IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad quaestionem, etc. Primo supponit actum conjugalem esse honestum, primo ob bonum prolis tanquam ex fine. Secundo, quia est redditio debiti. Deinde hanc redditionem debiti esse praecepti affirmativi, quod semper et non pro semper obligat ; obligat enim in certis circumstantiis, et non pro omnibus ; obligat autem quando actus est debite circumstantionatus. Ut autem decidatur quando incurritur hoc debitum, praeter hoc quod dicit esse debitum, quando actus est circumstantionatus, adducit duos casus generales, quibus reddere debitum non tenetur conjux, ut inde ex regula contrariorum colligatur quando est debitum et obligatio ejus petenti. Quoniam autem haec obligatio duobus tantum modis impeditur, nempe ex amissione juris petendi, vel ex concurrentia majoris praecepti hic et nunc, cui cedit praeceptum justitiae de reddendo debito, ita ad hos casus generales seu regulas reducit excusationem negati debiti, vel quia jus amittitur, vel non ligat contra praeceptum fortius obligans; subinde exponit aliquos casus, ut per exempla generales regulas confirmet, ad quas reliqua decisio in aliis similibus reducenda est in specie.
(c) Primum contingit in fornicatione conjugis, etc. Hic subjicit exemplum primae regulae, et dicit per adulterium alterius, innocentem, si ei constiterit publice, repellere posse adulterum, quia jus petendi amisit, quia violavit fidem, affirmative, hoc est, quantum ad redditionem debiti, quod ex praecepto affirmativo obligat, non tenetur innocens; tenetur tamen negative, hoc est, quantum ad negativum praeceptum non commiscendi se alteri. Dicit autem Doctor eum amittere jus debiti, si adulterium ejus sit notorium seu publicum ; videtur ergo per illa verba excludere sententiam judicis esse necessariam, ad negandum debitum supposita notoreitate facti seu publicitate, contra Hugonem citatum a Glossa cap. de finali, de adulteriis, etc. quam sentit etiam probabilem Innocentius c. penult. eod. ubi Anchoranus, Turrecremata cap. Agathosa 27. quaest. 2. Supplementum Gabrielis in 4. d. 33. quaest, unic. art. 2. concl. 6. et in solut. ad 2. et 4. Rejicere etiam videtur sententiam aliorum, qui negant requiri ad negandum debitum adultero, et amissionem juris, aliud quam certam scientiam de ejus adultero, quam tenent communiter Theologi in 4. dist. 35. ubi D. Thomas art. 3. in corpore, D. Bonavent. q. 3. Richard. art. 1. q. 3. et alii communiter, Hostiensis, Joan. Andreas, Anchar. in cap. Porro, etc. de divortiis, Conclusio Doctoris sustinetur a Glossa c. finali, de adulteriis, Hostiens. cap. Inquisitione, etc. de sent. excommunicat. Archidiaconus cap. In conjugio, 32. q. I. Praeposit. cap. Ex parte, etc. de sponsalibus. Probatur contra primam sententiam,
O .
quia amissio juris debiti ob adulterium, est divini Juris; et imbibitur in contractu tanquam conditio adhaerens ; ergo ipso Jure divino, quando factum est notorium, conditio habet effectum suum. Probatur consequentia, quia nihil obstat ; obstare enim posset, vel scandalum quod notoreitate tollitur, vel certe praetextus, et perturbatio debiti ordinis ; quae etiam notoreitate facti excluduntur, nam lex divina contractus, et exceptio facta, in causa fornicationis dimitti posse uxorem, viro concedit propria auctoritate.
