IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Prima sententia, repudium in lege non fuisse licitum, sed tantum propter duritiam
Judaeorum permissum. Ponit hujus rationes, quam tenet Hieron. lib. 1. in Matth. cap. 5. et lib. 3. cap. 19. Gloss. ordin. in id Matth. 5. Det eis libellum. Magister hic, et D. Bonav. art. 3. quaest. 1. Alens. 3. part. quaest. 46. merab. 2. art. 1. Covar. 4. Decret. 2. part. cap. 7. sig. 4. Navar. 3. cons. de convers. infld. con. 3.
Hic (s) dicitur quod repudiatio uxoris, etiam in lege Mosaica, fuit illicita. Quod probatur primo, auctoritate Christi reprobantis illam, Matth. 19. Dico vobis, quod quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, maschalur; et qui duxerit dimissam, maechatur. Pro batur hoc etiam per rationem, quam Christus pro se adducit, quae est talis, a principio conjunxit Deus masculum et foeminam contractu matrimonii, ut patet ex verbo Adae, et infert Christus : Ergo quod Deus conjunxit, homo non separet.
Probatio tertio ex responsione Christi ad quaestionem Pharisaeorum: cum enim obiicerent : Cur ergo mandavit Moyses dare libellum repudii, et dimittere? ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit dimittere uxores vestras ;hoc autem ab initio non fuit sic. Et Glos sa interlinearis super illud : Per misit Moyses, non Deus. Et dicit Glossa quod fuit concilium hominis, non Dei imperium. Et Magister 2. cap. hujus distinct. Hoc fuit a Moyse permissum, non ut concederetur divortium, sed ut tolleretur homicidium. Et Augustinus in lib. de sermone Domini in monte : Non ui praecepit dare libellum repudii, hoc praecepit, ut uxor dimittatur ;sed qui dimiserit (inquit) det libellum repudii, ut iracundiam temerariam ejiciendi uxorem libelli cogitatio temperasset. Quod intelligi potest eo modo quo Ambrosius praecepit Theodosio. Namque propter quamdam crudelitatem ex praecepto ejus impetuoso perpetratam, voluit Ambrosius ut ipse legem conderet, ne quis minister praecepta ejus crudelia infra triginta dies exequeretur, si forte infra tempus illud ira ejus quiesceret, et sententiam temperaret. Et subdit Augustinus ubi prius : Qui prius dimittendi quaesivit moram, significavit quantum potuit duris hominibus se nolle dissidium. Praeterea, Extra de divort. repudium uxoris veritas in Evangelio reprobavit.