IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo articulo, etc. Dicit dispensationem esse Juris declarationem, aut Juris revocationem, sic definiunt dispensationem esse Juris relaxationem cognita causa, ab eo qui potest, etc. Glossa cap. Requiritis, q. 7. Navarrus in Summa praelud. 9. Innocentius c. Dilectus, etc. de tempor. ordin. ubi Joannes Andreas, et Abbas cap. fin. eodem,Cardinalis quaest. 2. noster Rodriquez tomo 2. quaestion. Reg. q. 46. art. 1. Caeterum aliquando sumitur dispensatio pro Juris declaratione, cap. Quinlavallis, etc. de jurejurand. extremis verbis, ut notat Speculator titulo de dispensatione, paulo post principium. Sumit ergo Doctor dispensationem late ut dicitur Juris interpretatio per Principem facta, secundum quam excluditur casus ab obligatione legis, quatenus ipsum non comprehendit ex mente legislatoris. Dicit alio modo sumi dispensationem pro Juris revocatione, in casu scilicet, ut postea declarat, et sic sumitur stricte dispensatio, ut definitur a praefatis Doctoribus, et differt ab irritatione legis, et abrogatione, nam irritare est legem, quae dependet a confirmatione Principis, verbi gratia, latam a civibus negata confirmatione cassare, ut vim obligandi non habeat; abrogare est legem faciam et obligantem omnino revocare et cassare, ut amplius non obliget. Differt a derogatione, quod haec sit legis in parte, ut habetur ff. de verborum significatione, l. Derogatur. Differt etiam dispensatio a privilegio, quod hoc aliquando sine causa, et praeter Jus concedi potest: dispensatio autem requirit causam cognitam, ut licite fiat.
His suppositis resolvit Doctor difficultatem principalem quaesiti, asserens Deum potuisse declarasse legem instituti matrimonii quantum ad aequalitatem servandam, et sic late dispensasse in ea lege,vel certe revocare, id est, relaxare ipsam legem in eo casu, et rationabiliter propter causam paucitatis hominum, et necessitatem ampliandi divini cultus per multiplicationem prolis, ita ut corpus unius viri commutari possit pro pluribus mulierum, et sic dispensatum praesumitur cum Abraham et aliis Patribus, inquit.
(e) Qualiter autem ibi salvatur justitia, etc. Declarat deinceps Doctor qualiter cum polygamia dispensata salvari possit justitia? Et proponit hanc maximam, nempe quando aliquid ordinatur ad duos fines, quorum unus est principalis, alius minus principalis, rationabile est uti illo in ordine ad finem principalem, ut magis valet, quamvis aliquid detrahatur de fine minus principali. Subjicit exemplum de cibo, qui minus principaliter ordinatur ad delectationem, magis principaliter ad nutritionem ; debet usus ejus fieri ad nutritionem, quamvis cesset usus in ordine ad delectationem, ut patet in infirmis et stomacho languentibus. Ita in proposito se habet matrimonium ad procreationem prolis, ut ad finem principalem: ad remedium, ut ad finem minus principalem et occasionatum in natura lapsa ex peccato et concupiscentia: ergo secundum rectam rationem potest esse usus ejus inter partes, prout magis ordinatur ad finem principalem, quamvis in aliquo derogetur fini minus principali. In polygamia autem attingitur finis principalis perfeclius, licet derogetur fini minus principali: ergo secundum rectam rationem potest esse usus ejus quoad finem principalem, cum aliquo detrimento finis minus principalis, maxime in casu necessitatis finis principalis, aut multiplicationis hominum ad divinum cultum, quando sunt pauciores, et hoc detrimentum finis minus principalis seclusa alias prohibitione legis superioris contemni potest.
Ad majorem hujus maximae declarationem, intelligenda est primo, quando finis principalis est per se sufficiens ad intentionem secundum rectam rationem et electionem subinde medii. Secundo, quando necessitas finis principalis urget, neque attingi posset commode sine detrimento finis minus principalis, et his positis patet veritas principii, quia inter duo mala majus malum secundum rectam rationem est fugiendum ; ergo similiter in prosecutione idem est servandum, ut majus bonum praeferatur minori, et consequenter dispendium minoris boni postponatur dispendio majoris boni, secundum rectam rationem. Patet consequentia, quia ideo malum fugiendum est, quia adversatur bono, quod est amplectendum, et ideo minus malum permittendum, quia bonum, quo privat, et cujus dispendium affert, postponitur bono majori, quo privat majus malum ; ergo si dispendium alterutrius necessario sequi et permitti debet, secundum rectam rationem permitti debet dispendium minoris boni hic et nunc, ubi necessitas alterius imminet.
