IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum in lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem?
D. Thom. in addit. q. 67. art. 2. et hic q. 2. art. 2. D. Bonaven. ort. 3. q. 1. 2. 3. Durand. quaest. 4. Paludan. quaest. 1. Bellarm. lib. 1. de matrim. c. 17. Henriquez lib. 11. de matrim. cap. 8. num. 15.
De (r) repudio, quaero utrum in lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem? Quod sic. Deuter. 24. Si acciderit homo uxorem, et non invenerit gratiam ante occulos ejus, propter aliquam foeditatem, scribet ei libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua. Praeterea Malach. 2. Cum odio habueris uxorem, dimitte eam, dicit Dominus Deus Israel.
Praeterea, Extra de regul. Jur. Per quas causas aliquid nascitur, per easdem dissolvitur ; sed matrimonium nascitur per consensum mutuum; ergo dissolvi potest per dissensum mutuum.
Praeterea distinct. 34. Si cujus : Si in clericatu marito constituto, uxor adulteravit, dato repudio eam dimittere debet: ergo repudium uxoris est licitum, etiam in lege Evangelica.
Contra, quia videtur esse contra legem naturae, quam promulgavit Adam, Genes. 2. Adhaerebit homo uxori suae, ex qua Christus concludit : Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
Praeterea, contractus matrimonii est essentialiter datio potestatis proprii corporis alteri irrevocabiliter, pro potestate corporis illius alterius; ergo nulla accommodatio vel datio ad tempus potest esse matrimonium. Sed si repudium licet, talis contractus non est nisi ad tempus, quia si perpetuo fuisset, ergo repudiata maneret uxor, et tunc illicite dimitteretur. Sequitur ergo quod si repudium fuit licitum in lege Mosaica, quod ibi nullum fuit matrimonium.
Praeterea nunquam licuit mulieri repudiare virum ; ergo nec e converso, cum quantum ad ea quae sunt conjugii, ad paria judicentur.