In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Impugnat sententiam tenentem nullum se posse obligare ad actum carnalem, nisi habeat tria bona excusantia, scilicet bonum fidei, prolis, Sacramenti. Primo, quia in innocentia non requirerentur excusantia. Secundo, non fuerunt in matrimonio B. Virginis. Tertio, magis privatur quis usu rationis per somnum quam per actura carnalem.
Hic (b) dicitur quod contrahens matrimonium obligat se ad copulam carnalem, saltem sub conditione,si petatur, et certitudo de non petendo in paucissimis habetur. In isto autem actu privatur homo magno bono, scilicet usu rationis secundum Philosophum 7. Ethic. Talis, inquit, actus furatur intellectum saepissime sapientis. Unde August. 14. de civit. cap. 16. Voluptas, qua major in corporis voluptatibus nulla est, in ipso momento temporis, quo ad ejus pervenitur extremum, pene omnis acies, et quasi vigilia cogitationis obruitur. Nullus autem secundum rectam rationem debet se obligare ad aliquid, in quo tantum malum patitur, nisi sit ibi aliquid bonum recompensans: ergo nullus debet contrahere matrimonium, nisi sint aliqua bona recompensantia istam jacturam usus rationis ; et haec dicuntur a Sanctis excusantia illum actum carnalem: ista autem sunt bonum fidei, prolis et Sacramentum.
Contra hoc, quia in statu innocentiae fuisset matrimonium habens ista bona, nec tamen fuissent tunc posita, ut excusantia illum actum.
Praeterea, in matrimonio Joseph et Mariae non oportuit ponere excusantia ista, nec universaliter in spirituali matrimoniovidelicet,cum pari voto castitatis conjugum.
Praeterea, multo magis privatur homo usu rationis per somnum quam per actum illum, et hoc tam intensive, unde secundum Philosophum I. Ethic. Felix non differt a misero, nisi secundum medietatem vitae, scilicet in vigilia, quam etiam extensive, quia somnus diu privat: iste autem actus quasi momentanee: ergo nullus secundum rectam rationem debet se exponere somno, nisi essent bona excusantia, et majora istis, quod tamen non conceditur.
Dicitur, quod sunt haec bona excusantia, scilicet necessitas naturae, et confortatio organorum, quia sine somno esset nimia fatigatio virium sensitivarum, et per consequens impedimentum in intellectu, quia intellectus impeditur phantasia impedita. Aliter dicitur, quod non patitur quis proprie damnum in somno, sicut in isto actu, quia post somnum vigoratur intellectus: post actum istum hebetatur, ita quod per istum actum non tantum privatur quis illo bono, sed redditur minus aptus vel habilis ad illud, et alia post actum illum: oppositum autem est de somno.