IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) De secundo, aliud est loqui, etc. Hic assignat in secundo articulo seu membro quaesiti. 1. distinctionem inter causam congruitatis et necessitatis. Causam congruitatis optime assignat, quia bigamus nequit ut Sacerdos repraesentare Christum in Ecclesia, ut unum sponsum unius sponsae, quia bigamus est divisus in plures sponsas vere, aut interpretative, et secundum fictionem Juris, ut postea videbitur. Littera est clara, et ratio communis.
(n) Sed quaerendo causam necessitatis, etc. Adducit causam hujus necessitatis ex quibusdam Canonistis. Ratio stat in hoc quod Baptismus tollat omne peccatum et sequelam peccati, vel ejus quod natum est esse peccatum ; quod intelligunt tantum de peccato personali, et non originali. Ideo ergo defectus ex homicidio etiam justo tollitur per Baptismum, quia est sequela peccati personalis, aut illius actus personalis, qui potest esse peccatum, nisi circumstantiae excusarent. Hanc impugnat Doctor, quia etiam bigamia posset esse hoc modo ex peccato, sicut homicidium, quia posset esse ex matrimonio illicito et invalido consummato ; ergo tunc esset sequela peccati, et tolli deberet per Baptismum, quod est falsum secundum opinantes. Deinde, ex Augustino cap. Acutius, si catechumena ante Baptismum est corrupta, nequit post Baptismum velari, potuit illa corruptio esse sequela proprii peccati: ergo Baptismus non tollit omnes illas sequelas. Tertio denique ex hac sententia sequeretur, quod Ecclesia non posset tollere bigamiae impedimentum, quia non potest tribuere bigamiae, ut sit peccatum vel sequela ejus. Haec tertia ratio Doctoris explicatur, quia quod inest independenter ab Ecclesia, nequit tolli per Ecclesiam, nisi virtute Sacramenti: Sacramentum autem Baptismi tantum applicari potest per Ecclesiam ad tollenda impedimenta, quae praecesserunt Et hoc nequit tollere, nisi ut institutum est contra peccatum et sequelam peccati, secundum opinantem, talis non est bigamia, quae praesupponitur ad Baptismum: et idem etiam diceretur consequenter de quacumque sequente non posse deleri per paenitentiam aut alia Sacramenta. Unde ex hac sententia sequitur bigamiam esse indispensabilem, et hoc Jure divino. E contra vero defectum homicidii deleri Jure divino per ipsum Sacramentum, alias frustra recurreret ad Sacramentum, seclusa omni ordinatione Ecclesiae, ut ostenderet irregularitatem homicidii deleri per Sacramentum, quia est peccatum aut sequela peccati, et non bigamiae irregularitatem a sensu contrario.
(o) Alia opinio dicit, etc. Haec non differt a priori in conclusione ; asserit enim utraque bigamiam esse Juris divini, et indispensabilem ab Ecclesia, quamvis haec aliam causam assignet, nempe ea quae ex natura actus sequuntur, non posse tolli per Ecclesiam: hujus autem generis est bigamia. Quae autem ex statuto Ecclesiae sequuntur, Ecclesia potest tollere, et sic irregularitas ex homicidio sequitur, non ex natura actus, sed ex statuto Ecclesiae, et ideo per Sacramentum primum Ecclesiae tollitur haec irregularitas, et non illa. Hanc sententiam, et perinde est de priori, impugnat Doctor ex inconvenienti, quod scilicet sequeretur Ecclesiam non posse dispensare in hae irregularitate, quod falsum est, ut patet cap. Lector, dist. 34. et cap. Si quis viduam, dist. 50. Glossa in cap. Lector. referens etiam dispensationem factam a Lucio Papa cum Panormitano qui fuit bigamus: quae est communis sententia Theologorum, d. 27. et Jurisperitorum in cap. Lector ; et patet, quia non est hoc contra ullum praeceptum legis naturae aut divinum: neque etiam contra praecepta legis, quae concernunt Sacramenta et eorum administrationem, quorum nullum prohibet ne bigamus ad sacros Ordines admitteretur.
Dices cum Glossa in cap. Lector, esse contra Paulum, 1. ad Timoth. 3.
Contra, Paulus ibi non proponit praeceptum divinum, sed institutionis Apostolicae, in qua potest Ecclesia dispensare, sicut patet ex Concilio Gangrensi cap. finali. 82. dist. ubi ibi Glossa. Quam etiam dispensationem confirmant posteriores Canones, et novissime Tridentinum sess. 25. de reformat. cap. 14. Canon Apostolicus deponendum praecepit Presbyterum in fornicationem lapsum, quem rigorem temperavit Sylvester Papa, et Clemens, et Calixtus, ut ibi Concilium. Nec obstat cap. 2. de bigamis, ubi dicitur non licere dispensare, quia, ut bene Doctor in littera, non licet sine magna causa, quia difficilis dispensatio censetur impossibilis praesumptione et interpretatione Juris ; acceden te tamen causa licet dispensare per Pontificem, non per alios inferiores, maxime in bigamia vera et notoria.
