IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Secundus casus est, etc. Hic proponit secandam regulam generalem, in qua praeceptum affirmativum reddendi debiti non obligat, licet alter petens habeat integrum jus, et non impeditum per se, sicut in prima regula perditur quantum ad usum. Haec autem regula est desumpta ex natura ipsius affirmativi, quod non obligat pro semper, sed aliquando concurrentibus circumstantiis requisitis. Unde sicut communiter in omni materia concurrentibus praeceptis contrariis, illud obtinet simpliciter, quod est superioris virtutis, aut fortius ligans, cui cedit praeceptum minus ligans, cap. Duo mala, dist. 13. ita etiam in proposito, quando concurrit vinculum fortius ligans, quam sit praeceptum de reddendo debito, ita cessat obligatio reddendi debiti ; hujus autem regulae proponit aliquot exempla.
Primum exemplum est, quando vergit in detrimentum salutis corporalis. Secundum est, si sit periculum occisionis foetus aut abortus. Tertium exemplum, quando uxor patitur menstrua ob periculum prolis, ne nascatur leprosa, quae potuit sana generari. Subinde alios casus tangit in responsione ad argumenta controversos, quos ibi explicabimus, interim hos casus explicemus, quos in corpore proposuit.
Quantum ad primum casum est communis omnium sententia in hac distinctione, quando scilicet est grave detrimen tum salutis propriae, non obligari redden debitum, aut periculum grave probabile et probatur, quia non tenetur reddere debitum ex justitia aut charitate, ergo nullo titulo. Non ex justitia, quia non tenetur debitor creditori cum notabili vita suae detrimento, v. g. ei reddere quod propriae sustentationi praecise est necessarium. Deinde, non tenetur ad usum cor poris sui, nisi ex praecepto propaganda generali, vel certe ex particulari, qui respicit commodum conjugis: non ex primo, quia non est illa extrema necessitas propagandae, speciei per particulares conjuges hic et nunc ; non ex secundo, quia neque uxor, neque maritus est dominus vitae, ideo neuter tenetur ad usura corporum, nisi ad illum, qui non vergit in detrimentum vitae. Hinc patet etiam, quod neque ex charitate, quia quilibet habet debitum conservandi vitam propriam in casibus, in quibus non est obligatio contemnendae vitae, inter quos nullo modo praesens casus annumeratur.
Dices alterum posse habere periculum incontinentiae et peccati.
Contra, magis urget periculum non occidendi quam illud, et illud non est extremum, quin per alia media summovori possit.
Haec conclusio intelligenda est sive reddenti, sive petenti instet tale periculum. Excipiunt aliqui casum, in quo salus Reipublicae dependeret ab illa copula ; quo casu necessitatis contemni deberet propria vita, quia licet praeceptum vitae conservandae obliget, non tamen in omni, et quibuscumque mediis, instat talis obligatio. Hinc infertur etiam periculum hoc debere esse proximum, et ex natura actus: unde si sit periculum remotum, v. g. in quibusdam, quae in partu ordinarie periclitantur, non censerem tale periculum tollere jus debiti, quia remotum est, et ex fine matrimonii et prolis oritur, alias nunquam talibus liceret copulari, nec matrimonium ipsorum esset in officium naturae, aut remedium incontinentiae, tum etiam quia periculum non oritur proxime ex copula, sed per accidens ex prole si sequatur, quae semper non sequitur. Casus autem particulares, in quibus periculum illud imminet ex natura actus conjugalis magis spectat ad Medicos decernere.
