IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De diversis legibus conjugii. Quaeritur hic de antiquis Patribus, qui plures simul leguntur habuisse uxores vel concubinas, utrum peccaverint ? Ad quod dicimus " pro varietate temporum varia invenitur dispensatio Conditoris ". Ab exordio enim temporis inter duos tantum, Adam scilicet et Evam, inchoatum est conjugium, Deo per os Adae dicente : Homo adhaerebit uxori suae, et leriint. duo in carne una; et secundum inchoationis modum inter duos tantum per omnem successionem temporum contraheretur, si primi homines in obedientia perstitissent. Post eorum vero copulam filii et filiae eorum matrimonio conjuncti sunt, sed unus uni tantum. Ideo autem fratres sororibus tunc sunt copulati, quia non erant aliae mulieres vel viri, quibus Adae filii vel filiae jungerentur. Primus omnium Lamech duas legitur simul habuisse uxores ; et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis id fecisse perhibetur. Postea vero, cum jam pene omnes homines falsis diis servirent, paucis in cultu Dei permanentibus ; consultum est a Deo plures in matrimonium copulare sibi, ne illis paucis deficientibus, cultus et notitia Dei deficeret. Unde Abraham, vivente uxore, adi ancillam intravit et ex ea genuit: Jacob etiam liberis et ancillis se copulavit, et filiae Loth patre ebrio usae sunt. Cum enim caeteris in idololatria relictis, Abraham et. filios ejus in peculiarem sibi populum Dominus elegisset: rite multarum foecunditate mulierum populi Dei multiplicatio quaerebatur, quia in successione sanguinis erat successio Religionis. Unde etiam in lege maledicta erat sterilis, quae non relinquebat semen super terram. Hinc etiam Sacerdotibus conjugia decreta sunt, quia in successione familiae successio est officii. Non igitur Abraham vel Jacob deliquit, quia praeter uxorem filios ex ancilla quaesivit: nec illorum exemplo praeter conjugale debitum foecunditatem in aliqua licet alicui quaerere, cum illorum conjugia nostrorum aequentur virginitati, et immoderatus usus conjugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis ". De hoc Augustinus sic ait: " Antiquis justis non fuit peccatum, quod pluribus feminis utebantur ; nec contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa, sed gignendi hoc facerent ; nec contra morem, quia eo tempore ea fiebant: nec contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum ". Idem : " Objiciuntur
Jacob quatuor uxores, quod quando mos erat, crimen non erat. Sic Patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis ; sicut Apostoli auditoribus suis admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis ". Idem alibi : " Antiquis temporibus, cum adhuc salutis nostrae mysterium velaretur, justi officio propagandi nuptias contrahebant, non victi libidine, sed ducti pietate ; qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur tamen conjugibus, et plures uni viro habere licebat, quas castius habebat, quam nunc unam quilibet istorum, in quibus videmus quod secundum veniam concedit Apo- stolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii ". Item Ambrosius : " Dixit Sara ad Abraham : Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam. Intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex ea ; et ita factum est. Considera primum, quod Abraham ante legem Moysi et ante Evangelium fuit. Non ergo in Legem commisit Abraham, sed Legem praevenit. Nondum enim interdictum videbatur. Secundo considera, quod non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio conjugalem posthabuit thorum, sed studio quaerendae posteritatis et propagandae sobolis. Adhuc post diluvium raritas erat humani generis, erat etiam Religionis. Denique et Loth sancti filiae hanc causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum ; et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexit ". Item Augustinus : " Justus, quamvis cupiat dissolvi et esse cum Christo tamen sumit alimentum, non cupiditate vivendi, sed officio consulendi, ut maneat quod necessarium est propter alios. Sic misceri feminis jure nuptiarum officiosum fuit sanctis viris, non libidinosum. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem humani generis: et utrumque non est sine delectatione carnali ; quae tamen modificata et refraenante temperantia in usum naturalem redacta libido esse non potest. Quod autem in sustentando vitam illicitus est cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel illicitus concubitus ; et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus ".
