IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(u) Sic ergo posset dici, etc. Hanc esse magis ex mente Doctoris docet Scholiastes in praecedenti Scholio, et probari posset ; tum quia hic statuit conclusionem suam ; tum quia fusius respondet ad prioris sententiae fundamenta, quamvis priorem etiam doceat probabilem, quae magis graves pro se habet assertores; et si littera, Matth. 19. attendatur magis in superficie favet. Sed forma legis, Deuteronomii 24. huic sententiae secundae videtur magis subscribere, et interpretatio fundata in inconvenienti, ne sensus absurdus sequeretur, aut inducens in errorem in practicis ; Scriptura enim non dissimulat peccata, sed reprobat. In tota autem lege veteri non invenitur aliqua reprobatio repudii, et forma alioquin verborum talis est, ut concessionem sonet, quia modum praescribit, quo repudium fieri debeat: ergo factum probat.
Conclusio ergo est, quod sicut Deus dispensavit in polygamia, ita etiam in perpetuitate hujus vinculi: et hoc supposito respondet ad argumenta primae sententiae.
Objicitur ergo primo contra praedictam conclusionem. Christus respondens Pharisaeis de hoc interrogantibus : Dico vobis, quod quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, maechalur;et qui duxerit dimissam, maechatur ; etc. et subdit rationem, quia a principio conjunxit Deus masculum et foeminam, ut pat6t ex verbis Adae: ergo, quod Deus conjunxit, homo non separet. Argumentum hoc fortissimum est, et confirmatur, quia Pharisaei interrogantes an liceat dimittere uxorem quacumque ex causa, intendebant secundum praecriptum legis ; ergo responsio Christi etiam secundum praescriptum legis intelligenda est. Patet etiam consequentia, quia Pharisaei opposuerunt praescriptum legis, seu indultum, Deuteron. 24. et respondet Christus : Propter duritiam cordis vestri, Moysen id permisisse, ab initio autem non fuit sic, etc. ergo verba sequentia ad statum legis sunt referenda. Dico autem vobis, quia qui dimiserit uxorem, etc. moechatur. Hoc etiam sic intellexerunt discipuli, ut patet ex subjecta sententia : Dicunt ei discipuli ejus, si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere, etc. Confirmatur secundo, quia alias verba Christi nisi intelligenda sunt, ut sonant, possint inducere in errorem Judaeos, qui illa referebant ad statum legis: lex autem prohibebat dimissam, si alii nuberet, post mortem ejus duci posse a priore marito, qui repudium dedit. Contrarium autem sequeretur, si repudium esset illicitum, aut per illud non solveretur matrimonium. Unde Apostolus 1. ad Corinth. 7. dicit dimissam ob fornicationem manere innuptam, aut suo viro reconciliari ; ergo manente matrimonio insolubili per repudium, idem dicendum est in lege ; nec licuisse huic alium ducere, neque vetitum fuisse, ut priori reconciliaretur.
Respondet Doctor verba Christi intelligenda esse pro statu legis novae. Unde Apostolus 1. ad Corinth. 7. hoc praecepti loco apponit: fis autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, etc. Clemens Alexandrinus lib. 2. Stromatum, c. 12. Quod consulat Scriptura uxorem ducere, nec a conjugio unquam discedere, legem aperiam constituit : non dimittes uxorem praeterquam propter fornicationem, etc. et ille est sensus communis interpretum. Idemque supponit Tridentinum sess. 24. in cap. Doctrinali, asserens his verbis: Quod Deus conjunxit, homo non separet, confirmasse Christum nexum insolubilem matrimonii praedictum ab Adamo ; verba ergo Christi non solum sunt interpretativa Juris naturae seu prioris institutionis, sed. etiam praeceptiva ejus, ac proinde revocativa libertatis qua ex lege Moysi licuit repudium. Non hic autem primum Christus revocavit hanc libertatem legis, sed Matthaei 5. ubi plura legis documenta reformavit, et praecepta dedit charitatis discipulis, et initium doctrinae Evangelicae, cujus verba sunt : Dictum est autem (supple antiquis) quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari ; et qui dimissam duxerit, adulterat, etc. quod praeceptum repetiit hic et Marci 10. Lucae 18. Hinc ergo ex Matthaei 5. colligitur, sicut et alia praecepta ibi dicta referuntur ad legem novam, ut patet ex frequenti antithesi, qua opponitur lex Evangelio et documentis ibi traditis, justitia Pharisaeorum justitiae discipulorum. Ita etiam hoc praeceptum Christi, quo reformavit matrimonium in primam institutionem insolubilis nexus, intelligi pro lege nova, quod magis confirmatur ex tenore legis, Deuteronomii 24. ubi repudium permittitur.
