IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo articulo, etc. Difficultas hujus articuli consistit in tempore, quo votum absolutum virginitatis emisit Beatissima Virgo, nam ab hoc dependet resolutio hujus articuli. Difficultas autem oritur praecipue ex eo quod Doctor tetigit in principio praecedentis articuli, an matrimonium in lege antiqua praeferebatur virginitati? Affirmativam partem videtur tenere D. Thomas 3. p. q. 28. art. 4. in corpore, ubi dicit oportuisse tempore
. legis generationi insistere viros ac mulieres, quia secundum carnis originem cultus Dei propagabatur. Et in responsione ad primam, asserit lege fuisse prohibitum non dare operam propagationi. Hinc deducit consequenter Beatissimam Virginem
. non vovisse virginitatem absolute ante matrimonium, sed tantum sub conditione, si liceret aut placeret Deo, eamque habuisse in desiderio, quod divinae dispositioni commendavit ; accepto autem sponso votum emisit absolutum simul cum ipso. Ita etiam alii intelligunt sententiam S. Thomae, quem sequitur Cajetanus q. 29. art. 1. Sotus in praesenti dist. art. 1. et 2. Capreolus art. 3. ad secundum Scoti, etc. fuit sententia Alberti art. 11. in corpore, et ad secundum.
Ex hac sententia consequenter infertur Virginem habuisse propositum absolutum observandi legem, per quam supponitur prohibitam fuisse permanentiam in virginitate, eo ipso quod propagatio fuerit in praecepto, et in ea juxta statum illius temporis major perfectio consistebat ; tum quia a lege quoad hoc non supponitur exempta, tum quod perfectissima Virgo divina gratia promovebatur. Sequitur secundo, quod etiam sicut in legem consensit observandam, ita etiam in matrimonium antequam fuerit irritum aut consultum, consensit in ordine ad propagationem naturalem per copulam carnalem, licet habuerit desiderium servandi virginitatem, si licuisset; quod supponitur absolute non licuisse. Tertio, sequitur consequenter ante matrimonium initum non vovisse absolute virginitatem, sed ad summum sub conditione ; quae est sententia, quam hic impugnat Doctor.
(e) Dico ergo quod absolute vovit virginitatem, etc. Haec est conclusio Doctoris, quam refutat Sotus in 4. dist. 30. q. 1. artic. Secundo esse singularem, et contra reliquos Theologos; sed in hoc aberrat, quia conclusionem tenet Magister in hac distinctione, dicit enim Virginem vovisse absolute in corde virginitatem, licet verbis eam non expressit, ante contractum matrimonium, quando tam ipsa quam sponsus votum nuncuparunt verbis expressum. Hugo de Sancto Victore lib. de Mariae perpetua virginitate, cap. 1. docet ita fieri potuisse, ut Virgo in Deo fiduciam habens, indubitanter crederet se posse parentibus obedire in matrimonio contrahendo, et votum, inquit, castitatis, cujus ipse solus conscius erat, inviolatum conservare, etc. D. Bonavenlura art. unico, q. 2. ad penult. Richardus artic. 1. q. 2. ad 3. Durandus secundum modum posteriorem. Supplementum Gabrielis q. 2. art. 2. conclus. 7. Major quaest. 4. Almainus quaest. 2. Henricus de Gandavo quodlib. 9. q. 11. licet enim conveniat in primo fundamento cum D. Thoma, asserendo virginitatem in lege fuisse prohibitam, tamen asserit Beatam Virginem emisisse votum ante matrimonium, cognita divina voluntate et dispositione per revelationem. Abulensis in cap. 30. Num. Suarez, et Vasquez locis citatis, et interpretes moderni sacrae Scripturae, quin etiam Augustinus lib. de sancta Virginitate, cap. 4. ubi postquam dixit Mariam Deo vovisse virginitatem : Desponsata est, inquit, viro justo non violenter ablaturo, sed contra violentos custodituro, quod illa jam voverat, etc. Sic etiam Rupertus lib. 3. in Cantic. Quia, inquit, votum egregium Deo prima vovisti, votum virginitatis, attamen sponsi nomen admisisti, desponsari viro non remisisti, etc. Hoc idem tenet Nyssenus juxta traditionem illam quam citat loco supra citato. Imo supponit votum fuisse expressum verbis, et notum Sacerdotibus, quibus ipsa id in templo communicavit, ac proinde eos cogitasse de sponso Josepho, qui virginitatis ejus esset custos. Idem docet Abdias Babylonius in vita sancti Bartholomaei, qui docet votum hoc expressis verbis nuncupasse ante matrimonium.
Secundo patet, quia probabile est Josephum matrimonium contrahens emisisse votum virginitatis, et sic prior sententia . tonet. Sed plures Patres docent Virginem primam fuisse, quae votum nuncuparit virginitatis: ergo tale votum ejus praecessit matrimonium. Minor patet, quia id docet Abdias Babylonius in loco citato, Bernardus homil. 3. super Missus est, Rupertus loco citato. Favet ratio D. Thomae loco cit. art. 4. ad secundum, ubi dicit decuisse sicut plenitudo gratiae fuerit in Virgine, ita etiam consilium de perfectione in ea fuisse inchoatum. Ad quam rationem et congruentiam respicere videtur Origens in illud Matlh. 13. Et factum est cum consummasset Jesus, etc. arbitrorque rationi consentaneum esse virilis quidem
puritatis in castitate primitias fuisse Christum, muliebris vero Mariam. Ambrosius de institut. Virginis. cap. 5. Egregia igitur Maria, quae signum sacrae virginitatis extulit, et intemeratae integritatis pium Christi vexillum levavit, etc. Augustinus tract. 10. in Joan. Inde, inquit, coepit dignitas virginum.
Tertio probatur conclusio ratione Doctoris. Conditio illa, si Deo placeret, includitur in omni voto, quia non debet aliquid offerri Deo, velit, nolit. Debet enim votum, qui est actus Religionis, esse de eo quod constat esse bonum, alias non esset in cultum Dei, neque acceptum, debet esse de meliori, etc. sed conditio generalis inclusa in voto non suspendit votum ; ergo non tacit conditionatum.
Dices, illam conditionem in statu legis, quae praecipiebat vacari propagationi filiorum ad cultum Dei, fuisse specialem ratione praecepti oppositi, ac proinde suspendere actum.
Contra, superius probatum est in articulo praecedenti, fuisse liberum servare virginitatem et caelibatum, ut patet in exemplis allatis, alias Judith non excusaretur, quae mansit in caelibatu, neque alii, qui erant virgines ; ergo conditio illa non fuit specialis ratione praecepti talis, quod non fuit, cum votum nullum impedimentum habuit, ex quo adderetur conditio, aut causam motivam ejus adjiciendae. Votum enim, ut distinguitur a simplici desiderio, debet, quantum est ex parte voventis, inducere obligationem, alias esset fictum, nisi nuncupatio ejus supponeret animum inducendi obligationem, et transferendi rem oblatam in jus speciale Dei. Sed haec obligatio nequit suspendi a conditione communi inclusa in voto ex materia sua et forma: ergo, vel Beata Virgo non emisit votum, quamvis in ea fuerit desiderium simplex ante malrimomium ; vel certe emisit votum absolutum, non obstante illa conditione, quae etiam expressa nullam inducit obligationem magis, quam si esset tacita.
Dices, praeceptum legis obligasse descendentes ex tribu Juda et familia David.
Contra, praeceptum, si quod fuit in lege, comprehendit omnes ejus observatores et professores, fuit enim universale, neque magis tribum Juda quam reliquas. Deinde, Daniel et tres pueri fuerunt de tribu Juda, Danielis 1. qui manserunt virgines ex supradictis.
Deinde, si praeceptum illud urgeret in contrarium, Virgo vovere non posset, licet desiderare posset conditionale virginitatem sublata obligatione legis: ergo neque votum conditionatum emittere. Probatur sequela, quia tollitur materia voti stante divino praecepto in contrarium ; deinde, quia votum est de meliori bono. Sed matrimonium in casu praecepti praeferebatur virginitati, et magis faciebat ad cultum Dei, quam ipse, supposito seu dato, quod fuerat praeceptum, limitavit, quantum ad modum, nempe per propagationem fieri: praeceptum autem declararet voluntatem et acceptionem divinam, quae ad cultum requiruntur, alias nullus esset cultus, ut patet, si quis jam vellet colere Deum per sacrificia Mosaica, ille cultus esset reprobatus, quia Deus illum nunc prohibuit in lege nova. Ergo etiam si praecepit universaliter cultum fieri per propagationem, comprehendendo etiam Virginem, non potuit illa vovere castitatem, etiam conditionale, per votum proprie dictum, ut distinguitur a desiderio simplici, quia materia absolute fuit prohibita, sicut conjugatus consummato matrimonio nequit tale votum emittere, repugnante conjuge, quia est contra praeceptum Dei, et emittendo peccaret, et esset nullum et irrisorium, si diceret :
Ego voveo continentiam, si placet Deo. Ergo perinde Virgo sciens se comprehendi sub praecepto contrario virginitati, non potuit vovere virginitatem sub conditione, si placeret Deo, etc. cui voluntas Dei expressa per praeceptum supponitur manifesta, et certa ex lege, et per fidem divinam.
Dices, ex inspiratione speciali potuisse emittere votum conditionatum hoc modo, non cognoscendi virum, si Deo placeret, cum fiducia certa divinae providentiae circa se, quam in reliquis est experta.
Contra, motivum conditionis expressae seu adjectae, fuit certitudo praecepti, cui se subjectam esse novit ; alias nulla esset ratio cur Virgo adjiceret conditionem, sed cum hac scientia praecepti et obligationis ejus respectiva ad ipsam, non potuit emittere ordinate votum, vel certe non potuit adjicere beneplacitum Dei, sed absolute vovere ; ergo vel absolute vovit, vel certe nullo modo vovit, licet conceperit desiderium vovendi. Probatur major, inspiratio certa et quam quis debet operando sequi, supponit illuminationem praeviam conformem ex parte intellectus, ut opus sit deliberatum, ea deliberatione quae requiritur ad votum, quia votum indeliberatum temerarium est, et non inducit obligationem. Vel ergo Virgo habuit illuminationem per revelationem, qua se non comprehendi sub praecepto contrario legis didicit, vel certe cum ea dispensari in praecepto illo quod fuit positivum, vel non habuit talem revelationem? Si primum dicatur, jam sublata est conditio specialis, quae erat ex obligatione praecepti, et ratio ejus adjiciendae, et sic votum Virginis fuit absolutum, quod est intentum. Si dicatur secundum, illa illuminatio non sustulit scientiam legis et praecepti, cui se novit absolute teneri ; ergo non fuit sufficiens regula emittendi votum conditionatum.
