IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Aliter dici potest, etc. Haec responsio est vera, et patet ex dictis, estque magis communis et recepta ab antiquis
Patribus, quorum testimonium praeferri debet. Julius Africanus in epistola ad Aristidem, citatus ab Eusebio, lib. 1. hist. cap. 6. et Iustinus Martyr in lib quaestionum a Gentilibus propositarum, q. 131. Hieronymus in Matth. 1. Beda in illud Lucae. Qui fuit Eli, Nazianzenus in carmine de genealogia Christi, Ambrosius lib. 3. in Lucam, cap. 1. et alii posteriores. Sub controversia est, an uterque Evangelista describat genealogiam Joseph per lineam rectam, qui habuit duos patres: alterum naturalem, alterum legalem. An vero Lucas describat genealogiam Christi per lineam maternam, ita ut illa : Qui fuit Eli ,referta ad Christum, et avum ejus maternum, nempe Joachim, qui perinde Eli dicitur; Matthaeus vero genealogiam Christi per Josephum, juxta consuetudinem legis, quia putabatur Christi patet. Geneologiam Christi per avum maternum describi a Luca, plures auctores moderni docent. Joannes Lucidus lib. 2. de emendationibus temporum, cap. 9. et lib. 1. cap. 1. Joannes Annaeus in lib. de Chronographia Philonis, noster Galathinus lib. 7. de arcanis, cap. 12. Jansenius in concordia, cap. 14. Arias Montanus in Lucae 3. Epagnerus ibidem. Driedo lib. 3. de dogmat. tract. 3. cap. 5 . part. 4. eamdem citat. Sequitur Suarez in 3. p. 2. tom. dispul. 2. secl. 3. Opposita sententia est communis Patrum, a qua non debet de facili recedi, et priorem impugnat Vasquez tom. 2. in 3. part. disp. 127. cap. 3. et sequentibus. Illud non leve videtur inconveniens, quod praeter stylum Scripturae in texenda genealogia Lucas pergeret.
Secundo, quod Christus per Mariam non descenderet per gradus enumeratos a Matthaeo. Tertio, quia sententia haec est moderna, neque sequatur traditionem Patrum, aut antiquitatem, sed quasdam conjecturas, quae non tam proprie in littera Evangelistae fundantur. Quarto, quod Beata virgo orta ex stirpe David, et unigenita parentum non nupserit proximo sanguinis, ad quem haereditas de lege spectabat, nam si in gradibus remotioribus, imo valde remotis attingeret Josephum in Nathan, qui dicitur ab aliquibus non fuisse naturalis filius David, sed adoptivus, sequeretur inconveniens dictum de translata haereditate contra praescriptum legis, sequeretur etiam Christum non esse ex genere David per naturalem descendentiam ; quod omnino falsum est. Sed huic controversiae supersedeo, quia prolixum esset singula discutere: neque video magis insistendum esse rationi apparenti quam traditioni antiquae Africani receptae a Patribus.
(1) Ad ultimum patet ex secundo articulo, etc. Haec responsio juxta dicta superius intelligi debet, ut traditio mutua corporum ad prolem procreandam intelligatur convenire matrimonio ex lege universali et institutione: haec etiam salvantur in matrimonio Virginis, sed modo eminentiori, ut dictum est. Quod ergo addit Doctor in illa, et per consequens ad usum, etc. intelligitur respective ad medium naturale procreationis, non autem ad medium supernaturale, quod in proposito fuit ex speciali Dei institutione, qua matrimonium hoc ordinatum est ad Incarnationem. Quod si sistatur in fine tantum universali matrimonii, usus ejus supponit petitionem partis, quae in proposito ex divina revelatione subtrahenda cognoscebatur, ita ut nunquam sequeretur ipsa petitio, neque usus matrimonii; ex hoc etiam capite matrimonium Virginis non derogabat ejus voto absoluto.