promissio exterior necessario supponit interiorem consensum, ne sit mendax.
Dices, supposito voto castitatis, seu proposito hinc inde manifestato inter partes, saltem, Deo dispensante, potuisse intervenire promissionem externam sine consensu interno.
Contra, hoc nemo dicit aut dicere potest, quia promissio externa significat consensum internum, qui si non inest, promittens contra mentem promittit, et consequenter mentitur. In mendacio autem Deus dispensare nequit. Deinde, Scriptura, ut videbimus, salvari nequit, sine sponsalibus saltem: sponsalia autem sine matrimonio absque peccato, si sunt, non solvuntur. Inter Virginem autem et Josephum nunquam soluta sunt: ergo de necessitate praecepti naturalis adimplendae promissionis inferunt matrimonium.
Tertio patet eadem veritas ex Scripturis, Matth. I. Cum esset desponsata Maria mater Jesu Joseph, etc. Luc. 1. Desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, etc. cap. 2. Ascendit Joseph in Bethleem cum Maria desponsata sibi uxore, etc. Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem
tuam, etc. quae verba proprie intelligenda sunt, sicut et alia similia. Neque simulatio, aut apparentia exemplo Scripturarum, aut traditione fundatur, quasi diceretur Joseph maritus Virginis putativus: neque alioquin ad sacrificium, et caetera quae in lege praescribebantur, admitterentur, nisi constaret in facie Ecclesiae veleris illos fuisse vere conjugatos. Nam ut refert Philo in solemni amicorum conventu, mariti uxorisque nomina scribebantur in tabulis. Fuerunt etiam apud Hebraeos Annales hujus argumenti de genere, et familiarum antiquitate, quos incendit Herodes, ne ignobilitatem sui generis ei objicerenl alii, quam ex tabulis proferre non posset. Facit ad idem congruentia, quam adducit Doctor, quia Christus, qui non venit solvere legem, sed adimplere, ab injuria legis incipere noluit: voluit ergo ex Virgine nasci, sed nupta, ut lex et institutio servaretur.
Deinde, ex hac ratione Evangelistae deducunt genealogiam Christi ad Joseph, quia Scriptura genealogias non texit sponsarum, quae in eadem familia, ne haereditates commiscerentur, nubebant.
Tandem, ut probabitur inferius, status virginitatis et matrimonii non repugnant, et magis conforme est legi, ut Beata Virgo utrumque teneret, sicut etiam caetera opera legis adimplevit, ut purificationis et oblationis secundum legem, etc. ergo, etc.
Sed objicies plures Patres negare hoc matrimonium, vel supponere Virginem non fuisse nuptam, sed sponsam. Epiphanius haeres. 78. Desponsata, inquit, Maria, et non nupta, etc. Gregorius homil. 26. in Evangelia: Habere, inquit, Mariam i sponsam voluit, qui tamen ad ejus nuptias non pervenit, etc. Nyssenus in orat. in die Natalis Christi, dicit ex traditione, Mariam conjunctam Joseph ex consilio Sacerdotum : Quae conjunctio, inquit, sponsalia
non est egressa, etc. Hieronymus in cap. 1. Matthaei, in illud : Virum Mariae, etc. cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum, etc. sponsi viri, sponsae uxores vocantur, etc. Bernard. homil. 2. de laudibus Virginis : Virum, inquit, nominat, non quia maritus etc. merito appellatur (supple vir ejus) quod necessario putatur, etc. sic Chrysostomus homil. in Matthaeum, dicit Evangelistam nomine conjugis intendisse sponsam.
Respondetur aliquos Patres loqui de Virgine jam desponsata, ut supponit Lucas, cap. 1. et tum forte non fuit initum matrimonium de praesenti. Sic loquitur Origenes hom. 1. in divers. super illud : Inventa est in utero habens, etc. ubi de Josepho sic ait : Qui pene licentia maritali, licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabatur, uxoris omnia noverat, etc. ubi supponit matrimonium futurum. Ad hoc facit quod Beatissima Virgo in domo paterna conceperit Filium Dei post sponsalia inita ; solebant enim post sponsalia ex Philone remitti virgines, quae erant in templo educatae, in domum paternam, dum nuptiae parabantur, et hoc supponit lex Deuteronomii c. 22. ut patet ex paena constitutae sponsae in domo paterna, quae fornicata esset ante nuptias. Nyssenus etiam citatus asserit dimissam esse Virginem ex templo post sponsalia cum Joseph in domum paternam, donec nuptiae pararentur, quamvis hoc sit controversum: vide Vasquez in 3. p. dispul. 125. c. 8. Suarez in 3. part. tom. 2. disput. 7. sed. 2. sic ergo intelligi possunt aliqui Patres. Sed alii, qui negant Virginem fuisse nuptam, aut fuisse uxorem, intelligendi sunt juxta consuetudinem Scripturae loqui de nuptiis et matrimonio, secundum communem legem quae etiam per copulam carnalem consummabantur, non vero de rato matrimonio, ad quod talis commixtio non sequitur ; intendunt autem hoc matrimonium, cujus usus non fuit in Virgine, quae semper Virgo permansit, potius nomine sponsalium venire, quam marimonii, quod regulariter intelligebatur in illo populo de consummato. Et hoc modo loquendi excludunt nuptias et matrimonium, adstruuntque solum sponsalia intervenisse, ut excluderent calumniam haereticorum contra Virginis integritatem, et adstruant conceptionem Filii Dei in utero per obumbrationem Spiritus sancti, et non opere naturali.