IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De divortio quod fit propter adulterium. Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus concedat uxorem dimitti causa fornicationis viro, eadem licentia non tollitur faeminis. Unde Hieronymus : " Praecepit Dominus, uxorem non dimitti excepta causa fornicationis, et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris praecipitur, hoc consequenter redundat ad foeminas. Non enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus ". