IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Reddere debitum conjugi petenti, esse actum justitiae ex praecepto affirmativo, obligante secundum debitas circumstantias, non aliter: in duobus casibus in genere non tenetur quis illud reddere. Primus est, quando petens non habet jus, ut si est adulter; probabilius est tamen adulterum posse petere, quia non est privatus ipso facto, sed privandus, ut tenent Sotus dist. 36. q. unio. art. 4. vers. Utrum vero. Palacius dist. 35. disp. 1. Henriquez lib. 11. de Matrim. cap. 15. num. 6. Item, non est jus petendi post ratum ad bimestre, cap. Ex publico, de convers. conjug. movet dub. an ingressus Religionem de licentia uxoris, ipsa non vivente continenter, sit extrahendus ; et dicendum non posse profiteri, nisi altero conjuge votum continentiae emittente, si est senex, et cogitur intrare Religionem, si est juvenis, c. i. cap. Cum sis, et cap. Conjugatus, de convers. conjug. si aliter professus fuerit, est extrahendus.
Ad (b) quaestionem dico, quod reddere debitum conjugale, potest intelligi dupliciter: vel propter duplicem finem, sicut matrimonium duplici de causa est institutum, ut dictum est supra quaest. 1. de matrimonio; et propter primum finem, scilicet bonum prolis, reddere est dupliciter laudabile. Uno modo, quia ad finem laudabilem, scilicet ad bonum prolis. Alio modo, quia in se actus justitiae reddentis illi quod suum est, quia ad finem ad quem debet esse. Propter secundum finem, scilicet causa vitandae fornicationis, est laudabile tantum secundo modo, scilicet quia actus justitiae ; istud tamen juste redditum non esset justum, nec illi deberet reddi, nisi Deus dispensasset propter pronitatem hominis post lapsum.
Praescindendo ergo primum bonum laudabile, scilicet bonum prolis, si quaeratur de redditione debiti universaliter ex obligatione conjugum, dico quod est actus praecepti affirmativi explicantis justitiam commutativam. Praeceptum autem affirmativum obligat semper, sed non ad semper, sed pro quando actus potest esse debite circumstantionatus.
Et ita hic in genere potest aliquis juste non reddere debitum conjugi dupliciter. Uno modo, si conjux amisit jus petendi, vel non habet jus petendi pro tunc. Alio modo, quando obligatur ad non reddendum vinculo fortiori. Primum (c) contingit in fornicatione conjugis, maxime si alter tantum fuerit fornicatus: tunc enim innocens potest lapsum, si sibi publice constiterit, repellere, et amisit lapsus jus petendi, pro eo quod non servavit fidem, et ideo non est necessario sibi fides servanda, saltem affirmative. Si autem uterque lapsus sit, tunc paria crimina pari vindicta sunt delenda. Sic (d) non habet jus petendi statim post matrimonium ratum, licet adhuc non amiserit, quia nondum peccavit, eo quod post matrimonium ratum licet intrare Religionem ; nec oportet statim, sed ad tempus potest stare in saeculo, et deliberare; et si teneretur statim reddere, teneretur facere se inhabilem ad Religionem.
Sed (e) esto post ingressum Religionis mulier remanens in saeculo non continet, vel timetur ne continere velit, numquid vir professus extrahendus est de Religione, et sibi reddendus? 33. quaest. 5. habetur expresse, quod qui uxorem suam velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter convertatur. Sed contrarium videtur expresse haberi Extra de conversione conjugatorum, C. 1. Laicus uxoratus qui de licentia et permissione uxoris Religionem ingressus professionem fecerit, uxore in saeculari habitu, vel in saeculo permanente, nec transeunte ad Religionem, aut perpetuam continentiam non vovente ;dicimus quod nisi uxor ad Religionem transierit, aut castitatem perpetuo servare promiserit, vir potest et debet de monasterio revocatis
Si autem dicatur quod debet intelligi,quando mulier non renuntiat juri suo, sed tantum ad tempus, ut vir vacaret orationi; hoc est contra planum sensum litterae, quia habetur ibi,quod si de licentia et permissione uxoris monasterium ingressus, professionem fecerit, quid de stricto rigore esset faciendum, an illa compellenda esset ad continentiam, an iste extrahendus, in casu isto, quia scilicet ignorante Episcopo factum est. Sed praesentibus Presbyteris et Monachis, dubium est, quia ista videtur renuntiasse juri suo perpetuo quantum ad debitum petendum, licentians eum publice ad profitendum in Religione ; non enim talis renuntiatio requiritur necessario, quod sit de scitu Episcopi ; si ergo renuntiavit sufficienter, nihil juris habet illa ad repetendum eum. Similiter coactio ejus ad continentiam est aliquid licitum, et licet paenale, tamen debitum ex ista licentia data viro: coactio autem viri ad standum cum uxore videtur ad illicitum inducere, quia ad peccatum mortale, cum ille voverit castitatem, et potuit vovere, quia licentiatus.
Saltem (f) de hoc cautum est in regula Fratrum Minorum, ubi, de his qui volunt vitam istam accipere, dicitur : Si uxores non habent, vel si habent, et jam Monasterium intraverint uxores, vel licentiam eis dederint auctoritate dioecesani Episcopi, volo continentiae jam emisso, et illius aetatis sint uxores, quod non possit de eis oriri suspicio, dicant illis verbum sancti Evangelii, etc. Unde praetermissis istis conditionibus, scilicet voto continentiae emisso, vel saltem licentia data auctoritate dioecesani Episcopi, videtur quod hodie fieret secundum illud capitulum, scilicet quod vir extraheretur et redderetur uxori.
Et tunc quando dicitur quod ipsa dicitur renuntiare juri, respondeo, non sufficienter et perfecte quantum ad forum Ecclesiae, quae determinavit modum debitum istius renuntiationis per votum continentiae emissum, et licentiam datam auctoritate dioecesani Episcopi.
Et (g) quod tangitur de peccato mortali ipsius revocati, posset dici quod tenetur non petere, quia renuntiavit juri suo, quantum in se fuit, sed potest reddere, quia non potuit renuntiare juri alieno. Et quia putavit se absolutum a jure illius, ideo pro tunc non peccavit: tamen quando constat sibi per Ecclesiam, quod non fuit absolutus a jure uxoris, tenetur sibi reddere illud cui non potuit renuntiare.