Secundus casus similiter patet, quia tenentur providere saluti prolis, aut eam per se non impedire, quin ad perfectum perducatur, nam hic est finis matrimonii primarius. Qualis autem sit culpa usus . matrimonii cum gravida, conjiciendum est ex periculo prolis ; aliqui enim dicunt esse venialem tantum, sed hoc non recte, quia si absit periculum prolis, non videtur adesse culpa, maxime si fiat ex animo licito seu fine; quod si sit periculum prolis seu aborsus, nequit esse culpa venialis. Si enim periculum tantum sit remotum, cui caveri potest, et de facto caveatur, jam submovelur per cautionem debitam adhibitam, et tunc vacat culpa ; si autem sit proximum, erit lethale, sive sequatur mors aut aborsus prolis, sive non. Resolutio autem hujus dependet ex natura periculi, quam aliis relinquo conjiciendam. Tertius casus est controversus. Prima sententia est nullum esse peccatum acce- dere ad patientem menstrua, aut petere. Hanc tenet noster Castro de leg poenali, lib.l, cap. ultimo, Glossa cap. Si causa, 33. quaest. 2. Sequitur Navarr. in Summa, cap. 16. Si ratio honesta petendi subsit, ut periculum incontinentiae aut aversionis inter conjuges, si se substrahant ab usu matrimonii.
Caeterum, sententia, quam sequitur Doctor, est communis antiquorum. Tenet
Alensis 2. p. quaest. 166. memb. 2. solutione ad 5. D. Thomas hic art. 2. quaestiunc. 2. in corpore. D. Bonaventura art. 3. quaest. 1. a Tarantasia art. 3. q. 3. et plures alii. Probatur autem a Doctore ratione damni prolis, quae leprosa, aut certe subjecta variis infirmitatibus nascitur ex tali concubitu. Deinde, quia in lege Mosaica illud severe et sub paena mortis interdicebatur. Levit 18. ei 20. quod praeceptum non fuit caeremoniale, sed morale ; nam adjicitur aliis impedimentis matrimonii, et peccatis prohibitis contra castitatem, ut fatetur etiam Augustinus lib. 3. de peccatorum meritis, et remis. cap. 12. ex Ezechiele cap. 18. ubi etiam hoc ut morale proponit : Quid menstruatam, inquit, non accedit, et uxorem proximi sui non violaverit, etc. Quod non figuraliter dictum docet Augustinus, sive propter aliam causam, quae ibi non exprimitur; et lib. 3. super Leviticum in c. 18. idem docet manifeste ex Ezechiele etiam in lege Evangelica id prohibitum asserens: Hoc, inquit, quod superius sufficienter prohibuisset (supple accedere ad menstruatam) quid sibi vult, quod etiam hic hoc iisdem praeceptis voluit adjungere? An forte ne in superioribus quod dictum est, figurale accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore novi Testamenti, remota umbrarum veterum observatione sine dubio custodienda sunt ? Quod videtur etiam per Prophetam Ezechielem significasse, qui inter peccata, quae non figuratae, sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat: Ad mulierem menstruatam si quis accedat, et inter justitia merita si non accedat. Qua in re non natura damnatur, sed concipiendae prolis noxium prohibetur, etc. Quibus apparet ratio praemissa Doctoris, hoc nempe praeceptum morale et periculum prolis latum.
Idem docet S. Hieronymus in praefatum locum Ezechielis, qui dicit ideo prohiberi, quia proles ex vitio seminis per menstrua corrupti trahit infectionem, ex qua proles leprosa et elephantica nascitur. Clemens in epistola ad Julium et Julianum discipulos, D. Gregorius responsione 1. ad Augustinum Anglorum Antistitem, et habetur in cap. finali, dist. 5 . de hoc fusius Tiraquellus lib. 15. Connub. num. 128. Sed respondet Castro illud praeceptum fuisse partim judiciale, ut declarat paenam; partim caeremoniale, ut includit prohibitionem propter munditiam legalem. Sed hoc non quadrat expositioni S. Augustini, neque etiam textui, quia cap. 18. non agitur de hoc praecepto in ordine ad caeremonias legis, sed ut morale est, et conjungitur aliis, de quibus idem est judicium. Neque interpretatio ejus, quam adhibet Patribus, etiam quadrat Augustino, aut Hieronymo ; dicit enim eos loqui de prohibitione ex consilio, et ob indecentiam; illi enim causam praecepti assignant grave damnum prolis, et paena adjecta declarat gravitatem praecepti et ejus obligationis, quia talis paena non indicitur in lege, nisi ob grave peccatum, ut bene Doctor. Unde si aliquod peccatum ex opere illo sit, debet esse grave, quia praeter damnum, quod explicuit Hieronymus, leprae, et elephantici morbi, sequitur etiam generatio monstri, quod damnum infert, et parentibus, et maxime matri, praeter ipsum damnum prolis; hoc autem contingit ex superabundantia humoris noxii, sicut et alii plures morbi infantum.