Sed in proposito ita se habet finis primarius matrimonii, et secundarius, tam ex natura rei quam etiam ex natura finis et contractus, ut ad finem ordinatur ; ergo idem sequitur. Probatur subsumptum, quia detrimentum finis primarii nequit aliter suppleri, quam per bigamiam aut polygamiam: detrimentum autem finis secundarii potest commodissime suppleri per alia media, quibus summoveri potest periculum fornicationis, et quibus timentes Deum utuntur, ut sunt jejunia, oratio, maceratio corporis, et his mediis perfectius attingitur finis secundarius, quam obsequendo concupiscentiae, et majori merito, quia per usum matrimonii cedendo fragilitati, et ad satisfactionem concupiscentiae tantum, secundum plerosque Patres et Doctores vix abest peccatum aliquod, saltem veniale, estque tantum indulgentia infirmitatis, non opus honestum, nisi ut fit ex motivo justitiae seu debiti: ergo quantum ad naturam rei non eadem est necessitas aut possibilitas resarciendi detrimenti utriusque finis, quia, ut dixi, finis primarii detrimentum hic et nunc nequit aliter resarciri, non ita detrimentum finis secundarii, quod tantum est ex periculo mali, quod tamen per alia media, et majori, fructu potest declinari. Spectanto ergo ordinato modo electionem finis, et hic et nunc necessitatem multiplicationis hominum in cultum Dei, quando sunt pauci, inevitabilitatem detrimenti finis primarii, inevitabilitatem detrimenti finis secundarii, et seclusa alia ordinatione legis superioris, sequitur rectam rationem in eo casu, ut ordinate procedit ex principiis desumptis a fine contractus, dictare admittendum detrimentum hoc finis secundarii ad majorem perfectionem primarii et in hoc casu necessariam ex vi contractus, ut in officium naturae est institutus.
Probatur altera pars illius subsumpti principalis ex natura utriusque finis, quia procreatio est finis per se contractus, et ab intrinseco regulariter loquendo, scilicet de matrimonio, ut consummatur, et sequitur in omni statu viae tanquam praescriptus ex primaeva institutione, et est ideo in praecepto respectu communitatis, quin etiam respectu particularium in casu quo deficerent homines ad progationem apti, ut supra alias dictum est, dist. 26. quaest unic. Sed finis secundarius, neque est ex natura contractus prima institutione intentus, neque in omni statu, nempe innocentiae, sequens ad contractum,
neque in statu naturae lapsae per se sub praecepto, sed toleratus et concomitans ; per accidens autem in praecepto ratione periculi; ergo non est par ratio ejus, et finis primarii, quantum ad bonitatem intentam contractus, quantum ad legem obligautein per se ratione contractus, neque consequenter per se statutam contractui. Quamvis enim permutatio corporum inducit obligationem debiti reddendi, si petatur, ex praecepto affirmativo, supposito composito contractu, tamen nulla est obligatio per se ineundi contractus in ordine ad finem satisfaciendae concupiscentiae, sicut est obligatio ineundi contractus modo explicato ad multiplicationem populi Dei: obligatio enim ad debitum reddendum oritur ex ipso contractu, et respicit usum tantum matrimonii; obligatio ineundi contractus respicit finem propagationis, et habet necessitatem praecepti ; sicut ergo finis primarius et contractus, ut ad ipsum tendit, involvit talem necessitatem, ad finem autem secundarium nulla est necessitas praecepti per se, quia praeceptum reddendi debitum et petendi oritur ex natura contractus, ut tendit in finem primarium, licet per accidens hic et nunc ille finis non sequatur in effectu, tamen praeceptum debiti ad finem illum per se tendit, et non ad secundarium. Unde ad finem secundarium nullum praeceptum obligat per se, quamvis indulgeat lex, ut utens finem secundarium intendat, non tamen obligat ad talem finem per se intendendum ex lege speciali contractus affirmative, licet negative obliget ne alteri commisceatur, ( vel per accidens etiam ratione periculi, ut dixi, quando alia media negliguntur, et ceditur concupiscentiae ), et hoc ex fide et justitia ipsius contractus, ut est inter duos, secundum legem Superioris, quam nunc excludimus in casu polygamiae, in quo loquimur praecise de contractu, ut innititur consensui contrahentium, et secundum generales regulas justitiae et rectae rationis, seclusa illa speciali ordinatione Dei. Intentum enim Doctoris in hoc discursu est, probare dispensationem factam a Deo cum Patribus antiquis non derogare aequitati justitiae naturalis et commutativae, considerato contractu, ut innititur suo fini per se.