Deinde, sententia judicis non requiritur, nisi in adminiculum justitiae servandae in causa dubia, ne temere fiat, quod divina lege sancitum est; paena autem haec ab ipsa lege est lata, et excluditur periculum seu temeritas notoreitate facti. Deinde, non potest adulter agere contra conjugem, nisi jure possessorio, vel contractus praeteriti ; sed non primo modo, qua exceptio notorii defectus tituli obstat agenti jure possessorio, cap. Ad decimas, etc. de restitui. spol. in 6. ergo quando notorium est adulterium, deficit titulus adultero, ut agat jure possessorio. Et cap. Significasti, etc. de divortiis, negatur conjugi dimisso ob notorium adulterium restitutio, nec licet eidem agere ex contractu, quia lex ipsa contractus, hoc jus tribuit innocenti, et cap. Ex parte, etc. de sponsalibus, etc. dicitur nemini licere dimittere uxorem sine manifesta causa fornicationis, ergo quando causa est manifesta, licet dimittere, et a fortiori negare debitum.
Ex quo patet etiam contra secundam sententiam, negatio debiti conjugalis, et causa sufficiens ejus negandi sufficit etiam et requiritur ad tollenda impedimenta: sed in casu cohabitationis conjugum nequit quandoque innocens commode uti Jure suo; ergo requiritur adulterium posse probari, ve) esse notorium, ut conjux neget debitum, et sine scandalo se separare possit, quod indicat praedictum capitulum ; hoc enim requiritur ad negandam cohabitationem secundum omnes: sed cohabitatio non obligat, nisi ex jure reddendi debiti ; ergo quoties solvitur jus reddendi debiti, etiam solvitur jus cohabitationis ; sed nequit hoc solvi ex adulterio occulto, ergo neque solvendi debiti obligatio. Deinde licet haec sit conditio quaedam contractus, tamen in modum paenae Jure divino est adjecta facto seu violationi fidei ipsa lege, et non solum ex natura contractus, perinde enim tenet, sive conjuges habeant, non servandi fidem intentionem internam, sive non habeant; ergo ex lege inest talis conditio, non aliter quam per modum paenae. Sed delictum privatum nequit paena publica puniri, mulier autem quae obnoxia est violentiae, nequit suum jus conservare commode, nisi per separationem saltem thori, quo casu privat alium publice debito, ac proinde sequitur scandalum, cum quo nequit acquirere jus negandi debiti, quia praeceptum scandali fortius ligat. Sequitur etiam infamia alterius in crimine mere occulto, contra Juris ordinem ; ergo non videtur cum tanto damno adulteri posse negare debitum, quando crimen nequit probare testibus aut aliis adminiculis, et quando nequit adhibere per separationem thori aut cohabitationis media opportuna suo juri servando, et necessaria, quia lex per quam acquiritur jus completum, concedit etiam media necessaria applicari posse.
Dices uxorem posse negare debitum privatim, et non publice.
Contra, negatio illa non eximit mulierem a violentia, quae ipsi imminet, et inferri potest, et ut praesumitur inferetur ab altero, si thorum ineat ; ergo si acquirit jus completum negandi debiti, acquirit etiam jus separationis thori, vel etiam cohabitationis, si necessarium est ad sui juris conservationem ; hoc autem non permittitur, ergo etiam neque illud.
Objicies, ex hac sententia sequeretur quod vir si teneretur ad debitum uxori adulterae (tenetur autem in casu quo illa non amisit jus petendi debiti) incurreret necessario sine sua culpa damnum bigamiae, quando ipsi certus est lapsus alterius ; hoc autem damnum non tenetur incurrere, ergo.
Respondetur negando consequentiam, in eo casu ratione damni si intendat suscipere sacros Ordines non tenetur ad debitum, cum ex culpa alterius tale damnum sequatur, sicut etiam non tenetur ad debitum reddendum, quando notabile aliud damnum sequitur.
Caeterum, quia secunda sententia est satis communis inter Theologos, posset intelligi Doctor non de negatione privata debiti, sed de negatione debiti, et ejusamissione respective ad forum externum, in quo crimen debet esse notorium, ut extinguatur jus debiti, et sine scandalo negetur. Addit ergo crimen notorium debere esse, ut comprehendat casum, in quo ex toto tam privatim quam publice extinguitur jus partis ad petendum debitum, et juxta stylum Canonum, quia non audiunt non probantem, et compellunt ad debitum, praesumendo pro jure matrimonii, donec constet de fidei violatione.
