IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic primo videndum est, etc. In hoc puncto sunt diversae Doctorum sententiae, quae tamen magis versantur in diversa Juris naturalis et positivi acceptione, quam in re ipsa, ut concernunt materiam hujus contractus, tres sententias in proposito excogitavit Sanchez lib. 7. de matrimonio, disput. 80. Prima est negativa, nempe polygamiam non esse contra Jus naturae in uxoribus, quin plu-, res possint eidem conjungi. Pro hac citat Durandum in hac dist. q. 1. Gerson Alphabeto 25. lit. 1. Cajet. in Genes. 16. Abulensem 1. Reg. 8. quaest. 15. et in Matth. 19. quaest. 30. in solut. ad 1. et quaest. 30. in corp. et ad 1. nostrum Medinam de sacrorum hominum continentia, cap. 9. controv. 1. Veracruz 2. part. speculat. art. 15. conclus. 1. et 2. Palacios in hac distinct. q. 1. Doctorem nostrum in 2. art. quaest. 2. forte quaest, 1. Supplementum Gabrielis quaest. 1. artic. 2.
in fine. Secundam sententiam affirmativam docet esse Aureoli apud Capreolum in hac dist. q. 1. art. 2. Victoriae in relect, de matrimonio priori, quaest, l. et Menochii lib. 2. centur. 5. casu 420. Petri de Ledesma de matrimonio q. 63. art. 1. conclus. 2. et duabus sequentib. Tertia sententia, per ipsum, est media, quae dicit non esse Juris naturalis quoad principia necessaria, sed aliquo modo adversatur naturae, ut opponitur ipsis conclusionibus deductis ex primis et universalibus principiis, in quibus tamen Deus aliter ordinare potest ; pro hac citat D. Thomam hic quaest. 1. Richardum, Paludanum, Capreolum, et plures alios Doctores.
Caeterum hae sententiae, si reducuntur ad sua principia, vix, aut omnino in re ipsa non differunt, nam prima excludit Jus naturale indispensabile. Secunda sub Jure naturali comprehendit etiam Dei ordinationem pro statu legis naturalis. Tertia intelligenda est de lege naturali consona, seu de conclusionibus, quae non necessario deducuntur ex primis principiis, (nam hae sunt necessariae veritatis, sine quibus veritas principiorum nequit consistere), sed de conclusionibus licet contingentibus, quae conformes tamen sunt principiis naturalibus et conclusionibus primo modo sumptis ; nam fides docet Deum in polygamia virorum ex pluribus uxoribus dispensare posse, ac proinde illud non esse contra Jus naturale strictissime sumptum, sed tantum contra Jus naturale Iate sumptum, eo modo quo Doctor saepius in superioribus dixit matrimonium, et debitum ejus esse de Jure naturali hoc secundo modo, sicut et conjunctionem unius cum una tantum.
Exponemus ergo primo Doctorem, qui optime hanc controversiam reducit ad sua principia, et deinde facilis erit solutio fundamentorum praemissarum sententiarum, inquantum repugnat magis verbis quam re ipsa. Advertendum ergo contractum matrimonii considerari posse secundum regulas generales justitiae commutativae, inquantum est permutatio facta per consensum contrahentium. Alio modo considerari potest, ut subest Dei legi speciali disponenti circa ipsum specialiter. Lex generalis justitiae est, ut absit fraus et ignorantia, et servetur medium in commutationibus, aut secundum aequivalentiam rei, aut certe secundum aequivalentiam rectae rationis. Haec autem recta ratio in practicis sumitur a fine, seu ab ipsius rei commoditate et fructu. Unde haec commoditas potest etiam aestimari secundum rectam rationem, prout major aut minor est respectu permutantis ; unde emanant illa principia de damno emergente, aut lucro cessante, quae trahi possunt in pactum, quia non tantum appretiatur res secundum communem ejus conditionem alias, sed etiam prout suo domino valet, qui censetur non solum rem permutare, sed etiam commoditatem certam et specialem, quam ex re ipsa hic et nunc carpit, de quibus dictum est distinctione 15. q. 2. de contractu emptionis et venditionis. De matrimonio ergo, ut est contractus justitiae commutativae, et in ordine ad finem suum seu commoditatem contrahentium, possumus loqui secundum legem illam generalem justitiae, aut secundum legem specialem Dei determinantis medium permutationis, et positivam.
