IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secundus casus excusans in genere a debito reddendo, est periculum salutis propriae, vel vitae foetus. Ita D. Thom. hic quaest, unio. Richard. art. 1. quaest. 1. Sanchius lib. 9. disput. 24. num. 1. imo tunc non liceret reddere, quamvis quoad salutis propriae incommodum, grave periculum incontinentiae in altero, reddentem excusaret,
Secundo ait debitum reddendum leproso, quod intellige, quando inde non oritur evidens periculum infectionis. Ita D. Thom. hic quaest, unio. art. 1. D. Bonav. art. 2. quaest. 1. Richard. art. 2. quaest. 2. Tertio ait, accedere ad menstruatam esse culpam, et quidam, quibus favet Gregor. respon. 10. ad August. et habetur c. fin. dist. 5. putant esse mortale (quibus videtur Doctor favere, sed nihil asserit.) Ita Anton. Rub. de sponsal. num. 14. et ibi Alex. de Nevo, num. 21. Alens. 2. part. q. 166. memb. 2. ad 5. D. Bonav. art. 3. quaest, 1. Vorillon, Orbellis hic, Palacius dist. 1. Alii volunt tantum esse veniale. Palud. hic q. 1. artic. 3. Tabiena matrim. 3. q. 7. sig. 8. et Solo hic quaest, unic. artic. 2. fin. Oppositum tamen, scilicet nullum esse peccatum sic accedere, est communior sententia. Navar. Summ. c. 16. num. 32. Castro. 1. de leg. paen. c. ultim. Sanchius 9. de matrim. disput. 21. Ad tertium innuit esse veniale exercere actum conjugalem ante communionem. Ita Alens. 2. part. q. 166. memb. 2. ad 3. Mayron. hic q. unic. fin. Tabiena v. Communicare sig. 43. Armil. v. Communio, n. 5. Manuel 1. tom. Summ. cap. 65. et est certum si exerceatur causa voluptatis ; si tamen causa generationis, vel vitandae fornicationis, oppositum est satis commune et probabilissimum.
Secundus (b) casus est, quando obligatur fortiori vinculo ad non reddendum, puta si vergat in detrimentum propriae incolumitatis: tenetur enim magis diligere propriam incolumitatem, quam istud debitum reddere alteri conjugi ; vel sit causa occisionis foetus in utero praegnantis, vel sit causa aborsus. Ad haec enim cavenda tenetur fortiori vinculo, quam ad reddendum debitum isti. Ubi ergo est probabile periculum de extinctione foetus, vel quod nascatur aborsus, non tenetur reddere. Consimiliter majori praecepto tenetur non agere, unde proles nascatur leprosa, quae posset alias procreari sana, quam pro nunc satisfacere voluntati mulieris, pro quando ut in pluribus, puer nascitur leprosus. Unde non sine causa in lege Mosaica accedens ad mulierem menstruatam, debuit mori, nec mors infligebatur ibi, nisi pro peccato mortali et gravi: nec est probabile quod in lege Evangelica, quae est lex castitatis, sit minus prohibitus ad menstruatam accedere.
Si (i) objicitur, ergo leprosae non debet sanus reddere debitum, quia et est contra bonum prolis, quae nascitur leprosa, et contra incolumitatem propriam, quia posset ex tali actu incurrere lepram, cujus tamen oppositum habetur Extra de conjugio leprosorum, cap. 1. ubi habetur : Mandamus, ut uxores viros, et viri uxores, quae leprae morbum inccurrunt, sequantur, et eis conjugali affectione ministrent, et ad hoc eos sollicitis exhortationibus inducere non postponas. Si vero ad hoc induci non poterunt, injungas eis, ut uterque continentiam servet. Quod si mandatum tuum servare contemnant, vinculo excommunicationis adstringat; et cap. sequenti : Si virum vel uxorem leprosum fieri contigerit, et infirmus a sano carnale debitum exigat, generali praecepto Apostoli, quod exigitur est solvendum, cujus praecepti in hoc casu nulla exceptio invenitur.
Respondeo, quod licet conjugi leprosae conjux sanus vel leprosus debeat reddere debitum secundum ista capita, tamen non sequitur quod tempore menstruorum, quia ibi non est contra bonum prolis, quod procreetur leprosa: imo magis est contra bonum prolis, quod nunquam procreetur de ista matre, si propter lepram vitetur: haec autem etsi non procreabitur tempore menstruorum, procreabitur tamen postea tempore competenti, et tunc sana, nunc autem leprosa. Si autem objicias de periculo leprae in sano reddente, posset dici quod in illa conjunctione non est probabile lepram incurri, sed diuturna cohabitatio non praecipitur, quia ex illa potest sanus infici ab infirmo. Esto etiam quod timeretur ex tali conjunctione infectio leprae in sano reddente saltem ex frequenti, quoties leprosa peteret, dico quod ad talem paenam se obligavit in contractu matrimonii; unde et alicubi Sacerdotes expresse ad ostium Ecclesiae exprimunt illud.
Ad (k) argumenta. Ad primum nego minorem. Ad primam probationem, dico quod perpetuus usus rationis est majus bonum quam actus virtutis ; et ideo qui per aliquem actum privaret se sic usu rationis, peccaret mortaliter, imo mortalissime. Sed carentia usus rationis pro momento non est tantum malum, sicut actus oppositus actui virtutis, nec quodcumque privans usu rationis ad tempus, est peccatum; nam nimia tormenta ita impediunt usum rationis, sicut voluptates, et tamen martyres scienter se exponentes talibus tormentis, non peccarunt, sed meruerunt. Ad secundam probationem, concedo, quod istis ante contractum non liceret talis actus, licet tamen post contractum, non quod ipsi seipsos licentiare possint, sed faciunt quemdam actum, quo facto Deus licentiat eos ad quemdam actum sequentem, ad quem non licentiaret sine illo praevio; et ista responsio videtur bene persuadere, quod iste usus non est licitus ex sola justitia, qua voluntate propria dant se mutuo, sed adveniente approbatione Superioris.
Ad (1) secundum, patet ex solutione, quod conjux non habet pro tunc jus petendi.
Ad (m) tertium, Apostolus non dicit absolute abstinendum tempore sacro, sed consuluit ad tempus, ut vacent orationi, et iterum reducantur in seipsis, ne tentet eos satanas. Et quod adducitur de Hieronymo, et ponitur 33. quaest. 4. Quicumque uxori debitum reddit, non potest carnes agni edere; respondeo, non potest omnino, cum reverentia debita. Et cum dicis, non excluditur aliquis propter actum praecepti a communicando, nego, quia aliquis actus praeceptus est, propter quem iste est minus dispositus ad reverenter percipiendum Eucharistiam. Si tamen loquaris de excludi ex necessitate praecepti, concedo quod non, quia non video quo modo propter hoc solum peccaret mortaliter, si perciperet corpus Domini.
Ad (n) ultimum dico quod in loco sacro regulariter abstinendum est, quia non statim imminet periculum fornicationis, quin statim committi possit in loco non sacro. Si tamen diu oporteret eos commanere in loco sacro, negaret aliquis istum peccare, si redderet debitum ibi petitum. Quod adducitur de interdicto loci, diceretur forte, quod propter actum occultum non est locus interdictus saltem publice, ut oporteat cultum divinum ibidem publice praetermitti