Objicies, experientia constare non sequi illud damnum, et plures in eo casu edi infantes, qui nihil damni patiantur ; damnum ergo hoc, cum sit incertum, non tollit obligationem certam praecepti.
Respondetur, sufficere ad praeceptum salvandum, quod ex natura actionis subsit periculum damni secuturi, ut praeceptum urgeat, nec referre quod finis praecepti in his aut illis cesset, nisi tollatur universaliter. Certum autem est ex natura illius copulae imminere periculum praefatum, perinde in lege nova quam in veteri, ut Levinus Lemnius de occultis naturae miraculis, et alii Medici asserunt. Ex Patribus autem citatis hic fuit finis praecepti, quod morale est, ac proinde manet in lege nova. Hinc recte Doctor dicit uxorem non obligari ad debitum reddendum, quod universale est in omnibus casibus, in quibus ipsa reddendo concurrit ad peccatum alterius. Sicut ergo matrimonium ordinatur primario ad finem prolis et bonum, ita etiam ad tempus tenentur cessare a copula parentes, quando imminet tale periculum.
Dices, melius est proli nasci leprosam, quam omnino non nasci: ergo cessatio illa non est in bonum prolis, quia nec parentes suo commodo cedere debent, quamvis proles sic nascatur, et ex alia parte nasci sit ipsius bonum.
Respondetur prolem nascituram, quamvis pro eo tempore non nascatur, et melius ipsi esse non nasci tempore determinato, cum alias sit nascitura, in quo patitur tale detrimentum, quam in illo praecise nasci, cum detrimento tali.
Ad aliud similiter dico, usum matrimonii non esse commodum parentibus, nisi ut recta ratione et lege regulatur ; in proposito ex lege ordinante matrimonium ad suum finem principalem, quod est bonum prolis, inhibetur talis copula, neque cum detrimento finis principalis usus ille est rectus, ex solo fine minus principali. Unde in casu quo nascatur proles leprosa, non est dubium quin parentes vellent se non fuisse in causa, ut sic nasceretur, et si res integra esset omnino, in eo casu secundum rectam rationem vellent postponere commodum ex copula tali incommodo prolis, quod etiam est grave incommodum ipsorum parentum, et speciatim matris. Quod ergo ipsi tenentur secundum rectam rationem eligere, hoc lex statuit.
Deinde, omne malum quod obligat sub gravi delicto ad remedium, si fieri aut adhiberi potest, quando incurritur, illud idem ut praevisum in periculo et causis, similiter obligat ut praeveniatur ; sed infirmitati prolis natae tenentur parentes providere remedium, si commode possunt ; ergo etiam ne nascatur talis, removere causas hic et nunc, ex quibus nascitur, donec sine detrimento tali nasci potest, maxime quando per hoc non frustrantur ipso bono prolis, quia in aliis circumstantiis sedetur sine contagio tam gravi. Unde haec prohibitio potest ex hac ratione revocari ad jus naturae providendi bonum prolis, ideoque indignum est ut more bestiarum in se invicem exardeant, cum tanto detrimento prolis et sui ipsius monumento, quorum etiam famae detrahit, ut proles ex ipsis infecta et monstruosa nascatur ex impotenti libidine. Merito ergo Sancti Patres hunc casum esse prohibitum exponunt, et ut cohibendae incontinentiae alia remedio applicentur praeter copulam, cui annexum est tale periculum.
