IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Bonum intrinsecum seu formam matrimonii pro vinculo sumpti, esse indissolubilitatem ; bonum vero extrinsecum seu finem esse duplicem, propinquum, et est fides in juste reddendo, et remotum ac ultimum, et est bonum prolis. De indissolubilitate matrimonii rati, rejicit duos dicendi modos, et resolvit id esse indissolubile usque ad mortem naturalem, nisi Deus relaxet, quod facit per ingressum religionis. Quod vero hoc ingressu tollatur vinculum matrimonii, tenet Trident. sess. 24. can. 6. Quod ait Doctor de Joanne Evangelista, vocato post nuptias, tenet Beda in proaemium Joann. et multi idem tribuunt. Aug. et Hier. in eodem proaemio, sed Baron. tom. 1. an. 31 fol. 106. probat illud proaemium non esse istorum Patrum, sed de Alexio ; id habent Metaphrastes et Surius, ac etiam de D. Caecilia, de B. Thecla post ratum conversa per Paulum, testantur Ambros. lib. 2. de virgin. et Epiph. haer. 58. Alia exempla habent Gregor. 3. dial. 14. et August. 8. confess. 6. et de Macario id refert Hier. ut habetur 27. quaest. 2. cap. scripsit.
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
i Metaphys, cap. de perfecto, bonum et perfectum idem est: duplex autem est perfectio rei, scilicet intrinsea ea, ut forma; et extrinseca, ut finis. Alicujus etiam potest esse duplex finis, scilicet remotus et
:. propinquus; et remotior est regulariter principalior, quia ad illum ordinatur propinquior. Accipiendo (d) ergo matrimonium pro isto vinculo de relicto ex primo contractu, forma ejus est indissolubilitas, sicut tactum est in 1. q. conchis. 1. et ista indissolubilitas dicit Sacramentum pro eo quod significat indissolubilitatem conjunctionis Christi et Ecclesiae: ergo Sacramentum, ut hic accipitur, est bonum intrinsecum matrimonii, quia ejus prima perfectio et formalis. Haec autem ordinatur ad actum carnalem mutuo reddendum,-si petatur, quae redditio justa est ex ista obligatione mutua praecedente: ergo hujus matrimonii fides, id est, fidelitas, sive justitia ad actum ad quem conjuges mutuo obligantur, est ejus bonum extrinsecum, sicut finis propinquus. Ultimo, iste actus ordinatur ad procreandum prolem debite vel religiose educandam : ergo proles religiose educanda, si sequatur, est bonum extrinsecum matrimonii, tanquam finis principalis.
Sic ergo patet quomodo Sacramentum, ut hic accipitur, est.bonum matrimonii primum et intrinsecum et forma; Fides, id est, fidelitas in juste reddendo actum debitum, est bonum ejus, ut finis proximus, sed minus principalis: bonum prolis est ejus bonum extrinsecum, ut finis ultimus, sed principalis.
Sed (e) propter argumenta videndum est quomodo haec tria sunt in quolibet matrimonio. Non enim videtur esse bonum Sacramenti in matrimonio rato non consummato, quia illud est dissolubile per Religionis ingressum, sicut patet Extra de regularibus, Ad Apostolicam; nec bonum prolis videtur esse, ubi est impossibilitas ad susceptionem, prolis: nec bonum fidei, ubi non servatur fides, ut in adulteris.
Respondeo (f), Sacramentum, ut est bonum matrimonii, (sicut dictum est) non accipitur pro Sacramento novae legis, quia illud est sensibile ; ista autem indissolubilitas est quid spirituale in mentibus contrahentium. Sacramentum etiam matrimonii statim transit, quia consistit in fieri; ista autem indissolubilitas manet, et est in esse quieto, non in fieri. Sacramentum etiam est dispositio ad gratiam in digne suscipientibus, non autem ista indissolubilitas. Hoc enim est intrinsecum bonum omnis matrimonii novae legis, ita quod impossibile est esse matrimonium formaliter sine illo, quod est forma ejus. Sed alia duo bona non sunt intrinseca matrimonio, nec necessaria ibi formaliter, sed sunt ibi necessaria in obligatione et virtualiter. Bonum quidem fidei servandae in actu, reddendo conjugi quod suum est, et non dando alteri alienum: est enim necessario in obligatione, et quantum ad negativam, saltem est ibi obligatio semper et ad semper: quantum autem ad affirmativam, dicetur in sequenti distinctione, et ideo non servans fidem peccat mortaliter. Tertium bonum, scilicet prolis, est ibi in obligatione sub conditione, si eveniat, ut suscipiatur gratanter, et religiose educetur: ideo est ibi sub obligatione pro semper et ad semper non impedire illud bonum studiose.