Antecedens patet, quia alias esset error in virgine, nam si illuminatio illa determinaret assensum contractum scientiae legis, seu dictamen, quo exprimeretur votum castitatis esse placitum Deo, haereret in contradictorio scientiae legis et praeceptiua sciebatur non esse placitum, et cui voluntas virginis in proposito electionis debebat se conformare ; ergo praeter oppositionem utriusque assensus practici, alter esset erroneus ; non ille qui est scientiae legis, et per divinam fidem ex revelatione universali, cui nequit subesse error; ergo assensus ex illuminatione potius esset erroneus, vel deberet sic aestimari a virgine, ac proinde non esse sufficientem regulam operandi. Deinde, in ipsa voluntate esset duplex electio, nempe absoluta observandi praeceptum, et altera nuncupati voti, quae repugnant practice, quia votum virginitatis, quod hic et nunc de praesenti inducit obligationem, non potest compati cum voluntate expressa et absoluta violandi virginitatem per adimpletionem praecepti contrarii, quod sufficit ad tollendam materiam etiam voti conditionali de virginitate servanda tam interius quam exterius, cujus materia est privatio actus oppositi. Licet ergo desiderium simplex possit stare virginitatis servandae cum voluntate et consensu absoluto matrimonii ad finem propagationis filii oram, et consequenter amittendae virginitatis, nequit votum aliquod cum tali consensu consistere, quod proprie dici posset votum inducens obligationem, et egrediens naturam desiderii simplicis ; sicut v. g. votum continentiae non potest stare in conjugato, etiam conditionatum cum proposito absoluto reddendi debitum conjugale, nam continentia absoluta dicit privationem actus, et sicut cum actu in re ipsa nequit consistere, ita etiam neque votum ejus de praesenti obligans potest stare cum absoluto proposito usus matrimonialis. Ergo similiter, cum virginitas consistat in privatione omnis consensus in copulam, loquendo de interiori puritate virginali, nequit votum virginitatis consistere cum consensu absoluto in copulam per matrimonium, loquendo de virginitate perpetua, de qua loquimur, et cujus votum fuit in Virgine sanctissima.
Deinde, fiducia illa divinae providentiae vel probat votum fuisse absolutum, vel nullum fuisse, quia fiducia divinae providentiae specialis contra communem regulam legis ordinariae respicit media extraordinaria, quorum unicum erat exemptio a lege et praecepto, si quod fuit, ac proinde supponit intentionem finis, cujus gratia tale medium requirebatur; ergo vel virgo in hac fiducia concepit votum, absolutum, vel certe conditionatum non concepit, quia ad illud non ordinabatur illa fiducia providentiae extraordinariae et futurae exemptionis.
Dices concepisse votum conditionatum, relinquens se dispositioni divinae quoad reliquum.
Contra, dispositio divina ordinaria fuit nota virgini, nempe praeceptum nubendi ad effectum propagationis, a quo seipsam exemptam esse non cognovit, ut supponitur ; ergo non potuit recedere a praecepto, donec ei constaret de divina voluntate et beneplacito. Sed aliter non potuit constare quam per revelationem : per votum autem conditionatum recedebat a praecepto, quia illud importabat relaxationem praecepti, aut fiduciam ejus futurae : ergo haec fiducia magis denotat suspensionem actus vovendi ignorata Dei voluntate, aut certe actum fuisse absolutum voti innitens tali fiduciae: hoc non potuit congrue esse cum conscientia praecepti contrarii in Virgine; ergo magis congrue primum est dicendum, quia humilitati Virginis, et perfectae conformitati in omnibus ad divinam voluntatem cognitam, non videtur congruere oppositum, aut emittere votum inducens obligationem solum innitendo fiduciae, quam ignorantia dispositionis futurae, et specialis reddebat incertam. Unde melius videtur asserendum intervenisse revelationem specialem exemptionis ante votum emissum, ut dicit Henricus, et illud fuisse absolutum. Conari enim et perficere in Virgine non separantur, ob eminentissimam ejus perfectionem et plenitudinem gratiae, ac propterea non est praesumendum eam conatam fuisse illud quod novit sibi illicitum esse, et absolute se perficere non posse, adimpleta lege.
Tertio probatur conclusio : Puritas virginalis in Beatissima Virgine fuit supereminens, et post filium causa exemplaris, quoad alios qui in hac perfectione exeelluerunt ; ergo votum ejus fuit simpliciter absolutum. Antecedens patet, quia dicitur Virgo Virginum, juxta illud Psalm. Adducentur Regi virgines post eam, etc. et sic canit Ecclesia : Sola sine exemplo placuisti Domino nostra Jesu Christo, etc. et illud Sedulii nostri in carmine Paschali : Sola sine exemplo placuisti foemina Christo, etc. Consequentia probatur, quia puritas virginalis excludit omnem consensum in copulam carnalem. Sed si Virgo ex suppositione praetensae legis emitteret votum conditionatum tantum ob impedimentum praecepti, supponendo ejus obligationem, haberet consensum in matrimonium absolutum ad finem etiam propagationis, per quem consensum impediretur votum ejus, ne fleret absolutum ; nam voluntas inhaerens conditioni magis per se eligit conditionem quam actum operis oppositi, quem non habet nisi dependenter ab ipsa conditione, quae praeponderat respective ad volentem. Quin imo ex hac sententia sequitur quod ipsum matrimonium inierit per consensum in finem matrimonii, scilicet propagationem, nam ideo negatur emisisse votum absolutum virginitatis ante matrimonium, quia illud votum tolleret consensum debitum et requisitum ad matrimonium, quia esset contra finem lege intentum matrimonii; ergo sequitur quod ipsa consenserit in matrimonium ex fine matrimonii. Sed consensus absolutus in copulam matrimonialem tollit votum conditionatum de opposito, et propositum etiam nubendi ex hoc fine excludit puritatem virginalem interiorem, quae consistit in privatione consensus in copulam; ergo tale votum non cadit in virginem sed debuit fuisse simpliciter ita absolutum, ut nullo modo unquam consenserit expresse in copulam carnalem aut propagationem, imo, ut postea videbitur, ne quidem implicite contrahendo matrimonium consensit.
Ultimo tandem, votum absolutum virginitatis non derogat matrimonio Virginis cum Josepho, ergo tale fuit votum, nam eam habuisse votum absolutum omnes concedunt, ex illo : Quomodo flet istud, quoniam virum non cognosco? dubitatur tantum de tempore, quo emisit illud votum. Praedicta sententia, quam hactenus impugnamus, docet post matrimonium suisse emissum, quia Virgo supposito volo absoluto, non poterat contrahere matrimonium, quia consensus in matrimonium non separatur a fine contractus, qui est propagatio. Ex ratione tamen jam praemissa sequitur consensum in matrimonium sub hac ratione, id est, secundum finem propagationis, ita repugnare voto conditionata sicut et absoluto, quantum ad effectum tollendae puritatis virginalis intentionis: ergo asserere quod fuerit votum conditionatum, non conducit ad illum effectum, non puriflcata conditione, quia tam obligatio voti cessat, sicut et obligatio contractus inhaerentis conditioni, quando in re ipsa frustratur conditione.
