In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Bigamia (id est, irregularitas ex defectu significationis Sacramenti) non tollitur per Baptismum. Ita Augustin. de bono conjug. 18. et habetur c. Acutius, dist. 26. Ambros.
lib. 1. de offic. c. ult. habetur e. pen. dist. 26. D. Thom. 4. dist. 27. q. 3. art. 2. Juristae, c. Gaudemus, de divort. Vide Bellarm. 1. de cler. c. 24. Henriq. lib. 14. c. 17. n. 2. est contra Hieron. ut habetur c. 1. 26. dist.
Hic (k) sunt duo videnda : Primo, quid tenendum: secundo, propter quam causam. De (1) primo, concordant omnes quod bigamus, sive ante Baptismum, sive post, est irregularis, sicut habetur expresse per capita allegata ad oppositum. Homicida tamen ante Baptismum, post Baptismum non est irregularis, sicut habetur expresse in Glossa dist. 50. Si quis viduam, ubi Glossa super illud verbum : Post Baptismum, arguit a contrario sensu ; ergo si ante Baptismum conscius est homicidii, non obest. Quod autem dicitur ab aliquibus, nullum posse contrahere irregularitatem ante Baptismum, cujus rationem assignant, quia tunc non potest aliquid habere privationem, quando non est natum habere habitum, sicut catulus ante nonam diem non potest esse caecus, sed ante Baptismum non est homo capax ordinis, probatur Extra de Presbytero non baptizato, cap. Si quis Presbyter non fuerit baptizatus, baptizetur, et postea ordinetur.
Ex quo patet, quod nihil recepit prius, quando videbatur ordinari Sacerdos, nam si recepisset Ordinem, non esset postea reordinandus; sicut habetur Extra de clerico per saltum promoto, ubi dicitur quod recipiens Ordinem posteriorem sine priori, recipiat postea Ordinem praetermissum, non iterando posteriorem prius receptum.
Sed haec ratio non valet, quia etsi privatio non possit inesse alicui, nisi quando natum est habere habitum, tamen impedimentum habendi habitum pro tempore quo deberet inesse, potest praecedere tempus habendi habitum, sicut patet in exemplo adducto, quia catulus ante nonam diem potest habere aliquod impedimentum, ne habeat visum, tempore quo sibi competeret. Irregularitas autem non est privatio proprie ejus, quod est habere Ordines, sed magis est impedimentum, ne quis sit capax Ordinis pro tempore, quo sibi competeret ; ergo potest esse ante Baptismum. Esto etiam, quod privatio non possit inesse, tamen causa privationis potest inesse, quando habitus non est natus inesse ; et ita haec irregularitas, quae est causa privandi vel carendi Ordine pro tempore congruo.