Ex quibus sic breviter sequitur intentum : Ille finis est primarius contractus, et per se ejus, qui ex prima institutione et in omni statu sequitur ad ipsum, et ex quo praeceptum ineundi contractus tanquam ex motivo sumitur, e . ad quem praecepta justitiae, supposito contractu, primario et per se obligant: ergo ut comparatur ad finem secundarium, qui non est in praecepto, et magis toleratus quam praescriptus, debet secundum rectam rationem praeferri, et consequenter excludi dispendium finis primarii magis quam secundarii secundum rectam rationem.
Dices, petens debitum in ordine ad finem secundarium utitur jure suo, et negans peccaret contra justitiam: ergo etiam finis secundarius cadit sub praecepto per se contractus.
Contra, praeceptum affirmativam reddendi debiti oritur ex natura contractus, ut est ad finem primarium, et ideo quando cedit petitio in periculum prolis, ut dictum est superiori distinctione, regula secunda, non obligat ; quod ergo petens jure suo utatur, quod habet ex vi contractus, et dominio in corpus alterius, id provenit ex lege contractus, ut in finem primarium tendit per se.Quod autem utatur illo jure ad finem secundarium, est per accidens;non est ex natura praecepti aut contractus, quamvis ex natura contractus acquirat dominium non impeditum in corpus alterius, et indulgetur talis usus dominii.
Unde licet usus dominii fiat in istum finem, non tamen ex natura praecepti dirigitur in talem. Sicut qui debet aliquid creditori, et illud restituit ex praecepto justitiae, quamvis sciat creditorem male usurum debito, neque restitutio, neque praeceptum ejus respicit talem finem, sed honestatem intrinsecam justitiae, qua suum alteri reddit. Sic etiam conjux reddens debitum petenti ex justitia, quae oritur ex contractu, seu potius praeceptum ad hoc obligans non respicit finem secundarium intentum a petente, quamvis ille finis honestus sit per. ipsum contractum, et toleretur ; honestatur autem per contractum, ut contractus est ad finem primarium ex natura sua. Ideo Doctor distinct. 26. sig. Sed hic est dubium, etc. totam honestatem usus matrimonii ad finem secundarium, qua est remedium infirmitatis, reducit in contractum ipsum, ut est ad finem primarium, et in divinam institutionem, non approbantem talem usum, sed indulgentem et tolerantem ob infirmitatem, ad evitandum majus malum; sic dicunt Patres, usum matrimonii ex hoc fine esse venialem, et Paulus indulgentiam, ut ibidem adnotavimus. Licet ergo praeceptum affirmativum de reddendo debito obliget ex natura contractus, ut refertur in finem primarium, non tamen extenditur ad secundarium finem utentis, quamvis licitus sit. Considerando ergo naturam contractus et legem ejus, ut est ad finem suum, magis secundum rectam rationem deberet eligi detrimentum finis secundarii quam primarii; ergo salva aequalitate quantum ad finem primarium contractus et per se ejus, in casu necessitatis propagandi, potest salvari aequalitas justitiae quoad finem primarium et per se, cum aliquo detrimento et inaequalitate quoad secundarium: et hoc medium erit secundum rectam rationem aequale, propter quod debet pars remittere aliquid de fine secundario, ut acquirat aequivalens in primario, maxime quando urget necessitas finis primarii, nempe prolis, ut explicat Doctor applicando maximam adductam ad matrimonium, ut est contractum in ordine ad utrumque finem.