Antecedens probatur a Doctore sig. Quomodo ergo potuit, etc. quia contractus matrimonii perficitur per mutuam dationem non nisi sub conditione implicita, si petatur copula; data ergo revelatione et certitudine de ea nunquam petenda, non derogat virginitati, aut voto ejus absoluto ; talem habuit certitudinem Virgo per divinam revelationem, ergo matrimonium hoc modo contractum non derogat voto absoluto praemisso, quia nullum fuit periculum violandi voti. Antecedens patet ex 1, Florentino, quantum ad primam partem, nempe matrimonium fieri per consensum mutuum. Quantum ad secundam partem etiam patet, quia usus matrimonii non debetur nisi petenti, neque acquirit jus ullum non petens ad usum praefatum, ubi enim nulla est petitio, nulla est mora debitoris ; stante ergo certitudine divinae revelationis non secuturam petitionem ante matrimonium contractum, manet votum illaesum. Patet consequentia, quia ratione usus matrimonii opponitur matrimonium virginitati, non ratione contractus, nam primi parentes in paradiso manserunt virgines, quamvis contractum inierint et habuerint dominium sine usu.
Probat exemplo Doctor idem antecedens extra c. Exiit, de verborum significatione in 6. ubi definitur usum rei sine dominio . non esse inutile, neque dominium consequenter sine usu esse inutile. . Respondet tamen hoc exemplum non esse sine difficultate, quia usus, licet possit separari a dominio, tamen non ita videtur posse stare dominium sine usu ; ad hoc tamen valet decisio, ul illa separari posse constet: In proposito Beata Virgo non retinuit sibi usum auctoritate sua, sed certificata fuit, quod Spiritus sanctus usum
illum retineret, ita quod nunquam ille alius, cui talis usus debebatur, exigeret, etc.
Vasquez disputat. 125. cap. 7. sub finem, hoc exemplum ex Doctore adducit, et eo uti non vult, quia agitur ibi de usu facti, non autem de usu Juris, qualis in proposito reperitur. Deinde, per hoc, quod certificata fuerit Virgo Josephum nunquam petiturum debitum, non inde colligitur ipsum usum matrimonii fuisse impeditum, quin,si peteret, ei deberetur.
Respondetur tamen rationem illam, seu exemplum a Doctore adduci congrue ad explicandum dominium posse separari ab usu in genere. Et licet in praefata Decretali agatur de usu facti, tamen exemplum habet non parvam proportionem ad usum matrimonii, quia sicut usus facti semper manet, donec revocetur a domino proprietario, ita Ubertas corporis sui manet conjugi, donec petatur debitum, non petenti non tenetur, quin etiam petendi multis casibus non debetur. Aliud autem quod dicit necessarium esse usum matrimonii debere esse impeditum in proposito.
Respondetur certitudinem divinae revelationis, qua certificata est Virgo, nunquam fore, ut peteretur, aequivalere impedimento, quia votum nihil aliud postulat, quam non consentire affectu et effectu in copulam ; ad hoc autem sufficit certitudo revelationis praedictae, quamvis nullum esset impedimentum diversum. Neque necessarium fuit ut Virgo conciperet dissensum respective ad conditionem impossibilem, qualis fuit petitio, supposita revelatione ejus nunquam secuturae, nam tam votum quam materia subsistit independenter a tali dissensu. Ad salvandum ergo votum Virginis, et excusandum matrimonium superveniens per contractum, sine praejudicio voti, sufficiebat illa revelatio, et certitudo ex ipsa, per quam excludebatur periculum violandi voti.
Hic enim agitur de excusando matrimonio praesupposito absoluto virginitatis voto, non autem agitur de obligatione voti et debiti matrimonialis, utrum praeponderat: et magis salvatur debitum matrimonii si dicatur non fuisse impeditum debitum, quamvis usus ejus supposita revelatione non sequeretur. Quod si obligationem utriusque comparemus, tam debiti quam voti, certum est debitum magis obligare, v. g. in aliis, ut qui habet votum simplex castitatis, et contrahit, neque postea ingreditur Religionem, neque vult ingredi aut separare se ab uxore, tenetur reddere debitum, si petatur, non obstante voto, quod tum primum violavit, quando contraxit animo non ingrediendi Religionem, et cohabitandi ;hoc enim votum, licet inducat obligationem ex promissione, non tamen per illud transfertur dominium corporis sicut in matrimonio fit. Unde non videtur recte colligi, ut ipse colligit, ex simplici obligatione voti usum matrimonii impediri respective ad alterum conjugem petentem.