(p) Dico ergo quod causa irregularitatis, etc. Hic statuit conclusionem hujus articuli, nempe causam irregularitatis bigamiae esse ex defectu significationis, et ante Baptismum independenter a constitutione Ecclesiae: irregularitatem autem esse ex solo statuto Ecclesiae, quo voluit remanente causa eum non promoveri ad sacros Ordines, quam causam non tollit Baptismus: tollit autem causam seu defectum significationis homicidii, quae oritur ex horrore sanguinis, propter mutatum statum homicidae per Baptismum, ex lupo per Baptismum, ex lupo in agnum, et sic deposita feritate induit lenitatem, quae tollit priorem defectum, et sic rationabiliter Ecclesiae statutum diversum fundatur.
(q) Ad argumenta. Ad primum, etc. Explicat Hieronymum ex Ambrosio, quem communiter tamen negant Canonistae praeter opinantes superius impugnatos: et ad secundum, negat paritatem inter irregularitatem ex defectu significationis in homicidio et bigamia.
Petes quis possit dispensare in irregularitate bigamiae? Triplex genus bigamiae aliqui Doctores assignant cum Speculatore, tit. de dispensatione. Primum est bigamiae verae, qua quis duplex matrimonium contrahit et consummat. Secundum est bigamiae interpretativae, ut cum duplex matrimonium quis init et consummat, quamvis utrumque, vel alterum fuerit invalidum: vel quando ducit viduam, vel quando propriam uxorem post adulterium cognoscit. Tertium genus bigamiae dicitur similitudinariae, ut quando constitutus in Ordine sacro, aut professus in Religione ducit etiam virginem, et consummat cura ea matrimonium. Hanc speciem aliqui reducunt ad priores. Sed parum hoc refert, quia diversam habet legem, sive sic, sive aliter dicatur. Nulla harum incurritur, nisi intervenerit consummatio matrimonii, ut patet cap. Debitum, de bigamis ; cujus ratio assignatur, quia matrimonium ratum,
et non consummatum non significat unionem Christi cum Ecclesia per carnis assumptionem. Idem patet cap. finali, dist. 34. ubi contrahens cum vidua, quam non cognovit, non fit irregularis. Contrarium hujus docuit Magister dist. 27. Idem tenetur non solum in bigamia vera, sed etiam similitudinaria contra Rosellam Bigamia, ut communiter Doctores tenent requiri in hac etiam copulam. Neque obstat cap. Quotquot, 27. q, 1. quia ibi loquitur textus de transgressione voti secuto effectu, scilicet consummationis ; loquitur enim de matrimonio, ut communiter intelligitur, consummato : Quotquot, inquit, virginitatem pollicitam praeuaricatae sunt professione contempta, inter bigamos, id est, qui ad secundas nuptias transierant, haberi debebant, etc. Ad bigamiam autem in his requiritur consummatio matrimonii in utrisque nuptiis; ergo in iis, qui perinde se habent, vel inter illos numerantur: et requiritur non solum consummatio in bigamia vera, sed etiam similitudinaria, ut irregularitas haec incurratur, licet in foro externo purgari debeat praesumptio, et probari contrarium, quia ad defectum significationis requiritur, ut quis suam carnem dividat per copulam, ut patet locis citatis supra.
In primo genere bigamiae vera significatio deest: in secundo vero, etsi contractus sit nullus quoad unam, vel quoad utramque, deest significatio interpretative, quantum ad affectum secuto facto. Hic casus non reperitur expressus in Jure, sed eum communiter Doctores deducunt ex cap. Nuper, etc. de bigamis, etc. ubi declaratur ille esse bigamus, qui ante sacrum Ordinem contraxit matrimonium, et post sacrum Ordinem contraxit alium non ob defectum Sacramenti, cum posterius fuerit irritum, sed ob intentionis affectum adduo matrimonia cum opere secuto per consummationem: ita communia. Merito enim hanc inhabilitatem induxit Ecclesia, quia talis quantum ad intentionem et factum, caret significatione, licet de Jure non ita, cum secundum matrimonium fuerit nullum.