Sed quid si uterque fidem violavit? etc. Respondet tunc paria crimina pari vindicta esse punienda; haec est ratio Canonis, de adulteriis et stupro, cap. Intelleximus, ubi dicitur, paria delicta mutua compensatione tolluntur ;et cap. Tua fraternitas: Paria crimina compensatione mutua delentur. Loquitur uterque Canon casu praemisso violatae utrique fidei. Doctor autem ideo dicit paria crimina pari paena censenda, seu vindicta, quia servitus, a qua adulterium liberat innocentem, per superveniens delictum renascitur, seu per mutuum, et utrique privantur jure libertatis, quod alias ex adulterio unius alteri competit ; unde vir . nequit objicere uxori delictum, si ipse est in simili. Eodem modo, si vir uxorem ad adulterium compulit aut tradidit, quia eo casu ipse est particeps criminis, et sibi praejudicat sciens et volens. Item, si fuerit cum ignorantia lapsus, ut qui putavit proprium esse conjugem, cap. 1. de eo qui cognovit consanguineam uxoris suae. Item, si uxor violenter oppressa fuerit, ff. ad legem Juliani, etc. de adulter. Item, si putans virum mortuum alteri bona fide nupserit 34 q. 1. Cum per bellicam. Item, si reconciliata est viro suo post adulterium 23. q. 4. Si illic, etc. nam in eo casu cessit alter juri suo reconciliari ; censetur autem, si intervenit copula post notum adulterium. Dubitatur si sola suspicio adulterii suffidat ad negandum debitum, quod non, quia ex suspicione nemo debet privari possessione sua. Sed contra hoc est Hieronymus in cap. 19. Matth. et habetur dist. 32. q. 2. c. Dixit Dominus, etc. ubi dicitur, ubicumque est fornicatio, vel fornicationis suspicio, libere dimittitur uxor, etc. et cap. Ex litteris, etc. de praesumpt. ubi dicitur ex violenta adulterii suspicione posse ferri sententiam divortii: hoc enim crimen, seu ejus probatio sicut est occulta, et non pervia, plurimum innititur indiciis et praesumptioni, requiritur tamen ut suspicio sit violenta, et indicia quae in foro externo probata convincerent reum ; communiter enim Doctores asserunt suspicionem violentam sufficientem adulterii notitiam inducere. Quid sit autem suspicio violenta, et quibus mediis innititur, seu indiciis, habetur praedicto cap. Ex litteris, etc. de praesumpt. ut si videatur solus cum sola, nudus cum nuda in lecto jacens, horis et locis suspectis, erit violenta suspicio, et his etiam aequivalens in judicio prudentis viri. Ex quo patet ad rationem dubitandi, quia privatur adulter Jure ab habente auctoritatem, qualis est innocens. (d) Sic non habet jus petendi statim post matrimonium ratum, etc. Exponit casum alium, quem supra tractavimus, nempe non teneri post matrimonium ratum reddere debitum ; patet cap. Ex publico, de convers. conjugal. Aliqui moderni hoc limitant, si nempe alias conjux intendat Religionem, si autem non intenderit, teneri ad debitum petitum. Sed haec ratio non satis fundatur, quia redditio debiti tunc tenet ex justitia, quando accedunt circumstantiae, in quibus obligat praeceptum affirmativum de eo reddendo, In proposito autem non sunt illae circumstantiae, neque nascitur obligatio proxima, aut compatitur cum libertate, quam concedit Ecclesia per illud tempus conjugi ; ergo petitio debiti potest repelli, neque refert quod dum petitur debitum, non cogitet de Religione, quia ut bene Doctor, huic negotio tempus idoneum deliberationi concedi congruit: imo et Ecclesia merito concessit, et hoc consonum est Juri divino quo licet ex matrimonio rato, et non consummato transire ad Religionem, qui transitus non temerarie, sed cum magna deliberatione in casu fieri debet; ergo requirit moram. Item, licet pro tunc non cogitet, potest tameo cogitare pro reliquo tempore antequam expiret, quin imo etiam prorogare tempus implorando auctoritatem judicis, si causa subest, ut plures tenent.