(i) Si objicitur, etc. Hic objicit contra utrumque casum, nempe de abstinentia a copula ratione periculi, infirmitatis propriae, et ratione menstrui fluxus, ne nascatur proles leprosa, aut aliis morbis obnoxia. Objicit, inquam, inde sequi non posse conjugem sanum reddere debitum leprosae, quia et est periculum prolis, quae infecta ex vitio alterius nascetur, et periculum etiam propriae salutis, ne eamdem infectionem contrahat.
Respondet ex decisione primi et secundi capituli de conjugio leprosorum, licere reddere debitum, et petere, et ad rationem difficultatis.
Respondet primum ex copula non sequi periculum illud infectionis, nisi sit frequens, sed ex cohabitatione diuturna, quae non praecipitur ob periculum sani. Dato etiam opposito, dicit quod ad hoc se obligavit sanus in contractu matrimonii ; unde, inquit, Sacerdotes expresse ad ostium Ecclesiae illud exprimunt.
Ad secundam rationem de infectione prolis, dicit in hoc casu quo aliter nequit sana procreari, melius esse ut infecta nascatur, quam ut nullo modo nascatur ; et negat consequentiam prioris casus ad hunc, quia modico tempore fluxus menstrui abstinendo a copula potest proles nasci sana, et hoc melius ipsi est, ut tardius procreetur sana, quam ut anticipate per modicum tempus cedatur infirma.
Quantum ad doctrinam traditam de redditione debiti leproso, conclusionem hanc Doctoris tenent D. Thomas in praesenti dist. artic. 2. ad 4. D. Bonaventura art. 2. quaest, 1. Richardus artic. 4. quaest. 2. Mayronis dist. 35. quaest. uniea, et communiter Theologi, quando non est periculum infectionis. Et, hanc exceptionem importat prima ratio Doctoris, quia negat ex copula sequi infectionem, sed ex diuturna cohabitione, ad quam non censet teneri ; idem diceret de copula, si judicio medicorum periculum redundaret.
Altera autem solutio Doctoris est matrimonium inducere hanc obligationem, ac proinde esse onus ipsius contractus; unde Presbyteri in aliquibus locis, inquit, ante fores Ecclesiae, id exponunt. Scio in Hibernia id in usu fuisse, ut non solum conjuges admonerentur hujus obligationis, sed praeterea transiret in formam contractus, quae fuit talis : accipio le in meum, et te in meam, cum omnibus conditionibus sanitatis et infirmitatis, vel ut vulgari exprimitur fad tshlainte, agus fad theaslainte, quod idem sonat. Casus ergo potest intelligi, vel ut lepra praecesserit matrimonium, et sciatur a sano ; vel etiam ut transit onus, hoc explicitum in ipsam formam contractus in casu quo eveniret ; vel tertio ut contractui, tanquam inter sanos celebrato, non praevisa infirmitas sequeretur. In utroque casu priori tenetur conjux sanus reddere debitum, quia vitium rei patefactum cognovit, et ei per consensum liberum et absolutum adhaesit permutans corpus sanum pro leproso. Et idem dicendum in secundo casu, quando specificatur conditio in forma contractus, quae aeque utrumque afficit, et quisque se etiam jure suo spoliat in eventu quo accideret, nam licet in aliis infirmitatibus, quae proxime tendunt ad mortem, et parvo tempore durant, forte non liceret talis contractus contra Juris divini vinculum fortius obligans ad vitae conservationem, tamen in lepra et aliis diuturnis, ex quibus periculum evidens aut probabile vitae non incurritur, hoc onus etiam in contractum, et ejus formam transire potest, alias certe non liceret sano matrimonium contrahere cum leprosa, quam talem cognoscit, nisi juri suo cederet.
