In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(k) Hic sunt duo videnda, etc. Dividit quaestionem in duos articulos. In primo resolvit, quid sit tenendum: in secundo, cur non deleat Baptismus irregularitatem hanc ex defectu Sacramenti seu significationis, sicut tollit alias ex culpa, ut homicidii, vel etiam illam quae est ex homicidio licito in judice, quae est ex defectu significationis, ut lenitatis.
(1) De primo concordant omnes, etc. Statuit conclusionem, nempe Baptismum non tollere irregularitatem ex bigamia, quam dicit communem. Est Augustini in epistolam ad Titum, et habetur dist. 26. cap. 2. lib. de bono conjugali, cap. 18. et habetur cap. Acutius, 28. q. 3. Advertendum circa citationem priorem, Doctorem desumpsisse illam ex Glossa ordinaria in epistolam
ad Titum, et ex Gratiano dist. 26. cap. Acutius, et in collectaneis, Bedae in eamdem in c. 1. Verba tamen sunt Augustini ex lib. de bono conjugali, c. 18. Est Ambrosii lib. 1. de officiis, c. ultimo, et habetur d. 26. cap. Una tantum, Innocent. 1. epistola 22. cap. 2. ad Episcopos Macedoniae, et habetur cap. Deinde, dist. 26. et epistola 2. ad Victricium Rothomagensem, cap. 5. habetur dist. 34. cap. 13. et dist. 50. c. 8. Si quis viduam, idem etiam habetur c. 14. et 15. eodem, idem docetur cap. Gaudemus etc. de divortiis, etc. Quam sententiam Canonistae sequuntur in illos textus, et Theologi in 4. disi. 27.
Secunda conclusio est, homicidam ante Baptismum, post Baptismum susceptum non manere irregularem, ut patet dist. 50. cap. Si quis viduam, v. Post Baptismum, et Glossa per argumentum a contrario quia limitatio adjecta homicidio, et non adjecta bigamiae diversitatem hanc inducit: dicitur enim ducens viduam absolute non admitti ad Ordines, non limitando statum, aut tempus; homicidium tamen post Baptismum factum inducere irregularitatem, et non alias. Haec sententia est communis, cujus rationem in articulo sequenti bene assignat Doctor, cur scilicet non maneat irregularitas seu impedimentum ex homicidio post Baptismum ex defectu lenitatis, maneat autem bigamiae impedimentum. In reliquo hujus articuli impugnat quoddam dictum Henrici, seu rationem ejus pro illa communi sententia: dicit enim nullam irregularitatem incurri ante Baptismum, quia tunc non potest habere privationem, quando non est capax habitus ; ante Baptismum non est capax Ordinis, ut patet de Presbytero non baptizato, cap. Si quis Presbyter. Sic etiam catulus non est caecus ante diem nonum, quia non est capax privationis aut habitus ante illum diem: ergo idem de irregularitate. Hoc dictum non impugnat Doctor, quia ipse etiam, et communis admittit neminem esse irregularem ante Baptismum, quia jurisdictio Ecclesiae non extenditur in infideles, neque inhabilitates, qui foris sunt, ad quos proinde impedimenta per Canones inducta non spectant. Et hanc veritatem supponit impugnatio Doctoris: impugnat ergo non dari sufficientem rationem per hoc ipsius conclusionis, et impugnatio est clara, quia licet irregularitas non possit incurri ante Baptismum, neque privatio insit ante tempus idoneum, in quo natus est inesse habitus, tamen impedimentum praecedere potest habitus ponendi, ex quo sequetur privatio. Deinde, irregularitas non est proprie privatio Ordinis, sed impedimentum, ne quis sit capax Ordinis post Baptismum, et licet privatio ante tempus, quo natus est inesse habitus, non insit, tamen causa privationis inesse potest. Quod etiam verum est in proposito, quia defectus significationis potest esse, et inest bigamo ante Baptismum ergo nequit recte per illam rationem ostendi, cur non possit etiam manere defectus lenitatis per modum impedimenti et causae privationis Ordinum suscipiendorum post Baptismum, et sic etiam de aliis quae sunt ex delicto, aut alia causa quae Baptismum praecessit.