Si acceperit, inquit, homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam in oculis ejus, propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua, cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est et abominabilis facta coram Domino, ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tibi tradidit possidendam, etc. Ex his ultimis verbis, sicut supra notavimus, colligitur matrimonii solutio, alias posset praedicta reconciliari priori viro, juxta doctrinam Pauli, quam ut praeceptum Domini tradidit; hoc autem ideo licitum est, ex praecepto Domini, quia matrimonium constat, et maritus Jure suo potest renuntiare, et conciliari uxori dimissae, vel e contra haec marito.
Ex his patet responsio Doctoris, nempe Deum per Moysen dispensasse in insolubilitate matrimonii cum Judaeis, sicut cum Patribus dispensavit in polygamia: quam dispensationem Christus postea revocavit, sicut et priorem factam cum Patribus.
Ad confirmationem primam respondet bene Doctor in littera, quia verba Christi referenda sunt ad legem naturae, ut patet ex ipsis, et ad legem suam Evangelicam, in qua revocavit pridem illam libertatem; et hic secundo eamdem confirmat, allegans Moysen propter duritiam cordis Judaeorum admisisse repudium, non quod fuerit tantum permissio minoris mali, sed quod insinuetur causa dispensationis factae. Nam sicut Judaei erant duri cordis, et .ad vindictam et sanguinem prompti, ideo lex etiam condescendit infirmitati eorum, decernens medium justitiae servandae, ut oculum pro oculo, dentem pro dente, et hujusmodi, ne ex privata auctoritate haec attentarentur cum excessu; sed ex publica legis auctoritate in judicialibus medium servaretur commodum refraenendae libidini et ferocitati illius populi, et justum modum figeret, ne ultio ad majorem injuriam redundaret, quam fuit accepta injuria, ut optime declarat Augustinus lib. 19. contra Faustum, cap. 25. Sed duro populo, inquit, modus prius adhibendus fuit, quo discerent non egredi debitum, etc.
Recte ergo Christus refellit Pharisaeos ex ipso Moyse, qui legem et institutionem matrimonnii eis tradidit, Genes. 2. ut ostenderet ipsos non servare justitiam legis, neque enim Deuteronomii 24. Moyses praecepit eis dimissionem uxoris, sed quod forte alias factitabant, vel dimittendo uxores, vel certe occidendo reduxit ad modum, ut haec dimissio fieret per repudium auctoritate legis, cui aliter non potuit subveniri in dicto populo: recte ergo convincuntur ex ipsa lege, ut ostendit Christus Moysen propter duritiam cor dis eorum hunc modum praescripsisse, quamvis etiam divina auctoritate et dispensatione ita subventum sit, ut majus damnum evitaretur, et ne dimissio illa fieret illicita.
Ex quo patet ad utramque confirmationem, quia et Christus Pharisaeos convincit ex lege naturae, quam proposuit Moyses, et revocavit indultum legis scriptae, quod necessitati et infirmitati serviebat, reducens matrimonium ad primum statum. Unde non potuit inde error ullus induci; admittit ergo Christus indultum legis, sed docet quid utilius erat et convenientius, et secundum primam institutionem matrimonii, et illud statuit observandum, ut optime declarat Doctor in littera. Neque enim aliter Moyses poterat formam et modum praescribere, quo actio vetita sortiretur contra legem, quam ipse promulgavit, effectum ; legislator autem debet quandoque subditis condescendere, ut laxet eis aliqua, vel non statuat alioquin utilia, quando inde majorum peccatorum et transgressionis sumendam videret occasionem a refractariis.
Ex his etiam optime in littera solvit reliqua fundamenta primae sententiae. Et respondet ad argumenta principalia, ostendens dispensationem illam exemplo dispensationis, qua matrimonium ratum dissolvitur ingressu Religionis, et matrimonium infidelis cum fideli converso ad fidem, quando sine injuria fidei nequit salvari cohabitatio.