(f) Ex hoc patet quomodo, etc. Applicat praedictam doctrinam generalem, asserens servari in casu polygamiae medium rationis, attingendo bonum prolis, qui est finis primarius contractus, ob quem debet potius eligere detrimentum voluntarium finis particularis, quam frustrari contractum fine primario, ut in aliis commutationibus fit, verbi gratia, si quis mutuavit pecuniam, si debitor nequit pecuniam, quae magis utilis esset, mutuanti restituere, secundum rectam rationem debet eligere restitutionem in aequivalenti magis quam frustrari in toto. Et hoc necessarium est, et tenetur admittere si accedat mandatum Superioris, ita in matrimonio, quando urget praeceptum ejus ineundi ad finem propagationis hic et nunc, ut fuit in Patribus, et Deo dispensante in polygamia secundum rectam rationem debet servari aequalitas, quoad finem principalem, et eligi etiam cum detrimento finis minus principalis.
Adducit exemplum Sarae, Genes. 16. cogentis Abraham intrare ad Agar, ut vel sic haberet filium de ancilla, quem ex ipsa habere non potuit. Hinc intendit Doctor, et dispensationem Dei non sustulisse medium justitiae secundum rectam rationem in contractu, superinducta polygamia ; et secundo intendit polygamiam non esse contra Jus naturale contractus, ut Jus naturale comprehendit tam prima principia quam conclusiones necessarias sequentes ; neque destruxisse etiam naturalem aut aequalitatem contractus, ut fertur in suum finem primarium ; neque detrimentum finis secundarii tollere medium, quod convenit contractui secundum rationem naturalem, ut formatur ex principiis justitiae commutativae contractus, ut fertur in suum finem principalem, sed lanium dispensare in lege sua positiva, qua primo voluit matrimonium esse duorum tantum in carne una. Ultimo intendit declarare aequissimam fuisse illam dispensationem, etiam spectato fine ipsius contractus principali, ut defluente scilicet universo mundo in idololatriam, et vocato Abraham, ut fieret caput credentium, et pater: polygamiam, inquam, fuisse necessariam in eo casu, non quo simpliciter propagatio fieret hominum, sed quo fieret in cultum Dei, et vera ejus fide, quae in aliis desivit.
Hoc confirmat Augustinus de bono conjugali, cap. 25. nam cum in priori dixisset Sanctos Patres in pluralitate uxorum habuisse continentiam conjugii in animo, quantum ad bonum fidei, quod versatur in copula unius cum una, ex obedientia seu praecepto Dei habuisse aequivalens meritum talis continentiae in polygamia: subdit: Quae cum ita sint, inquit, haereticis, sive Manichaeis, sive quicumque alii, Patribus veleris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum, deputantes, quo eorum convincant incontinentiam, salis superque responsum est, si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciviendi, sed gignendi causa illis faeminis utebantur, neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur, neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur, etc. Idem habet lib. 22. contra Faustum, c. 47. et sequenti.
Dicit ergo Sanctus Augustinus Sanctos Patres in polygamia non peccasse: tum quia divino mandato contraxerunt: tum quia non peccarunt contra naturam, cum ex sola voluntate procreandi liberos se conjunxerunt ; non contra morem, quia illius temporis mos ille fuit: non contra legem, quia nulla lex id prohibet, nisi scilicet divina, in qua Deus ipse dispensavit, praecipiens Patribus, ut praesumitur, ut alias uxores causa liberorum assumerent. Unde sequitur ex parte virorum non fuisse contra naturam aut ejus principia, cum causa liberorum plures uxores admittebant supposita divina dispensatione et necessitate primarii finis obtinendi : Quia, inquit Augustinus, non lasciviendi, sed gignendi causa illis faeminis utebantur, etc. Idem dicit de faeminis lib. illo 22. cap. 48. Sed quid de viris loquar, inquit, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur, cum ipsas foeminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetiisse quam filios, quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae flerent voluntate, etc. Ex quibus colligitur secundum sententiam Augustini, et licite, hoc est sine laesione juris naturae, a Patribus admissam esse polygamiam, ex finis principalis matrimonii intentione, et consequenter posse illum contractum in circumstantiis necessitatis procreationis populi, admitti inter pares cum detrimento finis secundarii, et hoc secundum rectam rationem, ut bene Doctor. Aliud ergo est loqui de Jure naturae, sumendo Jus naturae stricte pro principiis et conclusionibus necessariis, in quae non cadit mutatio neque dispensatio. Aliud loqui de Jure naturae late sumpto, ut dicitur consonum prioribus, secundum rectam rationem, nam Jus naturae hoc modo sumptum sicut in omnibus circumstantiis non dicit conformitatem ad principia et conclusiones necessarias sequentes, ita etiam id quod in certis circumstantiis est consonum Juri naturae primo modo sumptum, in aliis circumstantiis non est consonum, in quibus materia ipsa mutatur: sic quotquot dicunt praecepta Decalogi esse indispensabilia, respondent ad exempla Scripturae, ex quibus dispensatio probatur, non fieri tunc dispensationem, neque factam fuisse, sed declaratum materiam legis naturalis per tales circumstantias mutari, ut in iis non comprehendatur sub lege. Si ergo ita mutabilis est materia Juris naturalis stricte sumpti per particulares circumstantias, non est mirum, si materia Juris naturalis secundo modo sumpti per mutationem circumstantiarum, et ipsa mutetur, ita ut quae alias fuit consona, in aliis circumstantiis non sit consona, neque consequenter Juris naturalis, hoc secundo modo dicti.