Ex (g) his ad instantias. Ad primum dicitur uno modo quod indissolubilitas manet usque ad mortem. Quod autem dicit Apostolus 1. Corinth. 1. Si dormierit vir ejus, soluta est mulier a lege matrimonii, dicunt esse verum de morte civili, non tantum de morte carnali, quia iste actus non comnetit. nisi viventi vita civili; profitens autem vitam religiosam moritur civiliter.
Contra hoc,si matrimonium esset consummatum, esset indissolubile omnino usque ad mortem, ita quod si conjuges etiam pari voto continerent, non dissolveretur vinculum inter eos, etiam per ingressum Religionis: ergo secundum istam viam indissolubilitas ista competeret matrimonio, non ex contractu matrimonii simpliciter, qui est datio mutua, sed ex actu carnali superaddito: quod non videtur probabile, quia iste actus non est aliquid novi contractus, nec per consequens aliquam novam indissolubilitatem obligationis inducit.
Aliter (h) dicitur, quod per professionem Religionis non dissolvitur vinculum conjugale: sed si arguitur, quod sponsa manens in saeculo potest alteri nubere, et esse uxor ejus, et ita erit simul uxor duorum, respondet, quod hoc non est inconveniens, ita tamen quod unius tantum spiritualiter, scilicet vinculo spirituali, alterius spiritualiter et carnaliter: esset autem inconveniens, quod esset duorum simul carnaliter, et secundum hoc haberet consequenter concedere quod una posset esse uxor centum simul, isto vinculo spirituali, et tunc matrimonium unde matrimonium, non determinaret quod una esset unius, nec illa justitia commutativa, quae ibi requiritur: nec videtur quod illa copula carnalis sequens, aliquam novam justitiam commutativam tribuat.
Tertio (i) modo dici potest quod in matrimonio rato, etiamsi contrahens intendat non consentire in carnalem copulam, sed statim ad Religionem avolare ante consummationem, non est accommodatio, sed permutatio potestatis, non ad tempus, sed pro usu perpetuo: alioquin non esset vere matrimonium novae legis, et ex datione ista oritur vinculum indissolubile, nisi per mortem naturalem alterius conjugum, vel per revocationem seu relaxationem illius, qui statuit hoc esse sic indissolubile. Christus autem, qui istam indissolubilitatem induxit, Matth. 19. reprobans pro lege sua repudium Mosaicum, ipse relaxavit istam indissolubilitatem, quando alter conjugum convertitur ad Religionem.
: Unde (k) Ecclesia nunquam attentasset post matrimonia rata non consummata, licentiare alterum ad Religionem, altero manente in saeculo, nisi Christus hoc instituisset: habetur autem hoc ex facto Christi vocantis Joannem Apostolum et Evangelistam ad Apostolatum a nuptiis, Joan. 2. cujus exemplum imitati sunt sancti Patres, Alexius, Theonas, et alii. Nec tamen illa nubens alii erit simul uxor duorum, sed tantum secundi, quia vinculum ipsius ad primum dissolutum est per relaxationem Christi; non autem praecise per talem vel talem mortem ejus, quia dissolutio, quae est per mortem, est per defectum alterius extremi, nec requirit specialem relaxationem legislatoris.
