IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Quantum ad officium naturae, et finem procreandi, videtur bigamia licita, solo Jure naturae attento ; tamen quantum ad finem remedii concupiscentiae, stricta justitia petit commutationem unius corporis pro uno. Sed hoc videtur de Jure naturae, tantum inchoative et fundamentaliter ; completive autem et formaliter Jure positivo superioris, scilicet Dei, ut dictum est de indissolubilitate dist. 26. Est dicere polygamiam non esse Jure naturae irritam ; quod tenent Durand. hic quaest. 1. Abulsens. 1. Reg. quaest. 25. et cap. 19. Matth. quaest. 30. Cajet. cap. 16. in Genes. Medin. lib. 4. de sacr. homin. contin. controver. 1. cap. 9. Palacius hic disput. 1. col. 16. Gabr. quaest 1. art. 2. fin.
Hic (b) primo videndum est, quid requiritur ad strictam justitiam commutativam in contractu matrimoniali, et hoc ex parte contrahentium: et quid ultra hoc additur ad completam justitiam in tali contractu, et hoc ex parte superioris. Secundo, quid in casu sufficit ad justitiam quantum ad istam materiam, de qua quaeritur, et qualiter istud sufficiens fiat complete justum.
De (c) primo, dico quod in omni commutatione quantum est ex parte commutantium et commutatorum, stricta justitia requirit aequalitatem commutatorum, quantum possibile est, et hoc ad illum finem propter quem commutatur : ista autem commutatio in contractu matrimoniali fit propter duas causas : Una, scilicet propter procreationem prolis: alia in remedium vitandae fornicationis. Quantum ad primum, corpus viri est majoris valoris quam corpus mulieris, quia pro eodem tempore idem vir potest plures faecundare, quam eadem mulier possit a viris concipere.
Quantum ergo ad istum finem de stricta justitia, videtur bigamia licita, ut vir cum tot corporibus mulierum corpus suum commutet quot potest faecundare, eo modo quo est eis possibile faecundari: nec tamen in statu innocentiae, quando matrimonium fuit praecise in officium, fuisset bigamia, quia non fuisset tunc necessitas, quod vir commutaret corpus suum pro pluribus ad plures proles procreandas, quia per simplicem commutationem unius cum una fuisset sufficiens procreatio, et nec vir nec mulier fuisset tunc sterilis.
Quantum ad secundum finem, qui tantum est pro statu naturae lapsae, scilicet pro fornicatione vitanda, aequalis valoris sunt corpus viri et mulieris ; ideo de stricta justitia pro statu naturae lapsae, considerando contractum istum, ut est ad utrumque finem, requiritur commutatio unius corporis pro unico. Et addo, quod completio justitiae in ista commutatione, non est nisi ex auctoritate superioris instituentis vel approbantis talem commutationem, quia etsi res aliquae sunt inferiorum dominorum, tamen commutatio earum licita et justa, talis vel talis determinatur a legislatore, et multo magis in proposito, et de corporibus in comparatione ad Deum; ipse autem instituit,et pro statu innocentiae, et pro statu naturae lapsae regelariter istam commutationem debere fieri unius cum uno: in hoc ergo est completa justitia.