Ad propositum, cum matrimonium ex natura contractus, et secundum justitiam ejus ordinetur ad finem tam primarium quam secundarium, in iis circumstantiis, in quibus alterutrum sine detrimento alterius attingere potest, obligat secundum naturam contractus in ordine ad utrumque finem, et sic polygamia est contra Jus naturae, quia finis primarius non derogat secundario in his circumstantiis, neque consequenter contrahentes debent ordinate contrahere, ut consentiunt in utrumque finem contractus, quem non debent abstrahere ab alterutro, neque sibi invicem praejudicare. Hae circumstantiae sunt, quando nulla est necessitas multiplicationis populi Dei, neque consequenter pluralitatis uxorum ad hunc finem, qui est primarius, et ex cujus tantum necessitate liceret dicta pluralitas. In circumstantia necessitatis finis primarii aliter evenit, quia magis consonum rectae rationi, ut Usus contractus fiat juxta exigentiam finis primarii quam finis secundarii cum detrimento primarii, ut constat ex dictis supra, cum praeceptum matrimonii sive divinum sive naturale, urgeat ad ineundum contractum, et in ordine ad finem primarium, magis consonum legi naturae stricte sumptae, ut ineatur eo modo quo subvenit necessitati et detrimento finis primarii, quam ut favet fini secundario cum detrimento prioris, et hoc in his circumstantiis, magis consonum rectae rationi et electioni quam contrarium. Unde sequitur polygamiam in talibus circumstantiis non esse contra Jus naturae, considerando justitiam in hoc casu et circumstantiis ex parte contractus et contrahentium, et supposito divino mandato et dispensatione in lege positiva, qua vetatur polygamia. Haec doctrina desumitur a Doctore in responsione ad primum argumentum, quae optime declarat illud quod dicit Augustinus supra, Patres ex polygamia non peccasse contra Jus naturae, aut positivum Dei. Tertium autem quod dicit Augustinus de more aut consuetudine, postea videbimus.
Ex his facilis est responsio ad ea quae objiciuntur pro sententia negativa, qua dicitur polygamiam esse contra Jus naturae stricte sumptum.
Contra quam sententiam urget, quod hoc Jus sit indispensabile: e contra tamen dispensatum esse constat ex dictis, et supponitur Deuteron. 20. Item in ea lege, qua licebat fratri superstiti suscitare semen defuncto ex superstite ejus uxore.
Objiciunt ergo primo ex Apostolo 1. ad Corinth. 7. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir;similiter et vir, etc. Absque mutua autem corporum permutatione non consistit matrimonium, nequit autem res uni tradita, reddi alteri: ergo repugnat naturae matrimonii, ut vir corpus suum per matrimonium tradat pluribus in solidum.