Alio ergo modo videtur hunc usum in Virgine fuisse impeditum, tam ex revelatione modo dicto, supposito prius voto. Unde Doctor verbis allegatis dicit Virginem non propria auctoritate retinuisse sibi usum, sed Spiritum sanctum retinuisse usum. Potest ergo dici fuisse etiam impeditum per justitiam, et non solum ex obligatione Religionis seu voti. Ad cujus explicationem notandum est quod supponunt Doctores, matrimonium ordinatum esse ad finem propagationis, et constat ex alias dictis: hinc dicunt Virginem consentiendo in . contractum ipsum implicite consensisse in copulam, quia nempe propagatio, ad quam requiritur copula, est finis contractus, ac proinde consensus in contractum implicite respicit finem ejus lege praescriptum. Hoc autem competit matrimonio ex divina institutione universali et regulariter ;potuit ergo Deus instituere alium finem peculiarem hujus matrimonii virginalis, sicut de facto constituit, sicut et ipsius integrilatis, nempe Incarnationem Filii sui, ad quod institutum est in specie matrimonium Virginis, qui finis specificus principalius specificat contractum: unde licet consensus Virginis, ut refertur ad matrimonium secundum regularem institutionem et universalem, esset consensus implicitus in copulam, quia tamen hoc matrimonium sortitur finem particularem, qua talis contractus est, etiam secundum divinam voluntatem illud specialiter ordinantem ad Incarnationem, consensus Virginis in ipsum contractum ne quidem implicite ferebatur in copulam, sed potius in oppositum, ut suberat speciali institutioni Dei, quae copulam exclusit. Neque hoc destruit finem universalem matrimonii, quae est propagatio, quia in hoc matrimonio perfectiori modo et mirabiliori conservatur sine opere viri, per Spiritum sanctum manente integritate Matris ;copula autem non ordinatur ad finem matrimonii, nisi ut medium naturale multiplicandi naturam, vel ut remedium concupiscentiae accessorium in natura lapsa. De hoc secundo nihil hic dicitur, quia neque in Virgine fuit fomes, neque in Joseph appetitus praedominans ejus perfectioni, alias non eligeretur in sponsum Virginis.
Quantum autem ad primarium finem matrimonii, hic perfectius salvatur, ut dixi, et sine consensu in copulam, etiam implicito, secundario, ut alii volunt, quia ad pertingendum finem universalem contractus, ut limitatur per specialem institutionem Dei, in hoc matrimonio Virginali copula non fuit medium, ideo consensus in ipsum finem non refertur ad copulam tacite aut expresse: et hoc modo intelligo illa verba Doctoris, ubi dicit Spiritum sanctum retinuisse sibi usum, non vero Virginem propria auctoritate illum retinuisse. Quod vero dicat sibi constitisse quod non peteretur debitum, et eo reducat consensum Virginis, quasi liberum a copula, intelligo hoc modo, quia matrimonium regulariter, sicut transfert potestatem corporis, ita etiam fundat jus ad copulam ex natura communi contractus hujus in specie, ideoque donec praecessisset certitudo revelationis nunquam fore ut usus sequeretur, Virginem non potuisse contraxisse, supposito voto absoluto virginitatis: revelatio ergo illa hunc effectum etiam habuit, ut matrimonium separaretur ab usu, sicut et consensus. Unde ex utroque sequitur neque Virginem tacite consensisse in copulam, ex eo quod praecise consenserit in contractum, neque etiam consensisse in contractum, ut inducit obligationem copulae non impeditam.
Objicies, Virgo contraxit matrimonium antequam Filius Dei incarnatus est: ergo consensit in contractum ut lege communi et institutione tenet;ergo consensus ille fuit tacitus in copulam, saltem ut in radice.
Respondetur in primis, quidquid sit de antecedente, negando primam consequentiam, quia Virgo consentiens in contractum, ideo diceretur consentire in copulam, quia ex communi lege et institutione contractus ad hane ordinatur. Sed Virgo non consensit tantum ex regula illa communi, sed ex speciali revelatione et mandato in matrimonium hoc, quod ipsa contraxit, prout suberat speciali Dei voluntati illud ordinantis citra praejudicium voti, aut dispensationem in ipso. Si ergo contrahens de communi lege dicitur consentire in matrimonium,
ut ordinatur ad finem propagationis per copulam, quia de lege universali id conjunctum .est matrimonio, ita etiam Virgo contrahens ex voluntate Dei speciali sibi revelata in matrimonium cum Joseph, consentit tantum juxta Dei voluntatem specialem, qua illud ordinatum est, ut medium servandi voti, et ad alium finem, quem Deus praeordinavit in specie talis matrimonii, qui fuit propagatio sine copula per virtutem Spiritus sancti. Neque refert quod tum quando consensit in matrimonium, ille finis fuerit ignotus Virgini in specie, sicut et Incarnatio subsecuta, quia eo ipso quod consenserit in matrimonium sine praejudicio voti, et ex speciali revelatione et voluntate Dei, consensit in illud, prout suberat his, et juxta finem ad quem Deus illud ordinavit ;hic autem finis excludebat ex natura rei, seu ex intentione ordinantis Dei, ipsam copulam;ergo ex consensu in contractum ad hunc finem specialem praeordinatum non sequitur consensus in copulam. Unde aliud est de matrimonio, quod contrahunt adstricti voto, verbi gratia, Religionis, cum intentione ingrediendi post contractum;aliud vero de hoc Virginis matrimonio, quia illi consentiunt implicite seu in radice in copu-Iam, quia nempe talis contractus non sortitur lege aut institutione speciali alium finem;quam universalem ideoque consensus expressus in contractum, ut legi subest, et institutioni universali, intelligitur respicere finem universalem ejus. Sed matrimonium Virginis habuit specialem legem et institutionem, quo attingeret finem propagationis altiori modo et supernaturaliter: ideo Virginis consensus in ipsum non distrahitur a tali fine, neque respicit copulam, quae non erat medium proportionatum ad talem propagationem.
Respondetur secundo, quamvis plures modendi sentiant matrimonium Virginis fuisse contractum aute Incarnationem Christi, contrarium mihi tenere videtur Doctor in littera, in qua primo statuit conclusionem, nempe voluisse absolute, et non solum conditionale virginitatem ant matrimonium. Et hoc probat ex responsione ejus ad Gabrielem annuntiantem Incarnationem complendam : Quomodo flet istud, etc. quae ratio ut sustineat conclusionem in extremo contradictorio priori sententiae, quam impugnavit, videtur etiam hoc trahere ut annuntiatio fuerit ante matrimonium facta, quia prior sententia docet matrimonio inito Virginem emisisse votum absolutum. Intendit ergo Doctor primum votum nuncupatum a Virgine fuisse absolutum. Quod probat ex illo textu, quae probatio alioquin esset insufficiens, si annuntiatio subsequeretur matrimonium, cum apud omnes constet tum fuisse votum absolutum.