Dices, posset esse periculum incontinentiae in altero conjuge ; ergo in eo Casu dum non cogitat de Religione, debet reddere debitum, si non ex justitia, saltem ex charitate.
Respondetur negando consequentiam, quia, ut bene Doctor, non tenetur consummando matrimonium, sibi impedimentum Religionis statuere. Plura alia etiam media suppetunt patienti periculum, ut sibi provideat ne labatur, cui non tenetur, neque ex vi contractus, neque ex charitate condescendere conjux in tantum detrimentum, seu cum impedimento majoris boni sui, ad quod est liber a servitute debiti. Unde sicut illi qui amisit jus debiti conjugalis sua culpa per fornicationem, neque justitiae, neque charitatis obligatione tenetur innocens subvenire, ita neque etiam in casu nostro. Quamvis enim debitum et obligatio ex matrimonio rato insit, non vivit ad usum et possessionem corporis alterius in praejudicium suae libertatis, quae tam lege divina quam humana conceditur intuitu sublimioris boni. Unde D. Thomas et ali asserunt hoc spatium bimestris datum esse ab Ecclesia non solum causa Religionis, sed apparandis nuptiis, et hujusmodi. Hanc sententiam Doctoris tenet D. Thomas d. 17. q. 1. art. 3. quaestiunc. 2. ad 2. D. Bonaventura art. 3. quaest. 2. Sylvester Rosella v. Debitum, Tabiena v. Matrimonium 3. q. 3. Paludanus d. 32. q. 1. art. 1. Sotus. q. 1. art. 3. Henriquez lib. 11. de malrimon. cap. 15. estque communior, quamvis oppositum doceat Richardus in dist. 27. quaest. 2. art. 2. Navarr. in Summa Hispan. cap. 16. et alii. Fundamentum eorum jam est impugnatum ; est autem tale, nempe per contractum de praesenti transferri de praesenti dominium corporum ; ergo quando non cogitat conjux de Religione, usus etiam debetur de praesenti.
Respondetur dominium quidem transferri, sed non usum, quia lege divina haec libertas data est in favorem Religionis, cui tempus bimestris Ecclesia praescripsit. Oppositum hujus superius in praecedenti dixi esse satis probabile; sed utraque sententia potest etiam esse vera,
et referri ad diversas circumstantias aut dispositionem conjugis, nam potest esse suspensus de ingressu, aut cunctanter cogitare, et in hoc intelligitur praesens resolutio, quia non tenetur sibi statuere impedimentum ; potest etiam repugnare ingressui, et tali dispositioni non favet Ecclesia, et sic intelligitur resolutio prior, cessante possibilitate ingressus cessat consultatio et facultas ad eam data, modo finis in re et in spe esset.
(e) Sed esto post ingressum Religionis, etc. Hic quaerit quid agendum sit in casu, quo post matrimonium vir est ingressus Religionem, et in ea professus, manente uxore in saeculo, quae non continet, aut timetur non velle continere, aut non posse continentiam servare, an illi sit restituendus de rigore maritus professus, non obstante licentia tradita et professione secuta ? Difficultas in hoc consistit, an magis est cogendus conjux in saeculo manens ad continentiam servandam, an potius restitui debeat professus. Proponit rationes difficultatis primo ex Canonibus, ut patet in littera, qui indicant cogendum manentem in saeculo ad conversionem. Secundo vero contrarium, nempe restituendum esse professum. Item, a ratione confirmat primum, quia ad renuntiandum suo juri non requiritur scientia Episcopi, saltem si fiat praesentibus Presbyteris et Monachis ; si ergo renuntians sufficienter nihil juris habet, consequenter magis cogendus est ad continentiam, quia licet sit paenalis, tamen supposito matrimonio consummato, et licentia data, est debita. Ad contra, coactio viri professi videtur indebita, obstante voto licite emisso.
