IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic dicitur contrahens matrimonium, etc. Haec sententia est satis communis Doctorum in praesenti distinctione, qui dicunt requiri aliqua bona excusantia matrimonium. Tria autem detrimenta inducit matrimonium, nempe servitutis perpetuae, 1. Cor. 7. libidinis absorbentis mentem et rectae rationis usum; sollicitudinis qua placeatur conjugi, educetur proles, et ejusmodi; ideoque non deberet quis eligere secundum rectam rationem haec detrimenta, nisi aliquibus bonis compensari possint. Servitus compensatur bono Sacramenti, impedimentum rationis compensatur bono prolis ; sollicitudo bono fidei compensatur. Ex his Doctor tantum impugnat illud, quod asseritur de usu matrimonii, qua rationem absorbet: hoc autem docet non esse par se connexum matrimonio, quia neque in statu innocentiae, neque in matrimonio rato sine usu intervenire possunt, ut de matrimonio Virginis, et de matrimonio inter eos qui pari voto se astringunt castitatis custodiendae: non requiruntur ergo illa excusativa, seu tanquam excusantia, nam ad honestatem actus spectant ratio ejus formalis et finis tam proximus quam remotus, eo modo quo est finis.
Sacramentum est ipsum indissolubile vinculum, et forma permanens contractus ; jus reddendi debitum et mutuum est finis ejus proximus, et medium, ut ordinatur ad finem remotum, proles vero est finis remotus; sine his nequit matrimonium consistere in esse actus honesti, neque generatio, ideo non debent dici proprie excusantia, sed specificantia intrinseca et extrinseca, ut recte etiam Doctor ait matrimonium ex his motivis esse honestum, dist. 26. in principio. Si ergo matrimonium ex objecto et fine, aliisque circumstantiis est actus honestus (sine quibus nequit esse honestus, neque matrimonium), non proprie dicuntur illa excusantia matrimonium in ratione actus honesti: excusatur namque actus, qui ex objecto non habet bonitatem, sed potius malitiam, si circumstantia excusans non adesset, quae quidem non est specificans actum, sed tollens aliquid quod ad completam ejus malitiam spectat, ut ignorantia, inadvertentia, levitas materiae aut defectus libertatis, et hujusmodi.
Quando autem respondet Patres haeretieis impugnantibus matrimonium tanquam illicitum, et tria illa bona docent reperiri in matrimonio, quibus excusatur, intelligunt illa esse specificantia matrimonium, et excusantia a peccato, per quae concupiscentia concomitans redditur venialis, et non peccaminosa, cum matrimonium in ejus remedium ordinetur in natura lapsa. Fulgentius epistola 4. de conjugali debito, et voto continentiae a conjugibus emisso cap. 3. Justitia utendi conjugii haec est, ut non explendae libidinis, sed substituendae prolis obtentu, sibi conjuges congruo tempore misceantur;in illis namque bonis quae fecit Deus, invenitur casta copulatio uxoris et viri, in quibus Dei operibus libido non potest inveniri: nec aliquando justitiae congruit, quae non hominibus ex dono conditionis, sed peccatoribus ex vitio primae praevaricationis accessit. Sed quia sine illa in corpore mortis hujus proles humana non seritur, non eam affectant conjugia casta, sed tolerant, eique impar nit nuptialis honestas modum, etc. sine qua non potest in carne peccati naturalis expleri faecunditatis officium, etc. ubi dicit conjugium esse opus Dei, et inquantum est opus Dei, non inveniri in eo libidinem, quae ex praevaricatione accessit, et excusatur per honestatem nuptialem in statu naturae corruptae, quibus recte confirmatur ratio praemissa Doctoris, et ostenditur libidinem a peccato excusari per foedus nuptiale.