Tertium genus habetur in multis Canonibus in dist. 34. ut cap. Curandum, cap. Praecipimus, cap. Si quis viduam, 1 . et 2. eod. cap. Si quis viduam, dist. 50. cap. Qui in aliquo crimine, dist. 51. c. Qualiter 1 30. q. 5. cap. Nemo, dist. 32. cap. Matrimonium, dist. 32. cap. 1. de bigamis, et cap. Debitum, eodem cap. de clericis conjugatis in 6. Perinde est quod corrupta fuerit alias corrupta interveniente matrimonio, sive per fornicationem ab alio cognita: neque ignorantia ducentem excusat, quamvis existimavit se ducere virginem, quia irregularitas est ex defectu significationis, et nequit repraesentare unionem Christi cum Ecclesia virgine. An requiratur ut matrimonium sit in re validum? Aliqui tenent non esse irregularem, quando est nullum: ita Navarr. in Summa Latina, cap. 27. et lib. 1. consil. cons. 1 . de bigamis, cilans decisionem Paenitentiariae Apostolicae, et ita plures moderni. Sed antiquiores, ut Richardus dist. 27. art. 4. quaest. 3. Paludanus, Covarruvias in Clement. Si furiosus: et alii tenent contrarium argumento cap. finalis, de bigamis, ubi declaratur Clericum in sacris Ordinibus contrahentem fieri bigamum, quia ille Clericus contraxit quidem ante Ordines verum matrimonium, post Ordines autem, et si nullum fuerit matrimonium. tamen intentio opere seculo declaratur sufficere, supposito priori matrimonio. Hic autem non fuit matrimonium in re ipsa validum et unicum fuit: pro qua sententia facit communis decisio Doctorum, qui asserunt ex duobus matrimoniis in re ipsa invalidis contrahi irregularilatem argumento illius capitis: nam si requiratur, ut matrimonium sit in re ipsa validum, sive unum, sive plura matrimonia inil contrahens, perinde est, quia non perdit significationem Sacramenti, cum nullum verum fuit matrimonium. Quam sententiam tenet etiam Goffredus in Summ. tit. de bigamis, Hostiensis ibidem, Albericus in suo diclionario, littera B, v. Bigamus. Summa Astensis.
Alia est difficultas, an qui a se defloratam postea ducit, fiat bigamus? Aliqui affirmant, Glossa in cap. Maritum, verb. Concubinam, dist. 33. et in cap. Nemo, dist. 32. Negativa est communis, quia ille non divisit carnem suam cum alia, neque uxor etiam cum alio, et matrimonium sequens purgat vitium antecedens retrotrahens contractum, c. Tanta, qui sint filii legitimi.
Ultimum genus hujus bigamiae habetur c. Si cujus, dist. 34. ex Concil. Neocaesariensi can. 8. neque refert sive sciverit adulterium, sive non, ut communis tenet, sicut etiam si quis ducit corruptam, putans esse virginem: haec enim bigamia non est paena, sed defectus Sacramenti.
Bigamia similitudinaria ad praedictas confertur tanquam aliquo modo participans naturam earum. An autem dicatur per modum paenae ob peccatum contra votum professionis, et sacro Ordini adjectum, an autem ex defectu aliquo significationis, variant Doctores. Quod ad rem attinet, non refert, modo admittatur esse irregularitas. Similitudinaria dici potest ob eumdem effectum, et praeterea etiam quia a matrimonio spirituali per consensum et votum inito, est transiens ad matrimonium corporale, in quo dividit Vinculum, seu consensum interiorem, quo Christo et Ecclesiae ligatur, admittens aliud quantum ad intentionem et affectum subsecuta copula intuitu matrimonii carnalis contracti, licet fuerit nullum Jure ob impedimentum voti solemnis aut Ordinis sacri. De irregularitate, quam contrahunt ordinati Ordine sacro per matrimonium, habetur cap. Nuper, etc. de bigamis in fine. Idem de Religiosis asserunt Doctores ex cap. Quotquot citato, 27. quaest. 2. quamvis ibi sit sermo per se de virginibus, quia par ratio est, et quod impedit foeminas religiosas inter Virgines aut Diaconissas numerari, idem etiam ex simili extensione transgressionis, et servata proportione in hoc facit viros irregulares, quando contrahunt contra votum.
His positis, respondeo ad dubium, posse Pontificem in omni irregularitate dispensare ; de aliis inferioribus Praelatis, aliqui negant, aliqui affirmant. Communis sententia est ad Ordines sacros, saltem Diaconatus et Presbyteratus non posse alium quam Pontificem dispensare ; et hanc supponit Doctor in textu, sig. Sed quaedam Glossa, etc. ubi in his non solere Ecclesiam dispensare docet. In iis autem casibus, in quibus Ecclesia non solet dispensare, censetur reservari jus soli Pontifici. Quoad minores Ordines docetur, Episcopum posse dispensare ex cap. Iactor ; alias enim fuit prohibitio generalis excludens bigamos ab Ordinibus quibuscumque. Hic autem ex indulto Martini Papae permittitur, ut maneat Lector: lex ergo generalis tenet, nisi in iis in quibus derogatur. Hinc autem recto colligitur, non licuisse alias Episcopis ordinare bigamos in ullo gradu Ordinis; hic conceditur, ut in minoribus possint ordinare. Manet ergo lex generalis quoad alios gradus non concessos. In hoc capite permittit Pontifex, si necessitas urgeat, ut promoveatur in Subdiaconum, nihil autem supra recipiat. Unde recte colligitur legem illam Apostolicam a pluribus Pontificibus et
Conciliis approbatam et receptam obtinere etiamnum in iis in quibus non fuit relaxata.
