In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum sit simpliciter necessarium in matrimonio reddere debitum petenti?
D. Thom. in addit. q. 53. art. 1. et hic q. 1. art. 1. D. Bonav. art. 2. q. 1. et art. 2. et 3. per totum. Richard. art. 1. q. 1. et 2. Durandus quaest, 1. Sanchius lib. 9. de matrim. disput. 1. et 2. late, et per totum lib. 9.
Circa istam trigesimam secundam distinctionem quaero, utrum sit simpliciter necessarium in matrimonio reddere debitum petenti? Quod non: nullus obligatur simpliciter ad peccatum mortale ; sed reddere illud debitum est peccatum mortale: tum quia privat se maximo bono, scilicet usu rationis, quod est majus bonum quam actus virtutis (agens autem actum contrarium actui virtutis, vel actum vitiosum, peccat mortaliter): sed privare se actu virtutis est peccatum mortale ; ergo et privare se usu rationis, quod contingit in actu illo ; tum quia si non esset contractus matrimonii, talis actus esset peccatum mortale ; sed nullus potest seipsum licentiare, et per consequens ex actu suo proprio non licet sibi, quod prius non licuit: contractus matrimonii est actus istorum.
Praeterea, contrahens matrimonium antequam consummet, si intret Religionem, non tenetur reddere debitum, et tamen tunc est conjux: et si dicas, mortuus est civiliter. Contra, ante professionem non est sic mortuus, et tamen illo tempore non tenetur reddere. Praeterea tempore observationis et orationis sacrae et jejunii, non tenetur quis reddere debitum, quia tunc esset indispositus ad comedendum carnes agni, sicut habetur in littera; sed nullus fit inidoneus ad Eucharistiam propter actum illum, ad quem necessario obligatur.
Praeterea, in loco sacro non tenetur quis reddere, quia majus malum sequitur quam vitetur, scilicet interdictum loci, quod est malum commune quoad multitudinem, et malum quodammodo reducibile in Deum, cujus cultus impeditur in loco illo.
Contra 1. Corinth. 7. Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus; et vir uxori debitum reddat, et uxor viro; et probat ibi, quia vir non habet potestatem corporis sui, sed uxor, et e converso similiter.