IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat impotentiam naturalem, et ex maleficio ; et remedium hujus ait esse orationes Sanctorum) si tamen non exaudiantur, licere, et meritorium esse, destruere signa maleficii, ut malus spiritus vexare desinat. Ita Sotus hic quaest, unio. 3. Manuel 1. tom. Sum. cap. 223. Navar. cap. 11. n. 29. Delrius lib. 6. disquis. mag. c. 2. sect. 1. quaest. 3. Henric. quodl. 5. quaest. 33. Castro 1. de just. haeret, pun. c. 15. ponit differentias inter naturalem impotentiam et maleficium ; haec est praecipua, quod si maleficiatus ducat aliam, et cognoscat, non est reddendus priori, secus est de impotenti naturaliter, cap. 2. et cap. Laudabilem, de frigid.
De (d) secundo duplex est impotentia in genere, naturalis et casualis. Naturalis in viro est frigiditas vel mutilatio partis necessariae, in muliere arctatio: casualis est maleficium. Impossibilitas prima satis patet ; secunda fit per malignos spiritus, qui habentes pactiones cum hominibus servant promissa: non quia veraces, sed ut alii eis adhaereant (quia si nulla pacta servarent, nulli eis servirent), et ut illi, quibus servant promissa, eos colant, nam ex superbia sua praecipue appetunt honores divinos.
Deus etiam permittit eos exercere potestatem suam ad impediendum aliquos ab aliquibus actibus, in quos possent, si non essent impediti: et hoc vel propter peccata eorum, vel propter aliquam aliam causam occultam: et hoc modo maga habens pactum cum daemone procurat ab eo ut istum impediat a tali actu, cum tali muliere, quamdiu tale maleficium perseverat puta acus curvata, vel aliqua hujusmodi.
Quod (e) igitur est remedium contra istud impedimentum per daemonem ? Respondeo, si per orationes Sanctorum impediatur virtus daemonis, bene fit. Si tamen Deus illas non exaudiat, tunc si sciretur maleficium, et destrueretur, daemon non fatigaret eum amplius, quia ex pacto non assistit, nisi dum durat aliquod signum.
Et ex hoc patet quod trufatica est illa quaestio, an liceat tollere maleficium intentione curandi maleficiatum. non enim solum licet, sed est meritorium destruere opera diaboli. Nec in hoc est aliqua infidelitas, quia destruens non acquiescit operibus malignis, sed credit daemonem posse et velle fatigare, dum tale signum durat, et destructio talis signi imponet finem tali vexationi.
De (f) istis duobus impedimentis ad propositum dico, quod in aliquo sunt similia, et in aliquo dissimilia. Similia, quia impediunt contrahendum, et dirimunt jam contractum respectu illius personae respectu cujus sunt ista impedimenta: quod pro tanto additur, quia non tantum casuale, sed etiam naturale impedimentum potest esse respectu unius personae, et non respectu alterius, maxime de naturali in muliere.
Sed (g) post divortium est duplex differentia ; una, quod habenti impedimentum casuale licet contrahere, et si post contractum carnaliter copuletur secundae, non debet reddi priori, quia maleficiatus respectu unius, non propter hoc est maleficiatus respectu omnium ; sic enim est maleficiatus, sicut ministri diaboli procurant eum per maleficium diaboli, sicut aliqua maga vult istum perpetuo impediri respectu istius, non tamen respectu alterius, puta si nollet quod istam duceret, sed se, vel aliam.
Alter autem, scilicet habens impedimentum naturale perpetuum, et hoc respectu cujuslibet, debet manere sine spe conjugii, et tutum esset sibi intrare Religionem, quia si post contrahat de facto, et carnaliter copuletur, cogetur redire ad priorem, quia apparet sententiam divortii processisse ex errore, et ita nullum fuisse coram Deo, et matrimonium primum verum fuisse, quia impedimentum quod putabatur perpetuum, non erat.
Sed (h) quomodo innotescit perpetuitas istius impedimenti, habe tur Extra de frigidis, Laudabilem; de bent enim per triennium commorari, et dare operam illi actui. Si autem postea reclamant, debent jurare cum septima manu, id est, vir et uxor de scientia, et septem vicini proximi de fidelitate. Si vir reclamat accusationi uxoris, creditur viro, qui caput est mulieris, ibidem, cap. 1. Si vir accusat, incumbit sibi probatio modo praedicto.
Sed qualiter cognoscetur differentia istius et illius impedimenti ? Respondeo, difficile est videre nisi per inspectionem corporis, si deficiat aliqua dispositio necessaria requisita in parte illa ad istum actum, vel per judicium Medicorum quantum ad frigiditatem, si aliqua signa manifeste ostendant ipsum esse talis complexionis. Si vero nec sic, nec sic, et tamen simpliciter impeditur, praesumendum est quod sit maleficium.
Ad (i) argumenta. Ad primum concedo quod obligat se ad actum, si petatur saltem pro aliquo tempore determinato: sed infra aliquod tempus non oportet reddere illum actum, si velit intrare Religionem. Iste autem non potest obligare se ad actum pro quocumque tempore, si est perpetuum impedimentum, quia, ut dictum est in principio solutionis, sola impedimenta perpetua impediunt, et ha betur in titul. isto, cap. Fraternitatis.
Ad (k) secundum, si senex esset omnino impotens, dicerem quod non contraheret matrimonium, licet aliqua posset consentire in eum ad cohabitandum, sicut frater et soror, et ita forte multae magis desponsant divitias quam personas.
Ad tertium patet ex dictis, quia si maleficium est temporale, non impedit nisi temporaliter: praesumitur autem perpetuum si per triennium perseverat.