(x) Qui vult tenere primam opinionem etc. Quamvis secundam opinionem reduxerit ad dispensationis divinae casum, et secundum hanc respondet fundamentis primae sententiae; dicit tamen sequendo primam, facile posse responderi fundamentis secundae, ut ipse breviter in littera respondet. Hanc sententiam esse magis probabilem existimo, et non minus assertum a Doctore, quia licet priori diutius inhaesit ; ideo tamen id fecit, ut reduceret eam ad debitum sensum in quo potest sustineri, et expediret difficultates, quae sunt urgentes. Mihi autem magis probatur prima, quia et magis conformis est verbis Christi, et eam plures Patres defendunt: pro secunda autem nullum invenio, quamvis autem potuit Deus dispensare per Moysen, non colligitur tamen dispensasse, imo ex verbis Christi intelligitur tantum fuisse permissionem minoris mali, et non dispensationem in vinculo conjugali.
Ambrosius lib 16. in Lucam, cum probet ex verbis Christi non esse dimittendam uxorem, objicit : Quomodo, inquit, Moyses mandavit dari libellum repudii.
Respondeat ei (supple sic objicienti) Dominus ut duritiam, inquit, cordis vestri, permisit vobis Moyses dare libellum repudii, et dimittere uxores : ab initio autem non fuit sic. Moyses permisit, inquit, non Dominus, etc. ergo non fuit dispensatum ex mente Ambrosii ; et infra : Ostendit autem hic locus, quae propter fragilitatem humanam scripta sunt, non a Deo scripta. Vide quae sequuntur.
Chrysostomus homilia 17. in Matth. dicit esse minoris mali permissionem, non legem principalem. Item in illa : Qui enim dimiserit, etc. ille enim, etsi alteram non duxerit, se constituit criminis reum, quod adulteram fecit ex conjuge, hic vero accipiens alienam adulter effectus est; nequaquam enim mihi referes, quia illam alter ejecit, nam expulsa etiam uxor esse ejus, qui eam expulit, perseverat, etc. et loqui ur respective ad legem, et eos qui in lege erant, ad quos verba Christi referuntur respondentis Pharisaeis secundum obligationem legis, ut aperte constat ex loco sequenti homil. 63. in Matthaeum, ubi explicans verba Christi huc spectantia illud supponit per totum discursum, in secundo membro, asserens hanc tolerantiam fuisse, ne Judaei sanguinarii in uxores machinarentur homicidium. Speciatim autem in illa verba : Quod Deus conjunxit, homo non separet, etc. Ita, inquit, ostendit, et praeter naturam, et contra legem esse repudium. Praeter naturam quidem, quia una caro inciditur;contra legem autem, quia cum Deus conjunxerit, et jusserit non separare, ipsi contra praecepta Dei dimittendo uxores ausi sunt, etc. ac proinde non fuit ex mente Chrysostomi cum iis ullo modo dispensatum.
Item, Auctor imperfecti inter eadem opera Chrysostomi tom. 2. qui male adducitur in oppositum hom. 12. in Matth. hanc partem aperte sentire videtur : Vide (inquit in fine) quia qui secundum legem repudium dat, quatuor commisit iniquitates, etc. (secundum legem, etc. ergo loquitur de iis, quae sub lege erant, et utebantur repudio ejus), primam, quia quantum ad Deum existit homicida. Secundam, quia dimisit non fornicantem, etc. Tertiam, quia fecit eam adulterari. Quartam, quia accipiens eam, fecit adulterium, etc.
Idem docuit Beda ut Matth. 19. transcribens dictum Ambrosii, ex utroque autem Glossa interlinearis, quam citat Doctor supra, sed ut caeteros posteriores omittam, eadem est sententia Augustini lib. 19. contra Faustum, cap. 26. et sequentibus.
Nam et illud de uxore non dimittenda, quod Dominus praecepit, cum antiquis dictum sit : Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii, si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Exposuit enim Dominus, quid lex voluerit, cum passim dimittenti uxorem jusserit libellum repudii dare: neque enim ait (supple lex): Qui voluerit, dimittat uxorem suam, cui esset contrarium
non dimittere, sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret, et quid mali esset dimittere, cogitaret, etc. quod fusius prosequitur explicando ipsam moram et recursum ad Scribas, quibus tantum libellum scribere licuit, qui ut erant in lege docti ac prudentes dissuaderent factum. Intentum Augustini hic est, ostendere Christum non solvisse legem, sed adimplesse et declarasse, ac proinde legem de scriptione libelli non fuisse, dispensationem, sed impedimentum transgressionis legis, ne aliud pejus consequeretur per uxoricidium. Quod amplius declarat in praecedenti capite, quoad reliqua praecepta. Hic ergo Christus declarat veram legis sententiam, ex qua Judaei male interpretebantur permissionem libelli repudii.
