IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ideo de congruo bigamum esse irregularem, quia non potest repraesentare Christum unicum sponsum unius sponsae Ecclesiae. Refutat duas opiniones de ratione hujus a priori, et resolvit eam esse Ecclesiae statutum quo cavetur, irregularitatem digamiae per Baptismum non tolli, sicut tollitur irregularitas homicidii, et ponit pro hoc bonam congruentiam.
De (m) secundo, aliud est loqui de causa congruitatis, et de causa necessitatis; nam causa quare congruit bigamum arceri ab Ordinibus sacris, una communiter ponitur ab omnibus, defectus Sacramenti, quam tangit Augustinus dist. 26. cap. Acutius, Ambrosius ibidem cad. Una. Et arguitur sic : Sacerdos tanquam Christi Vicarius in Ecclesia repraesentans personam Christi, non debet habere aliquid repugnans Christo, in comparatione Christi ad Ecclesiam, et e converso: nunc autem Christus est unicus sponsus unius Ecclesiae, et Ecclesia est unica sponsa unici sponsi Christi: ergo habens oppositum hujus non recte signat, vel repraesentat Christum in Ecclesia: sed bigamus, qui habuit duas vel unam, quae fuit duorum, habet aliquid repugnans isti conjunctioni Christi et Ecclesiae: ergo.
Sed (n) quaerendo causam necessitatis, propter quam iste necessario excluditur ab Ordinibus, est duplex opinio : Una, quia per Baptismum deletur peccatum, et sequela peccati proprie: bigamia autem nec est peccatum, nec proprie sequela peccati. Et per hoc respondetur ad illud de homicidio commisso ante Baptismum, quia non est simile; illud enim est sequela peccati, vel peccatum, maxime si peccet in occidendo. Sed quid si occidat juste, sicut judex: ergo illud homicidium non deletur quantum ad irregularitatem ? Hoc concedit unus Glossator, et irrationabiliter, quia tunc esset melior conditio peccantis, quam non peccantis in simili actu. Alii dicunt, quod istud homicidium est peccatum hoc modo, quia esset peccatum, nisi esset per circumstantias aliquas excusatum, ideo ex se non exit genus actus peccati.
Si quaeritur, quare ergo Baptismus non tollit paenas istius mortalitatis, quae sequitur peccatum mortale vel originale? respondetur, quia non sunt sequela peccati proprii. Stat igitur tota ratio in hoc quod Baptismus delet omne peccatum proprium, et quod natum est esse peccatum ex genere actus, nisi circumstantiae impedirent, et sequelas ad istud; non autem tollit quod neutro modo est peccatum proprium, vel sequela, et sic est bigamia.
Contra hoc, esto quod bigamus peccet in bigamia, puta in contrahendo illicite, sequeretur, cum ille contractus sit peccatum, vel annexum peccato, quod deleretur. Praeterea Augustinus in illo cap. Acutius : Foemina si catechumena vitiata est, non potest post Baptismum inter Dei virgines consecrari; et tamen possibile est illam corruptionem ante Baptismum fuisse peccatum: ergo non deletur per Baptismum, quantum ad paenas proprias correspondentes sibi. Praeterea, si ex ista causa esset necessario irregularitas ir bigamia, quia scilicet non est peccatum, nec sequela, Ecclesia non posset istam irregularitatem tollere, quia non potest tribuere bigamiae, quod sit ex se peccatum vel sequela peccati.
Alia (o) opinio dicit, quod sicut aliqua est infamia consequens actum ex natura actus, aliqua consequens actum praecise ex statuto
Ecclesiae: et primam non potest Ecclesia, nec Sacramentum Ecclesiae tollere, puta Baptismum ; secundam potest: ita et de irregularitate. Nunc autem bigamia non ex statuto Ecclesiae, sed ex defectu significationis inducit irregularitatem, quia bigamus non repraesentat Christum, ut est sponsus Ecclesiae, quomodo Sacerdos debet repraesentare, vel saltem non habere aliquid repugnans illi repraesentationi ; homicidium autem non inducit irregularitatem, nisi ex statuto Ecclesiae, ideo per Sacramentum primum Ecclesiae, scilicet Baptismum, tollitur, et aliud non.
Contra, si irregularitas bigamiae esset ex aliquo priori quam ex statuto Ecclesiae, Ecclesia non posset ibi dispensare, cujus oppositum habetur distinct. 34. cap. Lector, ubi Papa Martinus concedit Lectorem, qui duxit viduam, posse in Subdiaconum promoveri, sed non ultra. Sed Glossa dicit ibi, quod Papa dispensat ; contra Apostolus 1, Timoth. Unius uxoris virum, etc et dicit Innocentium tenere contrarium, quia non licet dispensare cum bigamo, ut hic Extra de bigamis, nuper. Et idem Martinus hoc dicit dist. 50. Si quis viduam. Lucius tamen dispensavit cum Panormitano Episcopo, qui fuit bigamus.
Sed quaedam Glossa ista concordat, scilicet quod in primitiva Ecclesia, Subdiaconatus non erat Ordo sacer, et ideo Martinus concedit bigamum fieri Subdiaconum, sed ultra non ascendere. Disputationem contra Glossam istam cujusdam, qui dicebatur Nicolaus furiosus, habent aliqui libri dist. 59.
Quidquid sit, hoc saltem tenet Ecclesia, scilicet nec ad Diaconatum, nec ad Sacerdotium cum bigamo dispensari ; nec factum Lucii quantum ad Episcopum Panormitanum reprobatur in hoc, quasi fecerit aliquid quod facere non potuerit, sed quod hoc non decuit, nisi ex magna causa.
Dico (p) ergo quod causa irregularitatis non est nisi ex statuto Ecclesiae. Sed quare regulariter illa paena de homicidio perpetrato remittitur in Baptismo, et haec quae ex statuto Ecclesiae sequitur bigamiam, non remittitur? Causa non est, nisi statutum Ecclesiae volentis istam paenam remitti, et non illam. Ista autem ordinatio Ecclesiae rationabilis est ex hoc quod iste homicidia non est inhabilis ad Ordines, nisi propter horrorem sanguinis effusi, propter quem horrorem David fuit prohibitus aedificare templum Domino 2. Reg. c. 7. Iste autem horror tollitur in Baptismo, quia praesupponitur quod de lupo factus sit agnus, sicut et Paulus ante Baptismum persecutor, post Baptismum factus est ovis et pastor.
Cum igitur in Baptismo cesset causa illius inhabilitatis, debet cessare etiam effectus. Sed causa inhabilitatis in bigamo ad Ordines non cessat in Baptismo, quia semper remanet defectus Sacramenti, id est, significationis, quae requiritur in Sacerdote repraesentante personam Christi, in comparatione ad Ecclesiam: ideo nec ibi tollitur effectus, nisi postea per specialem dispensationem.
Ad (q) argumenta. Ad primum, vel Hieronymus negatur, sicut communiter Canonistae negant eum, tenentes Augustinum; vel potest exponi, crimina non obsunt quantum ad gratiam recipiendam, obsunt tamen quantum ad gradum dignitatis in Ecclesia habendum ; haec autem distinctio accipitur ex illo cap. Ambrosii Una.
Ad secundum, non est simile de irregularitate ista et illa, cujus causa dicta est in solutione quaestionis.