IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
D. Thom. hic quaest, 1. art. 1. D. Bonavent. art. 1. per lotum. Richardus art. 1. quaest. 2. Sotus quaest. 1. art. 3. Gabr. quaest. 1. art. 2. Sauchitis lib. 7. de matrim. disput. 80. Bellarminus lib. 1. de matrim. cap. 11.
Circa (a) istam trigesimam tertiam distinctionem, in qua Magister agit de matrimonio antiquorum Patrum, quaero de bigamia primo, et secundo de repudiatione uxoris. Circa primum quaero duo, primo quantum ad legem naturae vel Mosaicam, utrum fuerit aliquando licita bigamia? Secundo, quantum ad legem Evangelicam, utrum bigamus ante Baptismum, posset post Baptismum ad sacros Ordines promoveri? Ad primum, arguitur quod non, quia bigamia est contra legem naturae Quod probatur, tum ex illo verbo Genes. 2. Erunt duo in carne una, ubi ex pressit legem naturae de matrimonio: non ergo plures quam duo: tum ex Glossa quadam interlineari de Lamech : Accepit uxores duas, etc. ubi habetur, quod iste primus induxit bigamiam, quae est contra legem naturae.
Praeterea (ut ita loquar) biviria nunquam licuit, ita quod mulier duos viros haberet; ergo nec e converso. Consequentia probatur, quia ad actus conjugales aequales judicantur, 1. Corinth. 7.
Contra, Genes. 16. Abraham habuit Saram, Agar et Ceturam: et de Jacob, Genes. 29. et 30. qui habuit quatuor uxores: et de David 2. Reg. 5. Non est autem probabile, quod isti sancti Patres in tali copula fecerint aliquid illicitum: ergo.
Praeterea, Augustinus de bono conjugali versus finem : Antiquis justis non fuit illicitum, quod pluribus faeminis utebantur ;neque contra naturam hoc faciebant, cum causa gignendi hoc facerent ;neque contra legem, neque contra morem, quia eo tempore nulla lege erat prohibitum.