Respondetur Apostolum loqui de matrimonio, ut reformatum est in lege nova, juxta primaevam institutionem ejus, et sic excludere polygamiam, non autem agit de matrimonio in casu nostro, et supposita divina dispensatione et necessitate propagationis in cultum Dei. Ad assumptum, concedo non posse consistere matrimonium sine mutua permutatione; haec (amen permutatio in casu polygamiae non fuit in solidum, quantum ad finem secundarium, et prout fit in monogamia: sed fuit permutatio prout exigebat finis primarius matrimonii, et secundum medium rectae rationis in iis circumstantiis declaratis, quoniam corpus viri in ordine ad finem primarium aequivalet pluribus corporibus mulierum in ordine ad generationem. Et licet non fuerit in solidum haec permutatio corporis viri cuilibet ex pluribus, ita ut illi soli deberetur, fuit tamen sufficiens in ordine ad generationem ex ipsa, et ea permutatio in ordine ad finem intentum, et per se matrimonii aequivalebat corpori mulieris; et negatur consequentia.
Objicies secundo, mulier nisi in solidum traderet suum corpus viro, non esset legitimum matrimonium de Jure naturae, neque validum ullo Jure: ergo similiter, ut validum sit, debet vir in solidum permutare corpus suum.
Respondetur negando consequentiam et paritatem in his circumstantiis, quia corpus mulieris redditur ineptum ad finem primarium matrimonii, si pluribus viris adhaereat, et nunquam licuit, aut licet per se contractus hic, ut est ad finem secundarium tantum cum destructione primarii ex natura rei, illa autem permutatio esset tantum ad secundarium cum exclusione primarii.
Objicies tertio, tolleretur obligatio debiti, quae est de substantia matrimonii. Respondetur, quoties mulier exigeret debitum aut obligationem ejus pro tempore congruo et ordinate, ut est ad finem primarium, quod in hoc casu ad substantiam matrimonii spectat. Inter plures autem servaretur ordo, ut servavit Jacob inter Rachelem et Liam, ut bene Augustinus cap. 49. contra Faustum.
Objicies quarto, contra primum principium naturae est, ut vir erga uxorem id faciat, quod circa se nollet fieri, nollet autem uxorem alteri nubere simul: ergo perinde est contra primum principium, ut ipse ducat alteram : Quod tibi non vis fiere, alteri ne feceris. Deinde, illud est de Jure naturae ad matrimonii substantiam spectans, quod ex prima sui institutione eidem competit: sed illud est, ut vir sit unius uxoris tantum, ergo etc.
Respondetur distinguendo majorem, in iis quae inferunt praejudicium simile uxori, concedo; in aliis, nego, in quibus de lege et justitia aliquid competit viro, quod non uxori: et concessa minori, negatur consequentia ex dictis.
Ad ultimum respondetur distinguendo majorem: in quibuscumque circumstantiis extraordinariis, nego: regulariter concedo. Patet distinctio ex doctrina Augustini et Doctoris supra explicata.
Alia argumenta pro sententia media, quam vocat Sanchez, de repugnantia bigamiae ad finem secundarium, facile concedo, quia id admittit Doctor, neque huic opinioni adversatur, in iis tamen circumstantiis, in quibus potest uterque finis attingi. Caeterum in aliis circumstantiis, in quibus supposita divina dispensatione finis primarius debet praeferri secundario, et hujus detrimentum aliquod postponi, ut necessitati finis primarii subveniatur, tunc hoc detrimentum finis secundarii est eligibile secundum rectam rationem, ut contractus finem primarlum sine dispendio sortiatur.
(g) Si objicitur, quod pro tempore moderno, etc. Docet nunc polygamiam esse illicitam, quam revocavit Christus, Matt. 19. et cessante necessitate finis principalis ex multiplicatione fidelium, ac proinde non debet praejudicari fini secundario. Si tamen actus eveniret, ut viri deficerent in Ecclesia, tunc polygamia non esset contra Jus naturae, et accedente complemento justitiae hujus contractus polygamiae in hoc casu, scilicet divina dispensatione et approbatione, quae forte Ecclesiae revelaretur, esset licita polygamia, perinde ac fuit licita Patribus.