Qua in re tenet Durandus in hac dist. q. 2. tenere votum, et manentem in saeculo cogendum esse ad continentiam. Ita etiam glossa aliquos docuisse refert in cap. 1. de convers. conjugat. citato in .
littera. Alii docent, si fuit conscia juris uxor, non debere revocari, sed ipsam esse cogendam ; si vero ignara, revocari posse. Ita Hugo cap. Qui uxorem 33. q. 2. Albericus indictionario, vers. votum, Astensis cap. 2. Summae lib. 8. tit. 11 . art. 2. q. 12. favet capitulum Qui uxorem etc. citatum, in littera glossa ibid. cap. Agathosa. 27. quaest. 2. cap. Seriatim, verb. Post mortem. dist. 32. c. Ex parte 2. de conversione conjugat. et cap. Veniens 3. eodem, Richardus distinct. 27. art. 3. quaest. 4. Sylvest. Angelus Tabiena, verb. Matrimonium, Sotus distinct. 27. q. 1. art. 4. Henriquez. Ratio hujus est, quia ignorantia Juris facile in mulieribus admittitur, et. in militibus, et similibus personis, ideoque excusat. E contra, si adest scientia, cum disponant Jura votum professionis, ut valeat requiri, ut voto se adstringat continentiae, etiam manens in saeculo ; dando ergo licentiam censetur tacite vovere. Unde si uxor in eo casu sit suspecta, ut si est juvenus, et sciens dispositionem Juris, cogetur ad continentiam servandam, non admittitur excusatio ignorantiae Juris in viris, quoad forum externum ; unde sive ignoret, sive sciat vir legis dispositionem, perinde etiam cogetur, modo licentiam tribuat uxori ad professionem juxta hanc sententiam.
(f) Saltem de hoc cautum est in regula fratrum Minorum, etc. Optime et de Jure illa cautio Deo inspirante et revelante nostro Patri Seraphico adhibita est, non ab ipso inventa, ut constat ex oraculo publico ipsius Christi respondentis aliis dubitantibus ; sic enim ter asseruit: Francisce, nihil est de tuo, etc. volo ut observetur ad litteram, ad litteram, ad litteram, sine glossa, sine glossa, sine glossa etc. ut habetur tomo primo Annalium. Quo vel potissimum ducor in sententiam Doctoris asserentis alteram harum conditionum requiri, ad cogendum manentem in saeculo, ut continentiam servet, neque detur ei restitutio, nempe vel quod emiserit votum continentiae, vel quod dederit licentiam auctoritate Dioecesani Episcopi, et alteram harum ex Juris dispositione requiri ab Ecclesia, ne cogatur professus redire ad relictam. Unde concludit Doctor recte iis omissis restitutionem secuturam, et faciendam repetenti conjugem professum, quia Ecclesia alias sequetur dispositionem c. 1. de conversione conjugat. his omissis:
Duae ergo conditiones, quas in regula expressit Pater noster Franciscus, sunt ut uxor etiam ingrediatur monasterium, nempe si juvenis. Secunda, si illius si aetatis, non possit de ea oriri suspicio, quia senex, ut votum continentiae emittat de licentia Dioecesani Episcopi, et his non observatis neminem admittendum ad Religionem, qui matrimonio sit obnoxius. Has autem conditiones Jure praescriptas merito docet Doctor. Quoad primam habetur cap. Cum sis, de convers. conjugat. ubi dicitur, ne virum vel uxorem ( nisi uterque ad Religionem migraverit) transire permittas. Verum si ita uxor senex est et sterilis, quod sine suspicione possit esse in saeculo, dissimulare poteris, ut ea in saeculo permanente ad Religionem transeat vir ejusdem.