Non praefertur virginitas Joannis castitati Abrahae.
Quod vero castitas virginalis non praeferatur in merito conjugali castitati Abrahae, Augustinus ostendit inquiens : " Sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Joanne, qui passus non est ; sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios genuit. Nam illius caelibatus et istius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt: sed continentiam Joannes in opere, Abraham in solo habebat habitu. Melior est autem castitas caelibum quam nuptarum ; quarum unam Abraham habebat in usu, ambas in habitu; caste enim conjugaliter vixit. Esse autem castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit ". Item Hieronymus : " Quis ignoret, sub alta dispensatione Dei omnes retro Sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc Christiani sunt? Quomodo Abraham ante placuit in conjugio, sic nunc virgines placent in castitate. Servivit ille legi et tempori suo ; serviamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines saeculorum devenerunt ". Ex his apparet, quod sancti Patres ante legem sine peccato plures habuerunt uxores vel concubinas. Eas enim nunc uxores appellat Scriptura, nunc concubinas; Rachel tamen et Lia ambae uxores fuerunt, non concubinae.
Oppositio.
Si quis opponat, quod fidem thori non servabant illi Patres ; dicimus, in hoc servasse fidem thori, quia non aliis, sed propriis uxoribus, vel ancillis miscebantur. Ecce, quae fuerit consuetudo in hac re ante legem. Legis vero tempore interdixit
Moyses, carnalem copulam fieri cum matre, cum noverca, cum sorore, cum nepte, cum amita, cum matertera, cum nuru et aliis quibusdam. Permisit autem, divortium fieri, dato libello repudii, in quo vir scribebat causas, pro quibus uxorem repudiabat. Permisit autem aliam ducere, dato priori libello, quod propter duritiam cordis eorum permissum Christus dicit, non ut concederetur dissidium, sed ut tolleretur homicidium. Permisit, fieri mala, ne fierent pejora, et hoc permittendo non Dei justitiam demonstravit, sed in peccatore minuit culpam.
Cui licebat plures uxores habere, vel non?
Sed numquid sub lege licebat habere plures uxores? Audi, quid scriptum est in Deuteronomio : Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animam ejus. Super quem locum ait Augustinus : Manifestum est Salomonem hoc praeceptum transisse ; David autem plures habuit nec praeceptum praeteriit. Permissum est enim plures Regi habere, non plurimas, quae alliciant animam, multiplicare: cum tamen additur : Ut non elevetur cor ejus, alienigenas habere prohibitum esse videtur. Verumtamen mulplicatio uxorum generaliter prohibita est: permissum est autem Regi plures habere, sed non multiplicare. " Veniente autem plenitudinis tempore, quo Christi gratia ubique est dilatata, reducta est lex nuptiarum ad priorem honestioremque institutionem, ut unus uni in figura Christi et Ecclesiae conjungatur. Nec quaeritur electio muneris in successione generis, sed in perfectione vitae et sinceritate scientiae ; et virginitas fecunditati praefertur, et Sacerdotibus continentia indicitur ".
De virginitate mentis et carnis.
Melior est autem virginitas mentis quam carnis. Unde Ambrosius : " Tolerabilius est mentem virginem quam carnem habere ; utrumque bonum est, si liceat: si non liceat, saltem non homini casti, sed Deo simus. Virgo prostitui potest, adulterari non potest; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam ". Idem : " Non potest caro corrumpi, nisi mens ante fuerit corrupta ". Item Isidorus : " Non.potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit; munda enim a contagione anima, caro non peccat ". In fine hujus capituli aperitur, quomodo verum sit, nisi anima prius fuerit corrupta, corpus non posse corrumpi, scilicet peccato. Illud etiam Augustini advertendum est: " Sicut, inquit. sanctius est mori fame quam idolothytis vesci ; ita sanctius est defungi sine liberis quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque vero nascantur homines, si parentum vitia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim ex qualicumque homine Dei creatura est: et eo male utenti male erit, non ipsum aliquando malum erit".
(Finis textus Magistri.)