Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. (( vers. 120.)) Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas. Sic euim expressius interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id est, καθήλωσον. Hoc alii confige dicere voluerunt, nec addiderunt clavis; atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo quod est confige, non sonant clavi; καθήλωσον autem sine clavis intelligi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici potest, sicut dictum est, confige clavis. Ubi quid vult intelligi, nisi quod ait Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) ? Et iterum: Christo, inquit, confixus sum cruci; vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Id. II, 19, 20) . Quod quid est aliud, nisi, Non est in me justitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum; sed justitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est (Philipp. III, 9) , non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus, «qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur» (I Cor. I, 30, 31) . Item dicit, «Qui autem sunt Jesu Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis» (Galat. V, 24) . Cum hic dictum sit quod ipsi crucifixerunt carnem suam, in isto tamen psalmo Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur, Confige clavis a timore tuo carnes meas; ut intelligamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13) .