Hinc confutatur haeresis improba Lutheri et Anabaptistarum, qui contendunt exemplo Patriarcharum pluralitatem uxorum esse licitam: de quibus vide late Bellarminum lib. 1. de matrimonio, cap. 9. 10. et 11. et passim Theologos in hac distinctione. Quem errorem damnavit Syricius Papa epistola. 1 . et Innocentius 1. epistola 9. et multi alii, ut patet ex titulo de sponsa duorum, de divortiis, de sponsalibus et matrimon. quae passim occurrunt, et cap. An non, 24. quaest. 3. ex Genes. 2. Matth. 19. ubi communiter Patres et expositores, Hieronymus, Chrysostomus, Beda, Anselmus, Theophylactus, Hieronym, etiam contra Jovinianum, lib. 1. Ambros, in lib. de viduis, Augustin. lib. 1. de nuptiis et concupiscentia, cap. 9. Quinimo verba Christi id clare continent Matth. 19. Erunt duo in carne una, etc. et Paulus locis citatis supra, semper loquitur de hoc contractu, ut est tantum duorum. Definit Tridentinum tess. 24. cap. Doctrinali, et can. 2. et hanc fuisse primaevam institutionem hujus contractus, alias cum Doctore explicatum est, dist. 26. et dist. 31. sig. Ad quaestionem, etc. Hinc omnes, et merito rejiciunt expositionem Cajetani in illa 1. ad Timoth. 3. Oportet Episcopum esse unius uxoris virum, etc. qui asserit tunc multos habuisse plures uxores ; quod et historiae repugnat et Evangelio: in Marci etiam 10. ait. legem de uxoris unitate nullibi haberi in Canonicis libris, et in Matth. 19. Contrarium etiam declarat Trident. sess. 24. in c. Doctrinali : Hoc autem vinculo, inquit, duos tantummodo conjungi et copulari, Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba tanquam a Deo prolata referens dixit: itaque jam non sunt duo, sed una caro; quae verba habentur Matth. 19. et can. 2. Damnat non solum asserentem licere Christianis plures uxores habere, sed etiam asserentem id nulla lege divina esse prohibitum: alludit nempe ad verba Christi, Matth. 19. praemissa in cap. Doctrinali, in quibus hanc prohibitionem contentam esse docet, sicut et Genes. 2. ex eodem cap. Idem asserit Innocentius I. epistola 3. ad Exuperium, cap. 6. Augustinus lib. 1. de adulterin. conjug. cap. 11. et Patres citati. Quod fuse probat Arboreus lib. 1. Theosoph. cap. 1. Rejicitur sententia Abulensis in Matth. 19. quaest. 15. asserentis, nunc Gentilibus licitam esse uxorem pluralitatem: contrarium enim constat ex c. Gaudemus, et cap. Quanto, etc. de divortiis, etc. et lex Christi generalis obtinet contra polygamiam, qua reducitur matrimonium ad primum statum et institutionem, ut sit unius cum una, et non cum pluribus. Dubium tamen est si olim etiam polygamia licuit Gentilibus. Licuisse aliqui putant probabile, ut Bellarm. lib. 1. de matrimonio, cap. 11. et Valentia 4. part. disp. 10. q. 1. puncto 5. Ledesma 2. part. 5. quaest. 67. artic. 2. Negant autem Solus in hac dist, quaest. 1. art. 2. conclus. 7. noster Angles in floribus 1. part. de matrimonio, q. 7. art. 1. difficultas 3. Henriquez lib. 11. de matrimonio, cap. 2. et lib. 12. c. 6. Bartholomaeus Ledesma de matrimon. dub. 72. conclus. 6. quos sequitur Sanchez. Et ratio est, quia finit dispensationis in illis cessavit, nempe multiplicatio populi Dei.
Sed hoc limilandum judico quoad eos, in quibus non fuit cultus Dei secundum legem naturae, aut fides; in aliis autem, in quibus conservabatur adhuc fides, perinde etiam viguit finit dispensationis. Et hoc indicare videtur Augustinus lib. 22. contra Faustum, cap. 27. cum dicit morem fuisse illius temporis, quamvis ambiguum sit, an alludat ad genus Abrahae tantum, an ad alios; quamvis ratio haec, quam adducil, videatur extendi tantum ad ipsum Abrahamum, per quam excusat Patres a peccato, et conjicere licet, Pharaonem et Abimelech, qui Saram in uxorem suam assumpserunt, non fuisse caelibes, sed etiam habuisse alias: quando autem incepit hic mos, incertum est. Lamech legitur habuisse duas uxores, in quo, ut dicit Doctor responsione ad primum in fine, juxta secundam sententiam praemissam, ait posse concedi eum peccasse, quia contra Jus naturale et divinum ; quod pro illo tempore ante diluvium non videtur fuisse dispensatum, cum non viguerit idololatria ante diluvium, neque necessitas dispensandi. Tertulianus exhortatione ad castitatem, cap. 5. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit, primus Lamech duabus maritatus, tres in unam carnem effecit, etc Idem Isidorus lib. 2. de offic. Eccles. c. 19. Nicolaus 1. ad Lotharium, et habetur 24. quaest. 3. cap. An non districta, etc. Lamech, et flagitium initiatus esse dignosceris.