In tertio casu major est difficultas, quia tunc neque praevidetur lepra, neque in contractum ex pacto trahitur jus servitutis in casu leprae magis, quam ut vi contractus matrimonialis sequitur. Doctor loquitur absolute : Dico, inquit, quod ad talem paenam se obligavit in contractu matrimonii, etc. quod et tenet Bassolis quaest, unica, art. 3. Gulielmus Vorillon. quaest, unic. art. 2. Haec sententia satis patet ex textu cap. 2. de conjugio leprosorum. Loquimur autem in casu matrimonii consummati, aut etiam rati, quando conjux sana non ingrederetur Religionem, aut leprosa suo juri non cederet. Dicit autem textus, quoniam nemini licet, excepta causa fornicationis, uxorem dimittere ;constat quod sive mulier lepra percussa fuerit, seu alia gravi infirmitate detenta, non est a viro propterea separanda aut dimittenda, etc. Quamvis haec verba ad cohabitationem referri commode possint, tamen faciunt ad propositum, quia minus periculum est infectionis in redditione debiti quam in cohabitatione: ergo si haec nequit fieri ex causa leprae, aut alterius morbi contagiosi sine periculo mortis incurrendae, neque etiam subtrahi potest debitum, et perinde matrimonium ad utrumque obligat. Deinde, fortius ligat matrimonii debitum, quam periculum infirmitatis, quae ad mortem non ducit, qualis est lepra, nisi sit horribilis cum defluxione membrorum: ergo hoc periculum non obligat. Antecedens patet, quia licet matrimonium sit institutum in officium naturae, et non ut illam destruat, tamen usus matrimonii tunc destruit, quando alias morbus de se inducit periculum mortis.
Praeterea, illud non tollit redditionem justam debiti, quod non obligat ad aliud ex praecepto strictiori, contra quod fieret peccatum cum transgressione ejus reddendo debitum. Sed potest sanus, si velit contemnere periculum contagionis, reddendo debitum ex fine matrimonii, et sine ullo peccato, ut docent plures ; ergo periculum hoc quod non est mortis, sed infectionis, non tollit debitum usum matrimonii. Subsumptum patet, alias sanus scieDS lepram alterius non posset contrahere cum ipsa matrimonium licite, non habens intentionem ingrediendi Religionem, aut non ingrediens post ratum,
quod nullus dicit; lepra enim non inhabilitat ad matrimonium, neque ad finem ejus, sive ut tendit ad prolem, sive etiam ut est remedium concupiscentiae. Qui autem contrahit absque animo vovendi Religionem, contrahit in ordine ad utrumque finem, ex natura ipsius contractus, qui obligationem hanc inducit ad debitum ; ergo citra culpam innocentis, quando cessat ingressus Religionis, neque contrahens esset liber a debito, non occurrente praecepto fortiori, quod nullum est in proposito, ac proinde potest uti jure suo in ordine ad utrumque finem ; ideoque hic currit obligatio praecepti affirmativi, quod incurritur, quando actus est circumstantionatus ; est autem circumstantionatus perfecte, quando alter non cedit juri suo, neque illud amittit ex propria culpa aut ex ordinatione legis Superioris, neque occurente praecepto fortius ligante, ut quando intervenit periculum infirmitatis inducentis ad mortem aut periculum prolis, ac praeterea refertur actus ipse in finem, quem lege sortitur, nempe bonum prolis, et re.medium concupiscentiae, quamvis etiam infirmitas non diuturna hic et nunc pro aliquo tempore excusaret alterum a debito, pro brevi tempore, donec cessaret periculum, quia in hoc non facit injuriam notabilem conjugi, tamen infirmitas diuturna, et quae mortem non accelerat, non excusat a debito. Unde haec sententia etiam ex rationibus praemissis satis videtur probabilis, ut eam Doctor probabilem reddit, quamvis priorem etiam sequatur.
Tenendo etiam hanc sententiam idem dicendum erit de cohabitatione, quamvis Doctores pro prima sententia Doctoris allegari teneant idem, quod Doctor juxta illam asserit, nempe non obligari sanum ad cohabitationem, quae est D. Thomae, D. Bonaventurae, et plurium aliorum,
et frequentior, asserendo tamen non obstante periculo infectionis conjugem sanum ad debitum, ex vi ipsius contractus obligari ; idem dicendum esset quoad cohabitationem, scilicet teneri, ut Canones citati magis exprimunt.
Alios casus assignant Doctores, in quibus est licitum aliquando negare debitum, ut si alter est nimius et inordinatus in petendo; quod etiam vergit in detrimentum generationis, si alter est insanus mente, quia sic petitio illius est nulla, cum non sit voluntaria, non supposita autem petitione, nulla est mora non reddentis, detrimentum etiam notabile temporale, et sic de reliquis, quae ad praedictas regulas possunt reduci in genere ; excommunicatio tamen non inducit suspensionem debiti aut cohabitationis. Rem, affinitas contracta, et alia ejusmodi, quae legi possunt apud Summistas, sufficit petitio tacita saltem in uxore, ut obligetur vir ad debitum.
(k) Ad argumenta. Ad primum, etc. Hoc argumentum videtur sumi secundum sententiam Hugonis 33. quaest. 4. cap. Vir cum propria, etc. ubi asserit usum matrimonii semper esse peccatum, saltem veniale. Omitto errorem antiquorum haereticorum in hoc, qui damnabant nuptias ob usum ; hoc etiam argumentum explicatur supra quoad doctrinam ejus dist. praecedenti. sig. Hic dicitur, de qua ibi dictum est.
Respondet, dato scilicet quod usus conjugii privaret usu rationis ; quoad modicum tempus, non esse peccatum, ut patet in martyribus, quia aliud bonum praeponderat, ut est propagatio speciei; verumtamen est supponi in argumento falsum, quia non privat usu rationis, sed consideratione vivaciori ejus.
Alia ratio insinuatur in argumento praemisso, nempe ideo usum matrimonii non esse peccatum mortale, quia intervenit contractus. Sed nullus potest se licentiare ad actum alias illicitum, si ex proprio actu se licentiat ad ipsum, id est, nullus ex propria auctoritate potest reddere sibi licitum, quod alias fuit illicitum: ergo neque per contractum matrimonii, qui consistit in proprio actu et consensu fit licitus usus ejus.
Respondet Doctor interveniente contractu per legem et superiorem reddi licitum usum; quod etiam verum est in reliquis contractibus permutationis. Hinc colligit usum matrimonii non esse licitum ex justitia privata, qua procedit a voluntate privata conjugum, sed ut firmatur per superiorem, nempe a Deo. Hanc difficultatem tractavimus supra dist. 26. de institutione matrimonii.
(1) Ad secundum, etc. Respondet ex dictis in prima regula, nempe ingredientem Religionem non teneri ad debitum, aut per spatium deliberationis, aut per tempus etiam novitiatus ; de quo casu alias supra est dictum.
(m) Ad tertium, etc. Hoc argumentum petit difficultatem, an tempore sacro observationis, et jejunii, et sumptionis Eucharistiae, saltem ex praecepto teneatur conjux ad non reddendum debitum conjugale, quo mundius accedat, et perfectiori reverentia ad Eucharistiam sumendam. Non desunt auctoritates Patrum, qui id videntur reprobare, ut Hieronym. in Apologia ad Pammachium, et lib. 1. contra Jovinianum, et in sermone in vigilia Paschalis, et habetur 33. q. 4. cap. Sciatis, etc. Aliqui ergo dicunt esse culpam venialem, etc. Aliqui vero nullam culpam, si causa prolis exerceatur. Ideo Sanctus Gregorius respons. 1. ad Aug. et refertur cap. Vir cum propria, etc. eodem : Talem, ait, suo relinquendum esse iudicio, quia a nobis, inquit, prohiberi
non debet, ete. Haec sententia est satis communis. Doctor negat tantum peccare mortaliter ; considerandae ergo circumstantiae, et dispositio accedentis, et quid magis proficuum est suadendum, quia certa regula hic praescribi nequit. Videantur quae dicta sunt in prima parte hujus commenti.
Aliud de diebus jejunii abstinere est quidem consilii causa orationis, ut Apostolus 1. ad Corinth. 7. quod plures tenent, contrarium aiunt multi etiam esse peccatum veniale. Sed in hoc idem consequenter tenendum est, sicut in communione, nam causa voluptatis tantum uti conjuge nequit carere culpa veniali; quod maxime verum est, quando praescribitur oratio, maceratio carnis, et accessus ad communionem, ad quae illecebrosi minus apti sunt, et Christiani non debent ita curam sui abjicere, ut semper in voluptate quovis tempore, et sine discrimine haereant; sed aliquando vasa sua in munditia et sanctitate possidere ; neque videtur contemptu aliquo carere opera orationis et mortificationis negligere, et divini cultus decentiam, maxime cura alias nullum incontinentiae periculum notabile subsit.
(n) Ad ultimum, etc. Quod petit difficultatem circumstantiae loci sacri, dicit abstinendum esse regulariter, quia periculum incontinentiae nequit pro parvo tempore ita imminere, quin usus matrimonii extra locum sacrum exspectari possit: quod si tamen diu ibidem commorandum esset, ut si conjuges in loco sacro obsidentur, tunc licitum esse usum matrimonii, ob periculum incontinentiae: dicit praeterea, ex concubitu occulto non interdici Ecclesiam publice. Primum dictum, scilicet regulariter non licere petere, aut dare debitum conjugale in loco sacro, tenent Paludanus d. 31. quaest. 3. art. 2.
Richardus in dist. 32. art. 3. q. 1. Supplementum Gabrielis q. unio. art. 2. Sotus art. 3. concl. 3. Cajetanus, Armilla, Victoria, uerb. Matrimonium, Navarr. c. 16. Rodriquez in Summ. tom. 2. cap. 243. Vasquez 1. 2. q. 72. art. 6. disp. 98. Valentia 2. 2. disp. 6. q. 15. puncto 1 Henriquez lib. 11. de matrim. cap. 6. Est contra Suarez 3. p. quaest. 83. art. 3. dist. 81. sect. 4. quia negat deformitatem specialem oriri in eo quod polluatur Ecclesia effusione sanguinis aut seminis, quibus tantum ob indecentiam conjunctum est interdictum loci. Probatur tamen contrarium, quia Canones Ecclesiastici prohibent haec fieri in Ecclesia ut cap. unic. de consecratione Ecclesiae in 6. cap. Ecclesiis, de consecrat. dist. 1. et cap. Si motum, eod. cap. Significasti, de adult. et cap. final. de consecratione Ecclesiae dist. 68. eo ipso quo violatur Ecclesia hujusmodi, violatur res sacra, et dedicata ad divinum cultum, et reverentia ei debita ex Jure Ecclesiastico ; ergo erit sacrilegium, ac proinde, ut dicit Doctor, regulariter illicitum ; et sicut gravis est violatio, qua Ecclesia interdicta est, ita etiam grave est peccatum, quod perinde ratione actus ut procedit a petente et reddente in loco sacro utrumque afficit. Non ita sacrilegium, quod committit astrictus voto castitatis petens debitum, non afficit reddentem, maxime si votum tantum fuit de non petendo debitum, quia malitia hujus actus afficit personam cui interdicitur, et tenetur voto. Communis ergo sententia est accessum in Ecclesia ad actum conjugalem esse peccatum mortale extra casum necessitatis.
Secundus casus, seu dictum Doctoris est, si diu maneant in Ecclesia, ita ut egredi non possint, carere culpa usum conjugiis quam tenent Alensis 2. part, quaest. 166. memb. 2. ad i. Albertus Magnus in hac dist. art. 11. ad 2. Richardus art. 3. quaest. 1. et communior Doctorum, dicunt etiam plures in eo casu Ecclesiam non pollui, neque violari, quod probabile est ; quam tenent Rosella, Sylvester, Castro lib. 1. de lege poenali, cap. 1. Covarr. 4. decret. 2. part. cap. 1. Henriquez, Sanchez disput. 15. lib. 9. quaest. 1.
Tertium dictum Doctoris patet, quia ad hunc effectum, qui est ex lege, ad publicum interdictum Ecclesiae requiritur publica notitia per famam aut confessionem conjugum.