In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
( Textus Magistri Sententiarum ).
De personis legitimis.
Nunc superest attendere, quae personae sunt legitimae ad contrahendum matrimonium. Legitimae judicantur personae secundum statuta Patrum, quae diversa sunt. Aliae namque fuerunt legitimae ante legem, aliae sub lege, aliae in tempore gratiae. Item, in primitiva Ecclesia quaedam erant legitimae, quae modo non sunt. Earum vero, quae modo legitimae sunt, vel illegitimae, quaedam sunt plene legitimae, quaedam omnino illegitimae, quaedam mediae. Plene legitimae sunt, quibus non obviat votum continentiae, vel ordo sacer, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel naturae frigiditas, et si quid est aliud. Penitus vero illegitimae sunt per votum, per ordinem, per cognationem, per disparem cultum. Mediae vero sunt, nec plene legitimae, nec omnino illegitimae, per frigiditatem, per conditionem. Si enim tales junguntur ignoranter, commanere possunt, quibusdam accedentibus causis, et eisdem deficientibus, dividi.
De frigidis separandis, vel non.
De his enim, qui causa frigiditatis debitum reddere non possunt,
consulit Gregorius, ut permaneant. Sed si mulier causatur dicens : Volo esse mater et filios procreare ; decernit ut uterque eorum septima manu propinquorum juret, quod nunquam carnaliter convenerint: et tunc mulier secundas nuptias contrahat, vir autem, qui frigidae naturae est, absque spe conjugii permaneat. Ait enim sic : " Interrogasti de his, qui matrimonio juncti sunt et nubere non possunt, si ille aliam, vel illa alium ducere possit: de quibus scriptum est : Vir et mulier, si se conjunxerint, et post dixerit mulier de viro, quod coire non possit cum ea: si potest probari quod dicit per justum judicium, alium accipiat: si vero ille acciperit aliam, separentur ". Item : " De his requisisti, qui ob causam frigidae naturae dicunt se non posse invicem operam carni dantes commisceri. Iste vero, si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quod si retinaculum conjugale voluerit rescindere, maneant utrique innupti ; nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet ? Si igitur vir aliam uxorem vult accipere, manifesta patet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuerit, et ideo eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur et dicit : Volo esse mater et filios procreare ; uterque eorum septima manu propinquorum, tactis sacrosanctis reliquiis, jurejurando dicat, ut nunquam per commixtionem carnis conjuncti una caro effecti fuissent. Tunc videtur mulier secundas posse contrahere nuptias; humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine conjuge. Quod si et ille aliam conjugem acceperit; tunc hi qui juraverant, perjurii crimine rei teneantur, et paenitentia peracta, priora cogantur recipere connubia. Hoc servandum est, cum uterque idem fatetur. Sed vir si asserit, se debitum reddidisse uxori, et illa diffitetur: cui potius fides habenda sit, merito quaeritur ". De hoc ita statutum est : " Si quis ita acceperit uxorem et habuit eam aliquo tempore, et ipsa foemina dicit, quod nunquam coisset cum eo, et ille vir dicit, quod sic fecit: in veritate viri consistat, quia vir est caput mulieris. Hoc de naturali impossibilitate statutum est ".
De his qui maleficiis impediti coire non possunt.
De maleficii autem impedimento hoc tenendum decernitur, quod si per sortiarias et maleficas concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus ista eveniunt, ut tpiritu contrito et humiliato Deo et Sacerdoti de omnibus peccatis confessionem faciant, et lacrymis atque eleemosynis, orationibus et jejuniis Domino satisfaciant ; et per exorcismos ac caetera Ecclesiasticae disciplinae munimina ministri Ecclesiae tales sanare procurent. Quod si non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint, illis viventibus, quibus junctae fuerint, prioribus, quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt ". Quod in fine hujus capituli continetur ex rigore magis dictum intelligendum est quam ex Canonica aequitate; vel intelligendum est, non posse reconciliari prioribus nisi judicio Ecclesiae, quo divisio facta fuerat.
De furiosis.
Furiosi quoque, dum in amentia sunt, matrimonium contrahere non valent. Unde Fabianus: " Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt: sed si contractum fuerit, non separentur. " Item Nicolaus : " Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus, vel ambobus amentia vel furor, vel aliqua infirmitas accessit, ob hanc in firmitatem talium conjugia solvi non possunt. Similiter est sciendum de his qui ab adversariis excaecantur, vel membris truncantur, vel a Barbaris execti fuerint. "
De his qui dormiunt cum duabus sororiribus.
De his etiam qui cum duabus sororibus, vel quae cum duobus: fratribus dormiunt, videndum est, quid censeant Canones. " Qui dorinierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante fuerit uxor, neutram ex ipsis habeat, nec ipsi adulteri unquam in conjugio copulentur ". Item : " Nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem ejus cognoscendo Nec etiam post mortem uxoris licet ei vel adulterae copulari in conjugium ". Item Zacharias Papa : " Concubuisti cum sorore uxoris tuae ; si fecisti, neutram habeas, et uxor tua, si non fuerit conscia sceleris et continere non vult, nubat in Domino, cui vult. Tu vero et adultera sine spe conjugii maneatis, et dum vivitis, paenitentiam agite ". Quod ait: Cui vult nubat; intelligendum est post mortem viri. Unde Gregorius : " Qui uxores suas in adulterio deprehendunt, nec ille, nec illa aliam uxorem accipiat, vel alium virum, quamdiu ambo vivunt. Si vero adultera mortua fuerit, vir ejus, si vult, nubat: adultera vero numquam, etsi mortuus fuerit vir ejus, sed omnibus diebus vitae suae paenitentiae lamenta persolvat "Hic de illo adulterio agitur, quod cum cognato viri, vel cognata uxoris committitur.
Non est dimittenda uxor pro aliqua macula seu deformitate corporis.
Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate vel macula corporali non licet viro uxorem dimittere, et converso, sed debet alter alteri subsidia providere. Unde Augustinus : " Si uxorem quis habeat sterilem, sive deformem corpore, vel debilem membris, vel caecam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud sive morbis vel laboribus doloribusque confectam, et quidquid, excepta fornicatione, excogitari potest vehementer horribile, pro societate fideque sustineat. "
(Textus Magistri Sententiarum.)