Et hoc ipsum potest ex verbis ultimis Deuteronomii citatis confirmari, quia ideo statuit in uxorem repudiatam, quae alium maritum acciperet, non posse eam amplius reconciliari priori, sive dimissa esset per secundum repudium,sive etiam soluta per mortem secundi mariti, quia adulterata est, et ne passim commixtiones connubiorum fierent, ut una nunc hujus, nunc alterius fieret diversis viris contra finem matrimonii. Hoc autem non statuit, si illa innupta permaneret: ergo lex ipsa in paena expressa judicat adulterium, quod committebat, ut Christus refert, dimissaeque alii jungebatur, atque ideo libertatem adimit, tam primo marito quam ipsi, ut possint reconciliari: tum quia ipse eam contra legem fecit adulterari: tum etiam quia ipsa fuita dultera: unde indicatur causa, quam affert Christus Dominus, nempe ob fornicationem solam esse dimittendam, et sic paenam legis explicandam monet.
Sed dices, etiam viro licuit tenere superinductam.
Respondetur non licuisse ex verbis Christi, apud Marcum cap. 10. Discipuli, inquit, ejus in domo interrogaverunt eum, et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam, et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur, etc. Quidquid sit de polygamia, de qua supra egimus, quaest. 1. hujus, an licuit Judaeis exemplo Patrum, saltem non licuit in hoc casu, sed causa finis principalis, aut ad suscitandum semen fratri defuncto sine prole: nam non potuerunt etiam Patres uti secunda uxore, aut eam ducere per repudium prioris, minus ergo Judaeis multiplicato genere id licuit.
Confirmatur ergo intentum, non licuit uxori repudiare virum etiam per legem Deuteronomii: ergo neque viro uxorem. Patet consequentia, quia par utrique fuit obligatio, quamvis enim in casu polygamiae ex divina dispensatione et supposita necessitate finis principalis, aut praecepta legalis, de suscitando semine fratri defuncto licuerit polygamia, tamen non licuit cum solutione prioris connubii. Et quamvis fratre defuncto liceret superstiti ejus viduam ducere, in casu quo prior moreretur sine prole, nunquam licuit ipsi eo vivo uxorem ejus habere, ut patet ex Levitico, c. 18. et 20. et ex reprehensione Herodis a Joanne: minus etiam licebat eidem priorem uxorem hujus causa repudiare, ergo similiter eam repudiare, ut aliam superinduceret. Et hoc ideo quia justitia et lex contractus parem in hoc obligatione perpetua connubii fecit utrumque conjugem, nisi perfidia interveniret, qua alus contra fidem matrimonii jungebantur adulterio.
Hoc denique colligitur ex fine ipsius matrimonii, quod est bonum prolis, quia,
ut bene ponderat Ambrosius, in hoc maximum detrimentum patitur: ergo non est interpretandus locus Deuteronomii, quasi approbaret repudium, sed ut formam indiceret, qua majus malum evitaretur, non approbando illud malum, quod per repudium flebat. Judaei enim, ut dicit Auctor imperfecti, Israelitae erant genere, sed moribus Aegypti, a quibus hanc consuetudinem repudii didicerant.
Moyses autem promulgavit illis legem Dei, et indissolubilitatem conjugii. Caeterum, quia hoc non posset subvenire eorum feritati, tandem formam repudii, quod ob causam superiorem permisit, iisdem praescripsit, paenam addens jam explicatam. Praescripsit, inquam, ut majus malum impediret, et hoc principaliter ob duritiam cordis eorum,imminens uxoribus, qui neque etiam filiis parcerent, ut ait Chrysostomus: modum autem sic repudiandi auctoritate publica per scriptionem libelli, ut bene Augustinus, praecepit, ut impedimentum transgressionis objiceret, et medium reconciliationis adhiberetur.
