IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Deum dispensasse cum Patribus veteribus in pluralitate uxorum, habetur cap. Gaudemus, de divort. et lata probat Bellarmin. lib 1. de matrim. cap. 11. Tenent D. Thom. hic quaest. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. quaest. 3. Richard. art. 1. quaest. 2. Gabr. quaest. 1. artic. 3. Sotus quaest. 1. artic. 2. et communis contra asserentes nunquam licuisse polygamiam. Explicat bene rationabilitatem hujus dispensationis.
De (d) secundo articulo, dico quod dispensatio est Juris declaratio, vel Juris revocatio. Potuit ergo Deus legem suam de commutatione ista vel declarare, vel in aliquo casu revocare: et hoc rationabiliter in casu illo, quando majus bonum provenit ex revocatione quam ex obligatione seu observatione. Tunc autem, quando erat necessitas multiplicandi genus humanum ad cultum divinum, puta, quia pauci erant cultores Dei, necessitas fuit, ut multiplicarentur cultores Dei, quantum possent, quia in sola successione eorum, mansit fides et cultus divinus ; ergo pro tunc rationabile fuit, dispensare ut unus commutaret corpus suum pro pluribus corporibus mulierum ad majorem multiplicationem cultorum Dei, quae sine hoc non fieret. Sic autem fuit dispensatum, ut praesumitur, de Abraham et quibusdam aliis Patribus.
Qualiter (e) autem ibi salvabatur justitia, considerando contractum ex parte contrahentium, declaratur sic : Quando aliquid ordinatur ad duos fines, principalem scilicet et minus principalem, rationabile est uti illo, eo modo quo magis valet ad finem principalem, licet per hoc aliquid detrahatur fini minus principali. Exemplum, cibus valet ad duo, scilicet ad delectationem, quae est minus principalis, et ad nutritionem, quae est magis principalis ; et conveniens est, ut aliquis utatur cibo eo modo quo magis expedit nutritioni, licet in hoc detrahatur delectationi.
Ita contractus iste matrimonii, et est ad bonum prolis, ut ad finem principalem, et ad vitandum fornicationem, ut ad finem minus principalem; ergo secundum rectam rationem debent contrahentes sic commutare, ut commutatio plus valeat ad procreationem prolis, licet minus valeat ad illam redditionem. Sed hoc fit in commutatione unius corporis viri pro pluribus corporibus mulierum, et sic hoc absolute faciendum est in casu necessitatis, quia quando est valde necessarius finis principalis, negligendus est finis minus principalis.
Et (f) ex hoc patet quomodo ex parte partium est justitia, quia secundum rectam rationem, utraque pars debet velle aliquid de Jure suo dimittere in commutando, et recipiendo permutationem in comparatione ad finem minus principalem, ut recipiat aequivalens in comparatione ad finem magis principalem, quem plus debet eligere, licet debeat commutari aliquid de aliquo, quod esset sibi detrimentum remittere. Et quandoque est necesse in aliquo casu, quando scilicet ad talem remissionem tenetur, et complere licet et debet, quando a superiori est hoc ordinatum. Hoc patet Genes. 16. quia coegit Sara Abraham, ut, intraret ad Agar ancillam suam ut vel sic haberet filium de ancilla, quem de ipsa habere non poterat.
Si (g) objicitur, quod pro tempore moderno esset bigamia illicita, respondeo, etsi illicita sit, eo quod pro nunc non est a legislatore dispensatum, imo reductum est ad illud legis naturae : Erunt duo in carne una, per Christum, Matth. 19. tamen loquendo de justitia ex parte contrahentium et contractus, etiam modo non est illicita, sed pro tanto est illicita, quia nunc non est necessarius ille finis principalis, eo quod multi vacant generationi fidelium, quia fides multiplicata est. Cessante igitur necessitate detrahendi aliquid secundo fini, propter necessitatem primi finis, servandus est contractus, ita ut servetur ibi justitia respectu utriusque finis, scilicet quod unus habeat tantum unam, et e converso.
Si tamen contingeret casus per bellum, vel cladem, vel pestem, quod multitudo virorum caderet, et multitudo mulierum remaneret, posset tunc bigamia esse licita, considerando praecise justitiam ex parte commutantium ; et deberent ex parte sua velle sic commutare mulieres cum viris plus pro minori, quantum ad secundum finem, licet pro aequali quantum ad primum finem ; nec deficeret ibi, nisi completio justitiae, quae est ex approbatione divina, quae forte tunc fieret, et Ecclesiae specialiter revelaretur.
Ad (h) argumenta. Ad primum dico, sicut dictum est supra distinct. 17. quod aliquid est de lege naturae dupliciter, scilicet primo quod est verum practicum simpliciter notum lumine rationis naturalis, et ita potissimum gradum tenet principium practicum, notum ex terminis. Secundum gradum tenet conclusio demonstrata ex talibus principiis. Secundario autem est de lege naturae, quod regulariter consonum est legi naturae primo modo dictae. Circa primum nulla cadit dispensatio, et ideo ejus oppositum semper videtur esse peccatum. Circa secundum in casu cadit dispensatio, in quo communiter oppositum videtur consonum legi naturae. Et praecise isto secundo modo est monogamia de lege naturae, et bigamia contra illam ; et sic concedo probationes illas, Genes. 2. et Gloss. Genes. 4.
Nec sequitur tamen ex hoc quod in casu, oppositum non possit esse licitum, imo in casu est necessarium, praecipue considerando justitiam ex parte commutationis et commutantium, quando propter necessitatem recta ratio dictat illo modo debere commutationem fieri, et quando praeceptum divinum adest.
Verumtamen de Lamech absolute concedi potest quod peccavit mortaliter, quia contra legem naturae, licet secundo modo, et non in casu in quo recta ratio dictaret illam legem revocandam, nec superior dispensavit, imo fuit oppositum utriusque.
Ad secundum dico, quod nunquam fuit ex parte justitiae inter commutantes sic commutare, ut minus eveniret finis principalior, et magis eveniret finis minus principalis, quia finis principalis est magis intendendus: sed biviria magis esset ad finem minus principalem, et multo minus ad finem principaliorem, quia eadem mulier infra idem tempus a pluribus viris impraegnari non posset.
Ad argumentum in oppositum, licet de aliquibus sanctis Patribus praesumatur, quod in contrahendo bigamiam, non peccaverint, quia utraque ratio contrahendi ibi concurrit, scilicet necessitas, propter quam juste erat siccoDtrahendum, et auctoritas divina approbans et praecipiens, tamen si aliqui sine istis causis, vel altera earum contraxerint, non est mihi inconveniens, quod mortaliter peccaverint, quia non reputo eos fuisse tunc confirmatos.