IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia tenens licitum fuisse olim repudium, quia quos Moyses separabat, Deus approbabat; haec est satis communis quoad primam partem. D. Thom. 1. 2. quaest. 102. art. 5. ad 3. Durand. hic quaest. 3. Paludan. q. 1. art. 2. Major. q. 2. Gal. q. 1. art. 1. Henriquez de matrim. lib. 11. cap. 8. num. 13. Bellarm. 1. de matrim. c. 17. et alii. Et hanc partem tenet Doctor, quia scilicet Deus dispensavit ad repudium, sicut ad polygamiam.
Alia (t) opinio dicit, quod datio libelli et repudiatio uxoris licita fuit pro tempore legis Moysi, quia Moyses promulgavit legem Dei, et ideo quos ipse conjunxit ut legislator et pronuntiavit, et Deus conjunxit, et quos separavit, Deus separavit: Deus autem potest separare matrimonialiter conjunctos. Praeterea secundum Augustinum in epistola I. ad Hieron. et ponitur in Canon. dist. 9. Si ad sanctas Scripturas admissa fuerint officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis ? quasi dicat, nihil. Et ratio est, quia quaecumque auctoritas adducatur ad repellendum haeresim, respondebitur illud esse dictum mendaciter jocose, sicut et illud alibi: ergo a simili in Scriptura nulla auctoritas praeceptiva auctoritatem habebit. Et consimiliter de consiliis, si aliquod consilium datum in Scriptura non esset salubre, vel utilius ad servandum, nulla esset auctoritas observationis in Scriptura: ergo a simili, si aliqua concessio sit in Scriptura de aliquo illicito, sicut ista, sequitur quod nulla concessio simpliciter auctoritatem habeat, quod concessum sit licitum.
Praeterea, lex justa non debet directe dare occasionem peccandi mortaliter: sed ista concessio videbatur directe esse occasio Judaeis dimittendi uxores. Si enim hoc non fuisset scriptum, non magis dimisissent quam Patres ante legem Moysi: ergo vel hoc non erat peccatum mortale, vel lex non erat juxta.
Modus conveniens, quo ista opinio teneri posset, est iste : Completa justitia non est in ista commutatione, vel contractu matrimoniali, nisi ex ratificatione divina, licet ante in ea inveniatur illud quod sufficit ad justitiam ex parte commutationis et commutantium ; et quandocumque talis justitia inveniri potest in commutatione, rationabile est Deum ratificare eam. Sed sicut commutatio corporis viri pro pluribus corporibus mulierum, est justa, quando talis commutatio est necessaria ad procreationem prolis, et ideo tunc juste Deus dispensavit et approbavit bigamiam, propter majus bonum proveniens, quam esset ex alia parte commutando unicum pro unico, et commutantes deberent sic velle commutare secundum rectam rationem: ita in proposito propter majus malum vitandum, quam sit bonum indissolubilitatis conjugii, potest Deus dispensare, ut fiat contractus ad tempus, donec mulier displiceat viro: et in hoc salvatur justitia aliqualiter, quia non tantum propter majus bonum consequendum, sed etiam propter majus malum vitandum, debent partes velle sic commutare; majus autem malum est uxoricidium quam dissolubilitas, quia illud esset magnum malum paenae uxoris interfectae, et grave malum culpae interficientis: et esset malum toti Reipublicae, quia occasio continuae discordiae et pugnae propter iram parentum uxoris, ad interfectorem ; et in hoc continua familiae dissipatio, quia viro interfecto ab adversariis, vel a lege, destrueretur familia ejus et educatio prolis.