Accedit ultimo, quod Matth. 5. Christus proponat hoc praeceptum non faciendi repudii, nisi per libellum, ut declarat legem, sicut ibi etiam declarat praeceptum de fraterna charitate, de odio inimici, quibus congrue additur, et intelligentia hujus, quod est de sociali vita, et prima, quae in genere humano est instituta, ut advertit Augustinus et Chrysostomus. Ex forma ergo illius capitis non sequitur hic esse mandatum novum, sed declarationem legis naturae et antiquae scriptae, quibus non derogabat libellus repudii, licet ipsum repudium fuerit utrique contrarium. Idem etiam sequitur ex forma verborum et responsionis Christi, Matth. 19. quia Pharisaei, ut Ambrosius, et alii, eum volebant capere in sermone: et ex una parte per dilemma calumniari, si repudium contra legem Dei approbaret: ex alia vero parte, si reprobaret libellum repudii, ut eum traducerent tanquam Moysi contrarium. Quibus sic respondet Christus, ut legem Dei declararet fuisse ex duritia eorum, tanquam permissionem, scilicet minoris mali, non tanquam fundamentum, aut dispensationem repudii: ergo ex forma verborum hic etiam nihil sequitur, nisi declaratam fuisse legem. Unde Trident. sess. 24. in doctrina de matrim. dicit Christum firmasse, quod ab Adam est praedictum, et a Deo primo institutum. Ex quibus facile respondetur ad fundamenta secundae sententiae ; nam ad illud quod dicitur Moysen per illa verba, nisi subesset divina dispensatio, deducere in errorem :
Respondetur negando sequelam, quia Moyses id quod fuit in usu Judaeorum, et quod in majus periculum redundabat, coercuit, ut potuit, inducens modum quo fleret auctoritate publica, et non privata, quo magis consuleretur legis observationi, et ex ipsa adjecta paena remedium adhibuit, quantum illi tum erant capaces.
Superest alia difficultas contra dicta in corpore, num scilicet in lege Evangelica propter adulterium sit matrimonium solubile ? Qua in re errant Graeci moderni, Lutherani, Anabaptistae et Calvinistae. Incaute etiam Cajetanus in hac quaestione, loquitur in Matth. 19. Calharinus lib. 5. annolationum in Commentario Cajetani. Erasmus annotat. in 7. cap. 1. ad Corinth. quamvis priores subjiciant se Ecclesiae. Error versatur in eo quod dicant matrimonium solvi posse per adulterium.
Conclusio Doctoris est negativa, sig. Sic ergo potest dici, etc. quam omnes Scholastici tenent: estque definita a Florentino, etc. de unione Armenorum, et Tridentin, sess. 24. can. 10. tenet Elebertinum cap. 9. Arelatense 1. cap. 10. Milevilanum can. 17. Africanum can. 69. Anglicanura cap. 10. Triburiense cap. 16. Foroliviens. cap. 1. Nanneten. cap. 12. canon. 48. Apostolorum. Patet conclusio, Marci 10. ubi habetur haec veritas sine ulla limitatione et sine illis verbis: excepta causa fornicationis, etc. quae leguntur apud Matthaeum : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium comittit super eam, etc. et Lucae 18. Omnis qui dimiserit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur, et qui dimissam a viro ducit, moechatur, etc.
Dices subintelligi illam exceptionem, quam exprimit Matthaeus.
Contra, neque Matthaeus, neque Christus illam causam expressit, ut sit exceptio a communi regula insolubilitatis matrimonii, nam absolute dixit Christus : Quod Deus conjunxit, homo non separet , erunt duo in . carne una, jam ergo non sunt duo, sed una caro, etc. ergo non debent illa verba referri ad dissolutionem, sed ad alia adjuncta, ut mox videbimus ; ergo universaliter intelligenda sunt verba Christi, et quoad omnem casum esse insolubile matrimonium. Probatur consequentia, quia ipse confirmat verba Adami, et primam institutionem matrimonii, quae nullam exceptionem patitur, sed est absoluta ; ergo etiam Christus convincens Pharisaeos quoad insolubilitatem matrimonii ea intellexit universaliter, et non cum exceptione, quia respondet ad interrogationem Pharisaeorum: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? quae interrogatio fuit universalis, ex prima institutione ; et refertur ad indissolubilitatem matrimonii, sicut et interrogatio Pharisaeorum, qui praetendebant libellum repudii opponere, sicut mox post responsionem Christi, quae negativa est, objecerunt. Marcus ergo et Lucas hanc ipsam responsionem Christi universalem tradiderunt sine ulla exceptione, sicut data est a Christo.