De Subdiacono est controversia ; aliqui enim putant, nec nunc Subdiaconum facere bigamum etiam posse Episcopos, quia post illam concessionem Martini factus est Ordo sacer, ac proinde cum aliis eamdem legem sortitur. Ita Sanchez lib. 7. duput. 86. num. 14. Sed haec ratio non subsistit, quia diu ante Martinum Subdiaconatus fuit Ordo sacer, nam et Concilum Ancyranum circa tempora Niceni praecipit continentiam Subdiaconis can. 33. et Concilium Africanum VI. cui interfuit Augustinus cap. 28. Idem statuit Leo Papa I. epistola 84. alias 82. hujus tanquam universalis et antiquioris in Latina Ecclesia observatae meminit. Idem supponit Gregorius Magnus lib. 1. epistolarum, epist. 42. et refertur can. Ante triennium, dist. 31. et lib. 3. epistolarum, epistola 34. et refertur can. Multorum, 27. quaest. 2. qui omnes praecesserunt Martinum. Non ideo ergo tunc Martinus in praefato canone Lector, dedit hanc facultatem Episcopis, quia suo tempore non fuit sacer Ordo Subdiaconatus, voto continentiae ei adjecto, sicut et aliis superioribus, ac proinde cum non reperiatur haec concessio per aliam posteriorem correcta, non est quod censeatur Jure revocata. Alludere videtur Martinus ad cap. 3. Toletani I. in quo prohibetur Lector ducens viduam alterius, amplius promoveri, nisi forte fiat Subdiaconus. Restringit tamen Martinus Canonem ad casum necessitatis etretinet illam facultatem, postquam inter sacros Ordines Subdiaconatus relatus est.
Quantum ad similitudinariam potest Episcopus peracta paenitentia dispensare in ea irregularitate, quantum ad hoc ut ministret in Ordine suscepto irregularis,
ut patet cap. Sane Sacerdotes, etc. de cleric. conjugalis, etc. et indulgentia, inquit, sui Episcopi ejus habere executionem, etc. supple poterunt executionem Ordinis suscepti habere. Hoc a quibusdam limitatur ad casum quo cum virgine contraxerunt, et non cum vidua aut corrupta, ne repugnet c. Nuper, et cap. finali, de clericis, etc. in quibus dicitur non licere dispensare, quando cum viduis aut corruptis contraxerunt. Sed hos non videtur cohaerere, quia cap. Sane Sacerdotes, etc. est Alexandri III. c. Nuper, et finale, de bigamis, Innocentii III. qui fuit posterior, ideoque potius statutum ejus est correctio prioris, quia decreta absolute loquuntur: neque est inconveniens, ut posterius repugnet priori, eidemque deroget. Dici potest tamen decreta Innocentii intelligi absolute, quantum ad promotionem ad ulteriores Ordines, et etiam quantum ad impedimentum incursum ; quo Jure removentur a ministerio in receptis, quia hi sunt actus, qui proponuntur, et de quibus quaeritur quid juris; non derogant ergo priori decreto, quia casus est diversus, et spectans restitutionem supposita paenitentia. Prior interpretatio est Glossae in cap. Sane Sacerdotes, quam sequitur Sanchez et Covarruvias, Clementina si furiosus, et plures alii. Vide c. 2. Qui cler. vel voventes. An autem Episcopi possint cum talibus dispensare, ut promoverentur ad alios Ordines, non reperio concessionem, nisi dicatur quod facultas dispensandi in restitutione supposita paenitentia etiam extendatur ad promotionem quoad alios Ordines.
Caeterum, cum decreta universalia subtrahant auctoritatem Episcopis, et praefata statuta concedant auctoritatem in specie ad restitutionem in gradibus susceptis, et ministerium in Iisdem, non videtur Jure concessa facultas promovendi, quia haec major est, et minus conveniens, nisi forte ex consuetudine habeant illam facultatem. Neque refert hanc irregularitatem esse ex delicto per modum paenae, et si occulta sit, posse dispensari ab Episcopo ex concessione Tridentini sesi. 24. cap. 6. quia haec concessio ad occultas tantum referri potest. Caeterum, sententiae communi Doctorum in hoc standum est, quorum interpretatio praxim sequitur, vel invectam approbat, aut certe novam inducit.