Haec (1) autem relaxatio Christi rationabilis fuit, quia rationabile est obligationem ad minus bonum, commutari in obligationem ad majus bonum, ab eo qui habet auctoritatem commutandi. Professio autem in Religione est obligatio ad majus bonum, quia ad spirituale. Unde et Christus statum virginitatis intelligit non tantum per carentiam actus, sed cum proposito continendi perpetuo ; et istum praetulit statui conjugali, Matth. 19- Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum caelorum; qui potest capere capiat. Unde haec castitas divisa contra conjugalem dicitur habere fructum centenarium, illa vero trigenarium, secundum Hieronymum contra Jovinianum.
Si (m) quaeras, an ista indissolubilitas conveniat m?trimonio Evangelico propter rationem Sacramenti ? dico quod in lege naturae fuisset indissolubile, et tamen tunc non fuisset proprie Sacramentum annexum contractui matrimonii, et Christus potuisset istam indissolubilitatem praecepisse in matrimonio suae legis, licet nullum Sacramentum adjunxisset illi contractui. Potuisset etiam Sacramentum adjungere contractui, ex quo tamen contractu non vellet nasci vinculum indissolubile, si voluisset repudium Mosaicum approbare; est ergo ista indissolubilitas a domino superiori determinante contractum debere fieri pro semper, et obligationem debere sequi pro semper, nisi ipsemet in aliquo casu dispenset. Ad hoc etiam consonat ratio naturalis recta.
Ex (n) ista solutione sequitur corollarium notabile, quod contrahentes sub aliqua conditione repugnante alicui istorum trium bonorum, nihil faciunt, puta contra primum : accipio te in meam, donec occurrat magis placens. Contra secundum: accipio te in meam, ita ut non tenear tibi servare fidem: nec affirmative ad reddendum, nisi quando voluero ; nec negative, quin possim pro libitu meo alteri conjungi. Contra tertium : accipio te in meam, si procuraveris venena sterilitatis, vel consentias mecum in procuratione talium venenorum. Et ratio quare isti contractus non sunt matrimoniales, est, quia non tenent nisi sub illa conditione, 1. cum sint conditionales; sed impossibile est quod sint matrimoniales sub illa conditione, quia repugnat contractui matrimoniali, imo nullus contractus est, quia iste non potest dare se contra praeceptum superioris. Prohibitio autem superioris est de translatione sub istis conditionibus,quia praecepit translationem, quae debet fieri sub conditionibus oppositis fieri. Unde quicumque attentaverint, non solum peccant mortaliter, sed obligantur ad recedendum ab omni usu mutuo virtute talis contractus. Ad (o) argumenta. Ad primum, patet quod ista non sunt tria bona Sacramenti matrimonii ; illud enim est quoddam signum concomitans contractum sed sunt tria bona matrimonii vinculi indissolubilis manentis post contractum; et non est inconveniens illud esse bonum aliis bonis, et esse bonum uno istorum tanquam bonitate intrinseca, aliis tanquam finibus propinquiori et remotiori seu principaliori.
Ad (p) secundum, patet ex solutione quaestionis, quia bonum fidei est semper in obligatione, licet non in executione.
Ad tertium patet per idem, quia obligatio non est absolute ad bonum prolis, sed sub conditione, si eveniat, ad gratanter suscipiendum, et religiose educandum, et ad non procurandum studiose oppositum, scilicet ne eveniat. Tanem secundum veritatem ubi est certa impossibilitas ad bonum prolis, non videtur actus ille conjugalis multum excusari per istud bonum, nisi forte dicas quod miraculose Deus daret foecunditatem sterili. Sed si nec illud est probabile, nec intentum ab istis utentibus tali actu, alia duo bona excusant, et tunc matrimonium est ibi tantum ut in remedium, non autem ut in officium, de quo dictum est dist. 26. in solutione quaestionis.
Ad ultimum, patet quomodo aequivocatur de Sacramento, quia ut est unum bonum matrimonii, non est formaliter nisi indissolubilitas illius vinculi vel obligationis ; ut autem est Sacramentum matrimonii, est signum sensibile gratiae collatae digne contrahentibus matrimonium, ad conjunctionem gratiosam animorum.