Item. cap.Vxoralus eod. Uxoratus sine licentia uxoris inter vos nullatenus recipiatur, quae integrae opinionis ita existat, quod nulla marito suspicio habeatur, eam ad secunda vota velle migrare, vel quod minus continenter debeat vivere. Quod si talis extiterit marito ejus in consortio vestro recepto, ipsa publice in conspectu Ecclesiae continentiam professa in domo propria, etc. poterit permanere. Si autem talis fuerit, quae suspicione non careat, volo continentiae celebrato, ad saecularium
hominum se conversatione remoueat, et in loco Religioso, ubi Deo serviat, perpetuo commoretur, etc. eodem. Idem habetur cap. Ad Apostolicam, etc. Idem etiam insinuatur cap. Significavit nobis, etc.
Alterum vero, quod est de licentia Episcopi, habetur 27. q. 2. Bi vir et uxor, etc. ubi dicitur: Si vir et uxor divertere pro sola Religiosa se consenserint vita, nullatenus sine Episcopi licentia fiat, etc. Idem supponitur c. 1. de convers. conjigat, et c. Significavit, etc. nam primo loco dicitur, si uxor sit senex, satis esse votum continentiae ab ea emitti interveniente Episcopi auctoritate, ubi gloss. in verb. Revocari, ubi hanc sententiam tenet ; si uxor sit senex, requiri ut interveniat licentia Episcopi et votum continentiae, si vero juvenis, requiri ut Religionem ingrediatur etiam ipsa. Quod tenent etiam Hostiensis, cap. Cum sis, etc. eod. Ancharan. ibid. Joannes Andreas, et alii. Idem etiam colligitur ex cap. Significavit. Hinc ergo sequitur hanc conditionem requiri in facie Ecclesiae, sive mulier ignoraverit legem, sive non, ad effectum professionis alterius conjugis, ut tollatur jus ejus petendi. Unde cum Jura id disponant, et congrue ut provideatur sufficienter matrimonio in facie Ecclesiae contracto, ne fraus aut vis in causa sit, et prospiciatur securitati utriusque conjugis, quod obligationem, quam habent vi contractus, et etiam transeundi ad Religionem, ne votum ejus subsit, aut professio Juri debiti, et ex parte solubile, quod natura sua perpetuum esse debeat ; cum, inquam, Jura id disponant, receptio alterius absque his conditionibus, et cautione praemissa, obnoxia est restitutioni ; ideoque recipientibus uxoratum illudin cumbit, sicut et ipsi recepto, ut cautionem Jure praescriptam observent, ut patet cap.
Uxoratus. Quod autem dicitur licentias tacite vovere Religionem, si scivit jus, ac proinde compellendum intrare, non subsistit, quia Jura exprimunt votum in facie Ecclesiae expressum debere emitti; conditio autem exprimenda ex Jure adhiberi debet, neque tacita eam supplet. Unde cap. Uxoratus: Ipsa, inquit, in conspectu Ecclesiae continentiam professa, etc. ergo non sufficit implicitum votum. Probatur consequentia, quia ideo hoc sufficeret, quia Jura non ignorata inducunt aut praescribunt tale votum, sed praescribunt votum explicitum, et in conspectu Ecclesiae: nec illud solum, sed etiam ingressum Religionis, si uxor sit juvenis, et de qua oriri posset suspicio ; ergo non extinguitur jus repetendi ex natura legis, nisi conditiones explicite compleantur.
Dices non esse in usu, ut coram Diaecesano illae conditiones expleantur, vel ut licentia Episcopi petatur, ut testatur Joannes Andreas in cap. 1. de convers. conjugat. et Cardin. q. 2. eodem, et Fredericus cons. 57 . in fine.