Huic sententiae favet traditio ; quam refert Nyssenus, quae docet Virginem post sponsalia remissam esse in domum paternam. Quam sententiam sequitur Baronius in Apparatu. Eam videtur tenere Tertullianus de velandis Virginibus, cap. 4. dans rationem cur Angelus appellet virginem mulierem, eo quod desponsata quodammodo nupta erat. Ambrosius de institut. virgin. cap. 6. in illa : Antequam convenirent, etc. Matth. 1. Neque illud, inquit, moveat, quod ait (nempe Evangelista), quia Joseph accepit conjugem suam, desponsata enim viro conjugis nomen accepit ; cum enim initiatur conjugium, tunc conjugii nomem adciscitur, etc. Initiatur autem per sponsalia de futuro. Origenes etiam et Hieronymus idem docent supra citati. Vide Maldonatum in Matthaei. 1. qui alios Patres pro hac sententia citat.
Et ex circumstantia litterae videtur probari : Antequam convenirent, inventa est in utero habens, etc. Haec convenientia non fuit copula, aut consummationis matrimonii, ut omnes concedunt: ergo fuit cohabitationis et contracti matrimonii, alias si fuisset matrimonium ante contractum, jam ex more transiret in domum mariti; ergo tantum videtur convenisse Josephum ad matrimonium. Neque obstat quod alii Patres citat alias dicant matrimonium ejus fuisse ordinatum ad celandum partum ejus diabolo, quia etiam id salvari potest, quamvis post conceptum filium praemissis sponsalibus contraxit postea matrimonium. Tenendo ergo hanc sententiam, facilis est responsio ad salvandum consensum Virginis in matrimonium fuisse sine ordine ad copulam, etiam in radice, quia jam edocta de universo mysterio, et finem contractus, ad quem ordinabatur, explicite cognovit, et certa revelatione didicit caetera.
(f) Aliud exemplum, si quis contraxisset, etc. Haec resolutio habetur cap. commissum, etc. de sponsalibus, etc. ubi de hoc casu interrogatus Pontifex respondet : Tutius est ei, inquit, religione juramenti servata, prius contrahere, et postea si elegerit, ad Religionem migrare. Consequentia Doctoris recte tenet, quia si talis non obstante voto emisso Religionis, et absoluto, valide contrahat cum intentione servandi voti, et nunquam reddendi debitum, quamvis altera pars id nesciat, sicut et nescit eam non postulaturam debitum, a fortiori Beata Virgo valide contraxit, non obstante voto, et licite, maxime supposita circumstantia revelationis, de cessione alterius quoad usum.
Circa casum illum dubitatur, an talis teneatur ad matrimonium ratione juramenti? Doctor dicit non teneri, sed consultum esse ut juramenti fidem observet: teneri autem probabiliter docet Richardus in 4. dist. 29. artic. 2. quaest. 4. Idem docet Navar. cap. Non dicatis 12. quaest. 1. Ledesma in 2. part. 4. q. 35. art. 3. Majolus tib. 1. de irreg. cap. 34. noster Angles de impedint. matrim. quaest. 11. art. 3. dub. 1. Vega lib. 1. summae. Haec sententia vera est, si alioquin scandalum aut damnum partis sequeretur, non observato juramento, et ex alia parte non subit periculum consummandi matrimonium, et violandi votum ex parte jurantis sponsalia, et patet ex textu jam citato.
Caeterum eum non teneri contrahere ex vi juramenti communius tenetur, quia juramentum sortitur naturam et conditionem actus, cui adhaeret cap. Quemadmodum, etc. de jurejurando, etc. et l. finali, C. de non num. pecun. etc. Sicut ergo contracto matrimonio ratio potest transire ad Religionem, ita non obstante juramento, quod firmat sponsalia, potest idem facere ante contractum matrimonium, quia illa conditio, nisi intravero Religionem, etc. tacite includitur in contractu, neque excluditur consequenter per juramentum, quod firmat sponsalia. Vide glossam in dictum cap. Innocentium, Hostiensem, Joannem Andream, Cardinalem eodem. Anchar. Abbatem, et reliquos interpretes. Limitanda tamen est sententia juxta praedicta. Item, si alter etiam exclusit ingressum Religionis, quando juravit, quia licet cedant sponsalia professioni aut ingressui Religionis, et per hoc dicuntur solvi: tamen conditio illa exclusa est per appositionem contrarii, quod firmavit juramento, verbi gratia, si teneatur inclusus, et dato juramento spondet se contracturum matrimonium die determinato, ante quem nequit capessere Religionem: vel si jurat se non ingressurum Religionem, donec sponsalia consummet per contractum de praesenti, tunc tenetur matrimonium contrahere, secluso tamen periculo ejus consummandi.
(g) Praeterea adultera habet potestatem, etc. Hoc est tertium exemplum, quo Doctor probat, usum posse impediri, manente potestate, quae transfertur in contractu matrimonii; ergo etiam in Virgine potuit impediri usus, quamvis contractus fuerit verus et licitus.
Si dicas, hoc impedimentum supervenire matrimonio contracto, non ita impedimentum voti ante matrimonium contractum, quia hoc obstat matrimonio contrahendo tanquam impediens.