Hinc patet littera Doctoris: Primo proponit hunc contractum posse considerari secundum strictam justitiam commutativam, ut dictum est, secundum regulas generales sibi et aliis contractibus communes. Secundo, posse considerari secundum ordinationem Superioris, nempe Dei, ut speciali lege aliquid ordinavit ad medium hujus contractus, quae ordinatio recte vocatur a Doctore complementum justitiae, quia matrimonium, ut est contractus, seu medium justitiae commutativae, communi cat cum aliis, ita ut exigat fieri secundum aequalitatem. Ut autem in specie ab aliis distinguitur, habet specialem legem, quae modum aequalitatis decernit, quae lex dicitur in specie matrimonialis, et complet in hoc contractu, quoad illud, quod lex generalis non decernit.
(c) De primo dico, etc. Statuit duas conclusiones, supposito principio universali de medio, ut possibile est, et secundum aequalitatem servandam ex justitia commutativa, et hoc in ordine ad illum finem propter quem fit commutatio. In matrimonio autem duplex est finis, nempe primarius, quo ordinatur ad procreationem prolis ; secundarius, ut ordinatur in natura lapsa in remedium concupiscentiae.
Prima conclusio est, quantum ad finem primarium corpus viri, sicut magis idoneum est ad generationem multiplicandam, ita excedere corpus mulieris, quia potest plures fecundare, quamvis mulier a pluribus fecundari non possit, aut certe rarissime, ut aliqui dicunt, posse mulierem praegnantem superpraegnari;sed hoc rarum est, et dato opposito, non aequivalet corpus mulieris, ut patet ex ratione Doctoris, et experientia.
Secunda conclusio est, commutationem hanc, ut respicit finem secundarium, servare aequalitatem inter duos tantum, quia quoad hoc aequale est corpus utriusque : unde infert commutationem istam, ut est ad utrumque finem cumulative, seu copulative, exigere ut sit unius cum una tantum, et non cum pluribus. Hoc tamen dicit esse ex ordinatione Dei, per modum complementi justitiae hujus contractus, ut contingit in aliis contractibus a legislatore eos habere suam firmitatem et complementum.
Dices, duo corpora in ordine ad finem secundarium aequalia sunt per jam dicta ; ergo non sumunt complementum transmutata ab ordinatione extrinseca Dei.
Respondetur, intelligere eum per complementum firmitatem et stabilitatem contractus, ita ut neque aliter teneret aut servaretur medium, quia sicut est institutus a Deo ipse contractus, ita etiam et perpetuitas ejus, et medium statutum, ut duo tantum se invicem permutarent, quia alioquin nolenti et volenti non fit injuria. Ideo sicut quis posset permutare aliquid, non servata, aut expectata aequalitate rigorosa, quin per alia media compensari posset, verbi gratia, si plebeia Principi nuberet, consentiendo ut aliam etiam duceret, posset non solum secundum leges generales justitiae cedere juri suo, sed etiam nuptiae Principis essent sufficiens recompensatio inaequalitatis, quam alias pateretur.
Quod ergo unius cum una, quoad finem secundarium, permutatio habeat non solum firmitatem a Dei ordinatione statuente, sed etiam ut medium contractus sic servetur, provenit ab eadem, ita ut neque juri suo altera pars valide cedat, neque defectus aequalitatis in permutatis, per aliud aequivalens compensari possit ; et hoc est quod vocat Doctor complemenmentum justitiae generalis, quod nempe per regulas generales commutativae non habeatur, quin ex consensu partium, et aliis viis sine offensione illarum possit justitia commutativa in hoc contractu servari. Nam manendo etiam in principiis explicatis in statu innocentiae, ut dicit Doctor, non esset bigamia, tamen hoc etiam ex lege Dei speciali eveniret, quia ibi cessaret finis secundarius matrimonii ; et quantum ad finem primarium excederet vir mulierem in ordine ad multiplicandam generationem ; in statu etiam naturae lapsae, licet quantum ad finem secundarium aequivaleat corpus mulieris corpori viri, tamen excedit corpus viri quantum ad primarium finem, nempe faecunditatis et procreationis, ut docet etiam Augustinus, lib. 3. de doctrina Christino, c. 12. Ergo comparando utrumque secundum diversos fines praescriptos, si aequalitas justitiae rigorosae et strictae in permutatis consideretur, est excessus in viro, quod compensari posset in permutatione, ut fit ad finem secundarium per libertatem, qua vir alteram ducere posset; quod ergo non possit non est ex qualitate strictae justitiae, ut est ex regulis generalibus, quia sic vir gravatur, sed ex ordinatione Dei statuentis complementum justitiae, et modum quo medium hoc servari debeat, et non aliter.