Contra, licet forte non requiratur licentia Episcopi, ut conjuges communi consensu ingrediantur, quia sic nullum remanet periculum incontinentiae, et ipsi Canones in casu sub disjunctione loquuntur de alterutra conditione, disponentes ut si uterque ingrediatur, et professionem emittat, sufficere ; tamen quando alter manet in saeculo, exigunt ut votum emittant de licentia Episcopi et absit periculum incontinentiae per aetatem. Et contra hoc nulla est praxis, neque esset ordinata, quia matrimonium in facie Ecclesiae celebratum, et obligatio mutua inde redundans exigit ut sine periculo extinguatur illa obligatio debiti et cohabitationis: ideoque interveniat judicium et examen Ecclesiae, quod spectat de Jure ordinario ad Diaecesanum, autjus Vicarium saltem, . alias non recte provideretur periculo aut securitati ingredientis Religionem, aut manentis in saeculo, juxta superius dicta. Hoc enim judicium et examen non solum est necessarium, sed etiam de Iure et consuetudine in omni casu divortii spectat ad Episcopum, sive ex culpa fiat, sive etiam per consensum. Unde, quando conjux ex adulterio alterius,negat debitum, ut jure immunis sit a servitute alterius et coram Ecclesia nequit propria auctoritate deserere cohabitationem, nisi interveniat sententia per officium judicis, et alias paetens restitutionem ejus auditur, donec sententia lata celebretur divortium. Per ingressum autem Religionis, si uterque conjux impediatur, licet non requiratur sententia, aut officium judicis, potest tamen de jure suo ordinario inquirere de causa ; quando autem manet alter conjux in saeculo, non solum potest, sed etiam debet providere ejus securitati, alioquin semper ingrediens suberit periculo restitutionis sui, si altera petat.
Ex quibus patet responsio Doctoris ad objectionem, quam pro opposito facit, dicens manentem alterum in saeculo non renuntiare juri suo sufficienter et perfecte, seu requisita solemnitate, non interveniente licentia Dioecesani, quantum ad forum Ecclesiae, quae determinavit modum debitum renuntiationis per votum continentiae, et licentiam Dioecesani Episcopi. Quod in re Ecclesia providet scandalo, et praetextibus reverentiae Sacramenti, et securitati conjugatorum, quantum ad debitam fidem servandam quoad obligationem praecepti negativi, et perpetuitati matrimonii spiritualis per votum, ne subsit restitutioni personae professae, et divortio aut separationi a Religione. Dices, quid conducit votum, cum alias in saeculo manens teneatur ex vi matrimonii consummati ad fidem servandam, quae est fortior obligatio, alias non esset restituendus professus contra votum professionis .
Respondetur per votum perfecte renuntiare suo juri, et irrevocabiliter, ac proinde compelli posse ad ejus observantiam, quando votum in conspectu Ecclesiae est emissum ; unde quamvis senex sit, Ecclesia potest, si vivat incontinenter, compellere manentum in saeculo, ut profiteatur, vel certe includatur in monasterio, ut observet votum factum, alias etiam excluditur scandalum, quod esset, si Ecclesia approbaret ingressum ex sola licentia conjugis manentis in sua libertate, cujus saluti providere tenetur. Unde sicut temere facta in praejudicium Sacramenti annullare potest, ita etiam licentiam datam sine sufficienti et secura cautione irritare in favorem Sacramenti. Quod si praecesserit cautio, tunc in favorem Religionis agere contra non observantem fideliter cautionem per votum praestitam.
Dubitatur an jure actionis, aut ex solo officio judicis conveniat remanenti in saeculo repetere conjugem professam? Casus intelligitur quando sola licentia praecessit sine voto et sine auctoritate Dioecesani.