Respondetur illud quidem verum esse, neque exemplum in omnibus debere quadrare: intentum autem Doctoris est ostendere per exempla potestatem mutuam, quae est in hoc contractu, ac proinde contractum posse iniri sine usu subsequente, vel eo impedito per obligationem altioris finis et virtutis; quod etiam in alia materia contingit, verbi gratia, quando quis debet alteri pecuniam, aut aliud, quam ut videt debitor cedere hic et nunc in praejudicium ipsius creditoris, aut alterius tertii, aut communis boni, aut in injuriam praesentem Dei, ut si velit ea abuti in cultum falsum, non tenetur ipsi eam in his circumstantiis solvere: sed potest differre solutionem in aliam occasionem, quia charitas aut Religio praevalet obligationi justitiae in eo casu, ut si quis gladium alterius mutuo accepit, non tenetur restituere, si videt eum velle se, aut alios jugulare, quia in eo casu sicut deberet, si posset, gladium violenter abripere, ita etiam mutuatum retinere. Ad propositum, matrimonium quantum ad usum, sicut impeditur per votum absolutum castitatis, ita sequitur supposita revelatione, et Dei ordinatione speciali matrimonium Virginis, quod ordinatum est ad fiuem altiorem servandae castitatis et Incarnationis (sive ut medium consequens, sive ut antecedens, juxta diversos modos sentiendi), et cedente parte suo juri fuisse validum et legitimum, non obstante impedimento usus. An autem matrimonium licite contrahi possit animo ineundi Religionem, ad quam quis voto se adstrinxit, dicemus infra dist 3.8. ubi de hoc disserit Doctor. Ex dictis ergo hactenus colligitur matrimonium Virginis supposito voto fuisse licitum et legitimum, quamvis usus copulae fuerit impeditus. Primo cedente parte ; secundo, quia perfectius attigit finem etiam generalem contractus per altiora media et efficaciora. Tertio, quia ordinatum fuit ex Dei voluntate speciali ad Incarnationem, ut medium congruum antecedens, vel certe consequens, juxta varias opiniones. Quarto, quia ordinatum est in finem communem Redemptionis generis humani. Quinto, quia substantia contractus in eo perfectissime salvatur, etiam respective ad finem primarium propagationis modo dicto; ergo nihil ei obstat. Ex quibus ulterius deductum est votum Virginis perfectissime salvari sine ullo ordine ad copulam, sive in radice, sive voluntate expressa, et in hoc excedere alios, qui contrahunt cum animo non consummandi matrimonium, quia in his sicut regula contrahendi est illa, quae est communis legis et institutionis, ita etiam consentiendo in contractum tacite consentiunt in finem ejus, lege et institutione praescriptum, quia hic est accessorius ad ipsum contractum, seu consequens ex natura contractus, ut subest legi generali, quae respicit finem, ut per medium naturale copulae attingi potest, et non aliter,
quia ordo ad finem importat respectum ad media.
Matrimonium autem Virginis ex Dei speciali ordinatione, et per virtutem Spiritus sancti ordinatum fuit in finem per media supernaturalia et specialia, quae excludunt ex natura sua propagationem naturalem, per quam debitum proximum aut remotum labis originalis incurritur, a quo ex modo nativitatis in utero Salvator mundi debuit esse immunis. In matrimonium autem consensit Virgo ut his mediis supernaturalibus, et Dei institutioni speciali innitebatur, ideoque consensus ejus nequit etiam tacite, seu in radice, respicere copulam ; consentit enim in matrimonium supposita Dei revelatione, et providentia speciali circa illud quod contrahere voluit ex Dei mandato, et prout ordinabatur in finem servandae etiam puritatis virginalis, quae ratio mihi videtur fuisse potissima. Unde aliqui Patres negant matrimonium Virginis ne praeiudicarent ejus puritati, quamvis supra exposuimus eos loqui de matrimonio secundum communem legem et stylum Scripturae, ut sequitur ex eo usus et consummatio in ordine ad finem naturalis propagationis: quae intellectio eorum est realis. Potest tamen intentio eorum huic accommodari, ita ut non solum puritatem Virginis voluerint salvare quoad effectum, sed etiam quoad omnem actum, qui quovis modo respiceret in se, aut in alio copulam, hoc est explicite vel implicite, seu in radice. Virginem enim fuisse exemplar puritatis post filium,et excessisse Angelicam puritatem, facile possemus ex Patribus probare eam esse, qua major sub Deo nequit intelligit. Sed tractatus hic ab aliis copiosus est, neque spectat ad praesentem materiam, in qua tantum agitur de concordantia voti ejus et matrimonii ; illud ergo disseruimus, quod neque etiam in radice consensus Virginis ad copulam conjugalem referri potuerit.
(h) Ad primum argumentum, etc. Hoc primum argumentum tangit fundamentum sententiae oppositae, quam ante conclusionem exclusit, nempe in Virgine ante matrimonium non fuisse votum absolutum, alias non liceret ei contrahere, quin etiam hoc argumento utitur Gratianus ad probandum, non intercessisse verum matrimonium ; habetur apud eum loco citato a Doctore 17. quaest 1. cap. Voventibus, et 27. dist. cap. Voventibus, ubi utrobique citat Hieronymum. Magister etiam Sententiarum similiter citat Hieronymum auctorem dictorum: melius Glossa ordinaria in 1. ad Timoth. 5. in illa Habentes condemnationem, citat Augustinum, cujus illa propria sunt verba, de bono viduitatis, cap. 8. vel. 9. et habetur cap. nuptiarum 27. quaest. 1. Respondet autem Doctor intelligi haec verba de matrimonio regulariter, et secundum communem legem, et prout contrahitur in ordine ad usum propagationis, et ille est sensus et intentum Augustini ; docet enim eos peccare, quia fidem continentiae fefellerunt, tamen negat eos esse separandos, et reprehendit asserentes eorum nuptias esse appellandas adulteria.
