IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic primo, etc. Haec conclusio est communis, et patet ex 32. q.l. Si per sortiarias. Item, de frigidis et maleficiatis, e. ultim. et cap. Quod sedem, etc. et toto titulo. Triplex ratio ex natura contractus assignatur, quia contractus ordinatur ad copulam, si petitur: contrahens obligase ad debitum ejus, et contrahens qui est potens, commutat corpus suum cum tali intentione. Ad impossibile autem non est obligatio, neque actio et error in commutatione substantialis vitiat contractum: ergo, etc. Intelligitur conclusio, si impotentia est perpetua, cui neque per artem, neque per maturam subvenire possit.
(c) Si autem talis impotentia sequitur, etc. Dicit matrimonium consummatum per nullam impotentiam supervenientem dirimi, quae est communis sententia. Difficultas est, quando supervenit impedimentum matrimonio rato tantum, et ante consummationem. Aliqui dicunt dirimi, ex capitulo primo, 33 q. 1. Ita sentit Gratianus et pauci alii.
Conclusio Doctoris est in contrarium, et sufficienter probata supra dist. 31. q. un. ubi ostensum est matrimonium ratum solvi dumtaxat ingressu Religionis.
Sed difficile esse judicare asserit Doctor, quando impotentia matrimonium subsequitur praecise, ut discernatur non praecessisse, nisi quando aliquod membrum ad usum matrimonii necessarium abcinditur. Difficultas est in dubio, quid praesumendum sit?
Respondetur cum communiori sententia praesumendum esse eam praecessisse, quia id supponit cap. ult. de frigidis et maleficiatis, etc. ubi datur tempus triennr ad probationem, si maleficium sit perpetuum aut impotentia. Praesumit ergo maleficium praecessisse, et quamvis in caeteris praesumendum sit pro contractu, quando est dubium, intelligitur de matrimonio, quod finem suum sortitur, tam in bonum prolis quam etiam in remedium ; qui finis cessat, quando impotentia judicatur perpetua, quia debet praesumptio cedere in favorem contrahentium, quando non praejudicat fini matrimonii, sic enim magis consulitur eorum continentiae, et saluti: quando ergo non possit allegari probatio contraria, neque praejudicium aliquod prolis sequitur, non sunt gravandi conjuges in periculum continentiae et animae. Hanc tenent Hostiensis, Joannes Andreas, Ancharan, Abbas, et communius Canonistae in tit. de frigidis et maleficiatis, Richardus hic art. 3. q. 1. ad 2, Henriquez lib. 12. de matrim. cap. 8. Aliqui distinguunt hanc impotentiam in naturalem et accidentalem. Si naturalis est, praesumi antecessisse matrimonium, quia natura non deficit in necessarii: si accidentalis, praesumendum esse pro matrimonio.
Sed quoniam accidentalis impotentia, si est ex maleficio, possit utroque modo contingere, ante et post matrimonium, non est praesumendum evenisse post matrimonium, nisi aliqua ratio aut probatio faveat. Si autem eveniat ex aliquo morbo, quae causam daret impotentiae ex natura sua, tunc habetur sufficiens indicium provenire post matrimonium: si autem morbus ille ex causis suis non tendat in talem effectum, praesumendum non est ex causa incerta provenisse effectum, qui alias non sequitur: neque ex dispositione particulari impotentis colligitur morbum indixisse alium effectum diversum, quam soleat in aliis inducere, ac proinde potius in naturam et causas generativas refundenda est, quae frequenter deficiunt in sua actione, vel ex aliis causis provenire posset:
effectus enim certus in eas causas referendus est, secundum rationem naturalem, a quibus communiter evenit, et non in alias, a quibus nunquam vel raro, licet conjungantur effectui concomitanter. Sic ergo praesumptio consequens naturam regulanda est, prout exigit vis causarum, et connexio effectus, quando dubitatur de impotentia et consummatione matrimonii, tunc favendum est matrimonio in tali dubio, donec constet de impotentia.