Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. (( vers. 97.)) Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intelligendam esse charitatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius dixisset, Latum mandatum tuum valde; in hoc sequenti versu ostendit unde sit latum, dicens: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut diligatur qipd Deus jubet diligi, et ipsa jussio non diligatur? Ipsa est enim lex. Tota, inquit, die meditatio mea est. Ecce quomodo eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut graecus habet, totam diem
1563 2. (( vers. 98.)) Ac deinde conjungit: Super inimicos meos sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est. Illi namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2 et 3) . Iste vero qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum Apostolo non habens justitiam suam, quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo (Philipp. III, 9) : non quia lex quam legunt inimici ejus, non est ex Deo; sed quia eam non sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) , ut justificentur gratis per gratiam ipsius (Id. III, 24) : non sicut illi qui viribus suis se legem facere existimant, et ideo