IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Rejecto modo dicendi aliorum, dicit primo B. Virginem emisisse votum virginitatis absolute, ex Luc. 1. habetur cap. Sufficiat, etc. B. Maria, 27. quaest. 2. docet D. Thom. 3. part. q. 28. art. 4. ad 1. August, serm. 14. de Nati vit. Bera. serm. 4. de Assumpt. Ambros. in 2. Luc. Beda lib. 1. in Luc. c. 1. Greg. Nyssen. homil. de sancta Christi Nativit. Dicit secundo, in contractu matrimonii non includi redditionem debiti, nisi sub conditione, si petatur, et B. Virgo certificata fuit a Deo, Joseph id nunquam petiturum. Explicat optime, ratione et exemplis, quomodo objectum matrimonii non est copula, sed potestas ad illam, copula autem est effectus ejus ; unde valeret matrimonium cum expressa intentione nunquam habendi copulam, ut in exemplo Scoti. Quod docent etiam D. Thom. dist. 28. quaest, unic. art. 4. D. Bonav. q. ult. Richard. art. 2. quaest. 4. Gabr. quaest. 1. art. 4. Sotus dist. 27. quaest. 1. art. 2. Henriquez lib. ii. de Matrim. c. 15. Suarez 3. part. tom. 2. disput. 7. 8. 1.
De (d) secundo articulo, dicitur quod Beata Virgo voverat virginitatem sub conditione, scilicet nisi Deus aliter disponeret, et ideo licuit sibi matrimonium contrahere. Contra, in omni voto quantumcumque absoluto videtur includi haec conditio, si Deo placet, quia nullus debet offerre aliquid Deo, velit Deus, vel nolit, neque ordinate intendit sic offerre: ergo cum conditione ista, sic intellecta, stat absolute votum.
Dico (e) ergo quod absolute vovit virginitate. Quod Sancti conjiciunt ex illo verbo suae interrogationis ad Gabrielem : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Si enim solum non cognovisset sine proposito nunquam cognoscendi, nulla esset quaestio, quia in posterum cognoscenda, si non esset sterilis, concepisset: et ideo fuit quaestio de modo supermirabili, quia firmissime disposuerat vel voverat nunquam se cognoscendam a viro: et ad hunc intellectum exposuit Angelus respondendo : Spiritus sanctus superveniet, etc.
Quomodo ergo potuit contrahere matrimonium ? Respondeo, in contractu matrimoniali est mutua datio corporum ad copulam carnalem, non nisi sub conditione implicita, scilicet si petatur. Unde contrahentes cum proposito statim vovendi castitatem, vere contrahunt ; haec autem conditio non praejudicat voto castitatis, posito etiam contractu matrimonii, nisi illa conditio ponatur in effectu: ergo ubi est certitudo simpliciter quod nunquam ponetur in effectu, ibi in nullo praejudicat voto castitatis contractus matrimonii : sed hic fuit talis certificatio. Ex quo enim habemus Matth. 1. quod Angelus instruxit Joseph: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, multo magis, imo indubitanter concluditur quod ipsa per Angelum, vel immediate a Deo, antequam desponsaretur Joseph, fuit certitudinaliter edocta : noli timere accipere Joseph virum justum in conjugem. Ecce enim Spiritus sanctus dabit eum tibi custodem et testem virginitatis, qui tecum pari voto contineat, et in multis tibi ad virginitatis custodiam congruentibus obsequatur.
Nec est mirum de ista probabilitate, quia quidquid factum est circa Joseph per visionem Angelicam, totum factum est ratione Mariae, quae fuit immediata in illa ineffabili et mirabili conceptione, scilicet unigeniti Filii Dei.
Exemplum istius potest haberi Extra de verbor. signif. Exiit, et est hodie in 6. lib. ubi dicitur sententialiter, quod retento dominio concedere aliis usum, non est inutile, quia usus ille necessarius est utentibus. Et a simili in proposito, concedere potestatem sui corporis ad talem actum, si petatur, retento tamen usu, quia certum est, quia ab illo non petetur. non est inutile. Hoc tamen exemplum patitur calumniam, quia non ita videtur, quod usus possit reservari, dominio tradito, sicut e converso, quia posterius magis traditur sine priori quam e converso, sed quoad hoc, videlicet quod alicui potest competere unum sine alio. In proposito autem nec usum retinuit sibi auctoritate sua, sed certificata fuit quod Spiritus sanctus usum illum retineret, ita quod nunquam ille alius, cui talis usus debebatur, exigeret.
Aliud (f) exemplum, si quis contraxisset sponsalia cum juramento, et postea vovisset virginitatem, videretur consulendum illi quod consummaret sponsalia contrahendo de facto, ut servaret fidem juramenti, et tamen ut servaret votum, statim ante consummationem deberet anhelare ad Religionem: ergo isti licet dare potestatem sui corporis conjugi, vere contrahendo matrimonium ratum, et tamen cum intentione nunquam dandi usum, quantum est ex parte sui, etiam sine hoc quod sciat illum nunquam petiturum talem usum ; ergo multo magis licet sic contrahere, si sciret nunquam praedictum conjugem petiturum.
Praeterea (g), adultera habet potestatem alterius conjugis, quia per matrimonium fuit sibi data et indefectibiliter: tamen non habet, nec habere potest usum corporis illius, propter peccatum suum; ergo peccatum potest perpetuo prohibere usum, stante potestate data in matrimonio: ergo multo magis Spiritus sanctus propter aliquam causam honestam hoc potest.
Ad (h) primum argumentum principale dico, quod illa auctoritas debet intelligi de volentibus nubere secundum communem legem, non autem de illis, quibus constat certitudinaliter quod nunquam usus sequens talem actum, petetur.
Ad (i) secundum potest dici, quod illa lex fuit data propter filias Salphaad, et hoc ne transferretur possessio de tribu in tribum, ut patet ibidem Numer. ultimo: ergo non obligavit nisi mulieres illas, ad quas devolvebatur haereditas paterna, sicut ad illas devoluta fuit, patre mortuo. Maria autem non fuit sic haeres, ideo licuit sibi nubere alteri alterius tribus.