IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Deum dispensasse ad repudium propter majus malum vitandum, sicut in polygamia ad majus bonum consequendum ; et solvit exactissime argumenta urgentia pro prima sententia, adducta num. 3. Sed in fine quaest, ostendit se in hac quaest, problcmaticum, et sic est D. Thom. hic quaest. 2. artic. 2. et Richard. art. 3. q. 1. Solvit ergo argumenta posita num. I, probantia repudium fuisse licitum.
Sic (u) ergo posset dici, quod sicut Deus dispensavit in bigamia propter majus bonum, ita cum ista gente, in repudio propter majus malum vitandum. Et tunc ad illa, quae adducuntur pro prima opinione, potest dici quod Christus promulgavit illud pro tempore legis suae, scilicet Evangelicae, ita quod sicut ipse reduxit matrimonium eo modo quo institutum fuit in lege naturae, ut scilicet esset unius cum una, cum tamen in lege Mosaica esset licita bigamia: ita etiam reduxit matrimonium simpliciter perfectum, id est, indissolubile pro lege sua, sicut institutum fuerat in lege naturae: et ita irritat pro lege sua contractum illum, qui licuit pro lege Mosaica, qui erat accommodatio corporum ad tempus ad procreationem prolis, quousque scilicet mulier esset gratiosa in oculis viri, sicut et multas alias imperfectiones licitas sub Moyse evacuavit Christus, reducendo ea quae erant permansura ad perfectiones in lege sua.
Ad probationem ergo Christi, patet quod loquitur pro lege naturae ; et in hoc sufficienter refellit Pharisaeos, quod ipsi non observabant matrimonium, sicut erat in lege naturae, et ostendebat serat ionabiliter statuere inseparabilitatem pro lege sua, quia hoc consonum est primae institutioni in lege naturae.
Ad aliud de responsione Christi ad Pharisaeos : Ad duritiam cordis permisit ; quod multi ponderant, quod fuerit tantum permissio, non concessio. Dico quod Christus per verbum permisit, intelligit quod Moyses hoc non praecepit, nec consuluit, nec approbavit, sed tanquam ex quadam necessitate licitum non prohibuit, nec haec est solum permissio seu dissimulatio cujusdam illiciti. Hoc enim nihil aliud est dicere, quam quod Moyses permitteret ire ad damnationem, et non nuntiaret eis, quod ista esset via damnationis, imo magis insinuaret eis oppositum, quod nullus juste legislator potest facere etiam in legibus humanis, quae multa mala dimittunt inulta, secundum Augustinum 1. de lib. art. 6. Et si enim legislator non puniat omne malum, et ita permittit, quia non punit, tamen nullo modo in lege sua illud concedit. Unde injusta esset lex humana, vel ejus lator, qui vel quae scriberet aliquid, quod esset contra illam legem.
Quod autem additur ibi, ad dariliam cordis vestri, non concludit hoc"
esse illicitum, quia frequenter duritia subditorum est causa, ut aliquid relaxetur eis, quod alias esset eis utile non relaxari, si essent tractabiles: sicut Praelatus videns collegium pronum ad aliquid, cujus oppositum esset honestius et utilius servare, etsi posset illud oppositum statuere utiliter, si subditi essent faciliter inclinabiles, potest tamen non statuere: vel si statutum est, relaxare vere potest, et hoc juste, ne stante illo, ipsi multiplicius peccent.
Ad illas Glossas, prima videtur neganda, quia Moyses ut legislator non erat nisi praeco Dei. Sed qui vult exponere illam, potest dicere, non Deus, scilicet immediate praecipiendo Moysi inter alia praecepta. Unde nunquam in quatuor primis libris Legis invenitur Deum hoc praecepisse Moysi, nec alii; ideo istud magis praecise Moysi est imputandum, sicut omnia quae sunt in Deuteronomio, et non alibi, quam illa quae alibi locutus est Deus ad Moysen. Et est haec ratio congrua, quia laxationes pertinentes ad industriam humanam, Deus non ita voluit ponere in Scriptura tanquam a se prolatas, sed sicut a servis suis. Unde et sublevationem laboris Moysi, qui tota die sedebat ad judicandum populum, Deus non per se immediate expressit, sed Jethro cognatus Moysi, tanquam ad humanam industriam pertinens, expressit.
Ad aliam Glossam facile est respondere, quia nihil dicit contra opinionem istam. Verum est enim quod non fuit Dei praeceptum dimittere, sed si dimitteret, quod daret libellum repudii: sed fuit consilium hominis, non sicut hominis, sed sicut praeconis legis divinae. Ad illud Augustini, concedo, quod ex mora illa, quam injunxit in scribendo libellum, insinuavit, quod absolute displicebat sibi dimissio illa ; non solum ergo tunc faciebat melius, qui non dimittebat, quam qui dimittebat: sed qui dimittebat, faciebat male, sed non ita male, quod peccaret mortaliter contra matrimonium, sicut fecisset, si non fuisset licentiatus per legem. Ad istud de divortiis patet in primo: verum est enim, quod Christus reprobavit pro tempore legis suae.
Ad argumenta principalia. Ad primam partem ad primum patet ex solutione. Ad secundum, concedo quod matrimonium simpliciter est obligatio perpetua. Sed matrimonium secundum quid potest esse obligatio ad aliquod tempus, licet non perpetua: et sic concedo, quod in lege Mosaica non fuit aliquod matrimonium simpliciter, nisi aliqui forte ultra perfectionem legis voluissent se obligare perpetuo, quod non oportebat inquantum contrahebant conjugium in illa lege.
Vel posset dici, quod si tunc fuit matrimonium simpliciter, et ita obligatio indissolubilis, verum est, nisi legislator revocaret vel dispensaret: dispensavit autem quando mulier nimis displicebat viro, ut timeretur uxoricidium, sicut dictum est supra de matrimonio rato non consummato, quod dissolvitur per Religionis ingressum: et tamen fuit simpliciter matrimoniuin, non tantum accommodatio ad tempus; sed legislator dispensat in tali casu propter majus bonum consequendum, hoc autem propter majus malum vitandum.
Ad aliud, non est simile, quia non est similis ratio dispensandi ; non enim tantum timeretur, si mulier odiret virum, sicut e converso, quia ipse sexus cohibet a vindicta exteriori, magis quam virum.
Qui (x) vult tenere primam opinionem, ad argumenta in oppositum potest faciliter respondere. Ad illas auctoritates Deuteronomii et Malachiae potest dici, quod sunt permissiones minoris mali, sed tamen peccati mortalis, ne scilicet gravius peccatum mortale eveniat.
Ad secundum, illa regula praecise vera est de dissolubilibus, cujusmodi non est obligatio ista. Posset etiam dici ad minorem, quod obligatio ista innascitur ex voluntatibus contrahentium, tanquam ex causa instrumentali, principaliter autem ex ordinatione divina ; et illa regula debet intelligi tantum de causis instrumentalibus. Unde ex causa principali concludit Christus, Matth. 19. inseparabilitatem dicens : Quos Deus conjunxit, homo non separet.