Subdunt mox Pharisaei: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere.
Respondet Christus : Quoniam Moyses ob duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras;ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis quia quicumque dimisserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ;et qui dimisam duxerit, moechatur, etc. ubi illa verba, ut sonant exceptionem, referuntur ad priora, nempe qui dimiserit, etc. quia dat auctoritatem marito ex causa fornicationis, et si sic dimiserit, non est causa moechandi in uxore, quia illi juste dimittenti non imputatur uxoris lapsus post dimissionem ; et ideo Matthaei 5. non addit illa verba, et duxerit aliam, etc. Excipitur ergo causa dimissionis uxoris sine peccato (dimissionis, inquam, justae) quae est sola fornicatio ex divina lege, et intelligitur auctoritas privata marito concessa in hoc casu ; in aliis autem casibus non potest auctoritate privata dimittere uxorem sine sententia Ecclesiae, ut supra disseruimus de debito conjugali, dist. 32. non solvitur tamen matrimonium si dimittatur ex quacumque causa.
Haec est interpretatio Pauli 1. ad Corinth. 7. Iis autem qui matrimonio juncti sunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discederes quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconcialiari; ergo manet vinculum, quando discedit etiam ob causam fornicationis, quia universaliter loquitur Apostolus, qui in doctrina et declaratione praecepti non deficit tradens legem insolubilitatis matrimonii, neque juberet uxorem in omni casu discedentem a marito manere innuptam, aut si non continuerit, marito suo reconciliari, ex praecepto Domini, si matrimonium esset solutum ob causam aliquam, aut fornicationis, aut aliam. ldeo ad Roman. 7. hoc planius docet: Nam quae sub viro est mulier, vivente viro alli, gata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege, etc. quibus verbis nullum casum solubilis matrimonii excepit praeter solam mortem ; et inde infert: igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro, etc. ergo per solam mortem viri, ex Paulo, solvitur lege matrimonii, non aliter. Ex quibus constat verba Christi, excepta fornicatione, etc. referenda esse, non ad solubilitatem matrimonii, aut solutionem vinculi conjugalis : sed ad potestatem separandi, quam habet vir ex causa illa quoad thorum et cohabitationem, quam in aliis casibus non habet, sed per Ecclesiae sententiam debet fieri, et non auctoritate privata mariti.
Hanc sententiam et interpretationem praedictam tenent Patres. Alhenagoras in Apologia pro Christiani, Clemens Alexandrinus lib. 2. Stromatum, cap. 12. Origenes tractat. 7. in Joannem, Basilius Magnus epist. ad Amphilochium, ean. 9. Victor Antiochenus in cap. 16. Lucae, Evaristus Papa epistola 2. deducens argumentum in insolubilitate matrimonii corporalis ad spirituale matrimonium, Ambrosius in idem c. Lucae, lib. 8. Hieronymus epistola 30. cap. 1. et Epistola 147. et in cap. 19. Matthaei, Augustinus de bono conjugali, cap. 7. 15. et 18. de adulter. conjug. lib. 1. cap. 9. et 11. lib. 2. cap. 5. et 9. Innocentius I. epistola 3. cap. 6. et alii deinceps, quos videre licet apud Bellarminum per diversa saecula, ac tandem id ipsum docuit Alexander III. cap. Ex parte, etc. de sponsalibus.
Ad objecta adversariorum facilis est responsio ex dictis, quia illa verba ad quae refugiunt, jam declarata sunt ex Apostolo, quia datur auctoritas dimittendi uxorem quoad thorum et cohabitationem ex causa fornicationis, et salvatur maritus a peccato ejus, si dimissa se non contineat ; manet tamen vinculum inter utrumque insolubile. Vide interpretes in praedicta loca, Maldonatum in Matth. 19. Sanchez lib. 10. disputat. 3. ex quo suppleri possunt reliqua, quae hic desiderantur de divortio, causis ejus, et ex Summistis, et ex titulo de divortiis, quibus resolvendis copiosior tractatus exigitur: neque alioquin in compendium commode reduci possunt disserendo, ob varias Doctorum sententias, quibus diutius inhaerendum esset, et materia magis est legalis quam Scholastica.