Respondetur, si res est integra, nempe ante professionem, antequam incorporetur Religioni, jure actionis repeti posse conjugem revocata licentia data. Quod si est professus jure actionis, et non solum ex officio judicis ei competit, quia, ut dicit Doctor, non renuntiavit juri suo, ut debuit in facie Ecclesiae, et ut Jura praescribunt: ergo ipsi manet jus actionis, et interpellandi officium judicis. Quod tenet Abbas cap. 1. de convers. conjug. Innocent. cap. Quidam, eod. Richard. in hac dist. q. 3. art. 2. Supplementum Gabrielis q. 1 . art. 2. Guliel. noster Vorillon q. un.
art. 2. Palacius in 4. dist. 27. disp. 2 . Angles in ftor. diff. 4. eadem dist. q. 1. de essentialibus matrimonii ; nam cessante jure actionis cessat etiam interpellatio, et officium judicis, prout cessant, si praemissae conditiones observentur.
(g) Et quod tangitur de peccato mortali, etc. Hic respondet ad alteram partem prioris objectionis, et responsio confirmat, quod jam dictum est, nempe jus debiti et revocationis manere conjugi in saeculo. Dicit ergo talem professum non posse petere debitum, sed teneri reddere, quia ipse suo juri renuntiavit per professionem et votum solemne Religionis. Ita etiam Paladanus dist. 27. q. 3. art. 2. Abbas cap. Uxoratus, etc. de convers. conjug. Turrecremata cap. Seriatim, dist. 32. art. 3. Gabriel et Palacius citati. Ex quo infertur professionem non esse irritam, sed suspendi effectum voti, quantum ad redditionem, donec uxor moriatur. Est communis Doctorum tam Theologorum quam Canonistarum, exceptis paucis, qui volunt illud votum in Religione factum habere tantum vim voti simplicis ; et expresse colligitur ex cap. Ex parte 2. etc. de convers. conjugatorum, ubi declarantur secundum matrimonium contractum ab eo qui post professionem ad primam revocatus est, et ea mortua contraxit, esse nullum, et cogendum esse ad monasterium regredi ; quod non subsisteret, nisi prior professio esset valida, et patet cap. Agathosa 27. quaest. 2.
Sed quid de eo, qui renitente et contradicente uxore professus est?
Respondetur professionem esse invalidam, quia matrimonio consummato, sine licentia alterius conjugis non licet divino Jure transire ad Religionem, nisi quando per fornicationem, aut divortium alter suo jure cadat. Caeterum votum castitatis emissum tenet per modum voti simplicis, ita ut restitutus petere debitum non possit, quia renuntiavit juri suo quantum potuit ; hoc patet ex cap. Quidam, et cap. Placet, etc. de convers. conjugatorum- limitat Navarr. in Summa cap. 12. Haec decreta ut intelligantur eum non posse exigere debitum quantum ad violentiam, quod sonat verbum exigere, non vero quantum ad humilem et pacificam petitionem, quam dicit licere revocato. Eum sequitur etiam Henriquez lib. 12. de matrim. c. 2. et lib. 11. c. 15. Sed hoc non est dicendum, quia cum voto absoluto castitatis non compatitur licita petitio. Si ergo illud tollit exactionem, ex natura talis voti inducit etiam completam obligationem, quae voto annexa est castitatis.
Ex hoc etiam sequitur illud votum non obligare in ordine ad Religionem, neque professionem emissam et irritam inducere obligationem voti, etiam simplicis, ita ut talis, mortua conjuge, ad quam redivit, teneatur iterum regredi ad monasterium. Ratio est, quia votum illud erat omnino irritum ; ergo nullum effectum inducit repugnante lege matrimonii ; non sic autem votum castitatis, licet non inducat effectum completum, quia non potuit renuntiare juri alterius; inducit tamen effectum quem potest, nempe renuntiationem juris proprii petendi. Plura alia circa haec clare resolvit Sanchez lib. 7. disp. 33. et deinceps quae spectant ad materiam de voto.