Si petas, an matrimonium cum pluribus repraesentet conjunctionem Christi cum Ecclesia.
Respondetur quod non, ut unius cum una sponsa, sed qua indissolubile, sic repraesentare. Significat etiam ex parte uxorum unionem omnium Ecclesiarum Gentium cum Christo, ut refert Augustinus de bono conjugali, cap. 18. et habetur cap Acutius, dist. 26. Hinc evacuatur argumentum, quod aliqui objiciunt ex defectu significationis in polygamia. Significat etiam unionem plurium animarum ad Christum mediante charitate.
(h) Ad argumenta. Ad primum. Haec responsio patet ex littera, et ex dictis in corpore quaestionis quorum est recapitulatio quaedam, quantum ad resolutionem principalem. Ad secundum pariter respondel, nunquam licuisse de lege divina aut naturali uni uxori conjungi simul duobus ; et ratio patet ex littera et ex dictis. Augustinus lib. 3. de doctrina Christiana, e. 12. Sufficiendae prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo, et ideo unam foeminam maritos habuisse plurimos honestum non erat: non enim mulier eo est foecundior, sed meretricia potius turpitudo est, etc.
Ad ultimum, respondet utramque causam requiri, ut licita sit polygamia, nempe necessitatem finis principalis, et divinam approbationem, et sine istis dicit, vel altera illarum, nempe divina dispensatione, non licere: et si praecesserit illa dispensatio, quamvis non sit necessitas finis, sufficit ad contrahendum cum pluribus sine peccato, non tamen sufficit sola necessitas finis principalis sine dispensatione. Praesumitur autem Sanctos Patres per divinam dispensationem et ex necessitate finis principalis concessam ita contraxisse ; quod docet Innocentius III. cap. Gaudemus, etc. de divortiis, et passim interpretes contra Manichaeos.
Hactenus de polygamia et pluralitate uxorum simul. Obiter dicendum, an secundae nuptiae sint licitae mortuo marito, uxori superstiti, et soluto matrimonio. In hoc fuit haeresis Montani et Cataphrygum, qui damnabant secundas nuptias. Augustinus de haeres, cap. 26. in quo errore fuit Tertullianus lib. 1. de Monogamia, ut idem Augustinus haeres. 86. et Catharin. haeres. 38. Novatiani ex canone 8. Niceni. Contrarium est de fide, et patet ad Roman. 7. et 1. ad Corinth. 7. Si dormierit, inquit, vir ejus, cui vult nubat, etc. 1. ad Timoth. 5. Volo juniores nubere, Nicenum citatum, Florentinum in Decreto unionis Armenorum, consuetudo universalis Ecclesiae. Augustinus lib. 1. contra advers. legis et Prophet. Hieronymus in Apolog. contra Jovinianum, Chrysostomus homil. 20. in epistolam ad Ephesios. Verum est benedictionem denegari in secundis nuptiis, quando alteri conjugi in prioribus nuptiis est data, ne repetita in contemptum cedat: nihilque obstat contractui, quia per mortem alterius superstes solvitur obligatione legis, quae tantum pro viatoribus data est. Verum est aliquos Patres improbare secundas nuptias, non tanquam illicitas, sed ut ex nimio affectu libidinis ineantur. Caeterum in iis uterque finis matrimonii servatur et Sacramentum ut causans gratiam, quod non esset verum, si essent illicitae. Deest quidem significatio perfecta conjunctionis Christi cum Ecclesia, ut in quaestione sequenti dicetur; et quamvis aliquae leges civiles statuerint paenas in secundas nuptias, correctae sunt per Canones tanquam illicitae contra libertatem matrimonii.