Item Augustinus de Genes. ad litteram lib. 9. cap. 1. Denique utriusque sexus infirmitas, propendens in ruinam turpitudinis, recte excipitur honestate nuptiarum, ut quod sanis posset esse officium, sit aegrotis remedium. Neque enim quia incontinentia malum est, ideo connubii um, vel quo incontinentes copulantur, non est bonum ;imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed propter hoc bonum veniale est illud malum, etc. Hinc ergo sequitur Patres non intendere aliud detrimentum, quod excusatur per nuptias, aut bona praemissa matrimonii, quam detrimentum turpitudinis et peccati, non autem offuscationis mentis, aut servitutis aut sollicitudinis) nam libido, quae toleratur, et non affectatur, sed ad officium naturae in conjugatis temperatur, non adeo mentem offuscat secundum Patres. Servitus autem, et sollicitudo educandae prolis per se conjuncta sunt matrimonio, in quocumque statu,
etiam innocentiae, si perseveraret, quia essent duo in carne una, et insolubiliter, et vir relinqueret patrem et matrem, etc. et adhaereret uxori, et non alteri, et proles etiam Jure naturae essetjeducanda ; et haec duo insunt matrimonio, ut est opus Dei, et ut ab eo praeceptum fuerat in communitate.
Tertia ratio Doctoris contra praefatam sententiam videtur recte solvi, et ipse acceptare solutionem, tamen urgeri potest, quia aliud est aliquem se privare usu rationis, vel habetare, aliud non conservare in quocumque casu, v. g. martyres exponebant se tormentis, quae aliquando offuscant rationem ex paena vehementia ; tamen in eo casu non tenebantur respicere ad damnum, seu vitae seu usus rationis, urgente praecepto in contrarium. Ergo exercere actum, ad quem sequitur aliqua mentis habetudo, si alioquin actus est necessarius necessitate praecepti, non est contra rectam rationem, aut ab intrinseco malum, quia illa hebetudo mentis neque per se intenditur, sed actus cui est annexa, et qui in substantia est bonus et laudabilis ; sicut ergo som. num quis appetere potest, ut remedium suae infirmitatis et salutis, ita etiam potest quis velle matrimonium etiam ad evitandum magis damnum, nempe periculum peccati gravis et mortalis. Ex duobus autem malis, minus secundum rectam rationem est praeferendum, quamvis non sequatur aliquod aliud commodum praeter fugam majoris mali: Melius antem est nubere quam uri, secundum Paulum, sicut ergo potest velle actum, ita etiam se obligare ad ipsum metu majori mali, quod imminet ex propria fragilitate.
Deinde privatio rationis et mentis hebetudo, in tantum inducit damnum, in quantum hic et nunc vitiat regulam operandi, aut eam tollit ; sed quando actus est licitus et honestus, et procedens ex regula antecedenti incorrupta, nullum patitur damnum rationis operans ex sola hebetudine concomitante, a qua neque dependet actus, neque vitatur, alias omnis actus cui annexa est voluptas et delectatio, non posset exerceri, quia etiam aliquo modo rapit mentem. Deinde, non omnis concupiscentia est mala, sed quae inclinat ad peccatum, et quae illicita est ex hoc: omnis autem hebetat aliquo modo, seu distrahit mentem ad fortiorem imaginationem concupiscibilis, si est in gradu intento. Sed usus matrimonii, si legitime fiat, non potest vitiari a passione, vel inclinare haec ad peccatum, quia actus, ut dixi, in suum finem debitum relatus est honestus et justitiae ; ergo talis non corrumpit rectam rationem, licet augeat voluntarium, et consequenter non infert damnum rationi rectae, neque corrumpit principia ejus, neque etiam necessariam advertentiam ad legem, modo servetur modus. Imo temperamentum ex se statuit copula conjugalis libidini, ne ad illicita prorumpat, quia ex illo bono hoc malum fit veniale secundum Augustinum. Accedit non prohiberi libidinem, quia infert hebetudinem mentis, sed quia est contra temperantiam, haec autem tollitur per matrimonium.
Ad fundamentum hujus sententiae patet solutio ex dictis, quia neque matrimonium necessario et semper includit copulam, qua inducat obligationem ad ipsam., quae suspendi potest ab executione: neque praeterea hebetudo illa mentis, ut concomitans, infert damnum menti, ut format rectam rationem, sicut dictum est, et mere accessorie et concomitanter se habet, si actus fiat ex debita circumstantia finis.