(i) Ad secundum potest dici, etc. Haec responsio duo continet : Primum est interpretatio legis Numer, ultimo. Secundum est, Beatam Virginem non fuisse haeredem, ideoque ei licuisse nubere alteri diversae tribus. Quantum ad primum, Lyranus noster et Abulensis docent legem fuisse universalem, et non solum respective ad eas mulieres, quae succedebant in haereditatem deficiente prole mascula. Caeterum quaestio mota et ratio legis de non commiscenda haereditate, interpretantur legem, sicut et exempla, nam David du-.xil Michol filiam Saul ex tribu Benjamin,
et Aliam Regis Gethsari, 2. Reg. 3. Mahalon et Chelion duxerunt Moabitidas uxores Ruth. 1. Booz duxit Ruth. ibid. cap. 4. Deut. 21. Permittitur Judaeis ducere alienigenas virgines, modo non sint Chananaeae, Judic. ultim, jurant reliquae tribus se non daturas filias suas nuptui Benjamitis: unde alias id potuisse colligitur. Textus etiam Hebraeus favet huic interpretationi, qui specificat foeminas, ad quas devolvebatur haereditas : Et omnis, inquit, foemina haereditans haereditatem nubet viro ex tribu sua ; ita Chaldaeus et Septuaginta. Eam sequitur Cajet. Vatablus, Burgen. Oleaster. Philo Judaeus lib. 2. de Monarchia, asserit Tribum Sacerdotalem, et Regiam, quae erat tribus David, fuisse commixtam ; idem docet Epiphanius haeres. 78. et alii eum secuti. Exemplum adducunt Aaron, qui duxit Elizabeth filiam Aminadab, qui fuit princeps tribus Juda, et sororem illius Naason ; item, Joiadas Pontifex duxit Josabeth sororem Ochosiae Regis Juda, et filiam Joram.
Secundum, quod tangitur in illa responsione ,est, Mariam non fuisse haeredem: hoc autem non subsistit, quia parentibus grandaevis nata est, quibus constat non fuisse ullam prolem masculam juxta communem sententiam, imo neque aliam praeter solam Virginem, ut fusius probat Baronius in apparatu. Tertium etiam quod additur, licuisse Virgini nubere in alia tribu, sequeretur inconveniens, quia sic Christus non esset ex tribu Juda, de qua constat fuisse Joseph, ut patet ex illo : Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam, etc. Impugnatur etiam ex praemissa lege, quae comprehendit foeminas haeredes, qualis fuit Virgo, non posse nubere extra tribum et familiam suam. Recte ergo colligitur Virginem et Josephum non solum fuisse ex tribu Juda, sed ex eadem etiam familia: neque cohaeret Scripturae Mariam genere paterno esse ex tribu Levi tantum, quia genealogia Christi tantum deduci potest ex Virgine ; ipsum autem fuisse ex familia David, et de tribu Juda, expresse constat ex Scriptura ad Romam. 1. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Ad Hebraeos 7. negavit Paulus eum fuisse sacerdotem Leviticum, ac proinde non fuisse ex tribu Levi secundum genus paternum matris : In quo enim haec dicuntur, inquit, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit, etc. nempe de tribu Juda, quae non servivit altari.
Haec traditio fuit etiam apud Judaeos, ut patet Joan. 8. qui, ut impugnarent Christum non esse verum Messiam, dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus ? nonne Scriptura dicit, quia ex semine David, et de Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus 1 etc. Psalm. 131. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, etc. ubi promisit Deus Messiam venturum ex semine David, quem locum Act. 2. Petrus interpretatur de Christo: Matthaei 1. Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, etc. Fide ergo Catholica tenendum Mariam ex tribu Juda et familia ortam esse, sicut canit Ecclesia : Nativitas gloriosae Virginis Mariae ex semine Abrahae, ortae de tribu Juda, clara ex stirpe David, etc. et Paulus ad Hebraeos 7. Manifestum est quod ex Juda ortus sit Dominus noster, etc. ubi negat ortum ex tribu Levi, ut patet ex eodem loco. Hoc ergo ita intelligi debet, quia Christus genealogiam ex sola Virgine habuit. Ipsa etiam Virgo ex genere, et recta linea paterna descendit ex Abraham, Juda et David, quia genealogia ex linea paterna desumi solebat, ut patet ex usu Judaeorum, et stylo Evangelistarum, qui non prosequuntur genealogiam Christi, ut descendit ex Ruth, sed ut descendit ex Booz ; neque etiam genus
Bersabee prosequitur, licet eam exprimat Evangelista, sed prosequitur rectam lineam paternam. Idem colligitur ex verbis Pauli, qui negat Christum descendisse ex Levi, quod eo sensu verum est, quia ratio genealogiae desumebatur ex linea paterna; nam Beatam Virginem fuisse cognatam Elizabeth, quae erat ex tribu Sacerdotali et Levitica, constat; et Patres asserunt, utrumque genus convenisse in Christo ex parte matris, quia tamen sacerdotium Leviticum solum spectabat ad masculos descendentes, et non ad foeminas, recte negat Apostolus eum fuisse de tribu Levi; unde consequenter dici debet Virginem non fuisse ex tribu Levi ex linea paterna, sed ex linea materna, ut plerique docent juxta antiquam traditionem ex Hippolyto martyre apud Nicephorum lib. 2. histor. cap. 3. Annam fuisse ex genere Sacerdotali filiam Mathan Bethleemitis sororem Sobe, quae genuit Elisabeth, Elizabelham autem fuisse ex filiabus Aaron docet Lucas.
Responsio ergo praemissa recte deseritur a Doctore, cui forte occasionem dedit S. Augustinus contra Faustum, et ex eo S. Thom. 3. p. q. 31. art. 3. ad. 2. Dicit enim Augustinus lib. 23. contra Faustum (qui opponebat Joachim patrem Virginis fuisse ex tribu Levitica ex Scripturis apocryphis) hoc dato, vel uxorem Joachim fuisse de tribu Juda, vel matrem, quod sufficit, ut descendentia Christi ex hac tribu esset, et ex familia David. Caeterum expositio illa non est tenenda ex rationibus praemissis , quia genus, nomen et genealogiam sortiebantur Judaei ex patre, ut patet ex tota serie Scripturarum, in quibus gradus ascendentes et descendentes enumerantur semper secundum lineam paternam.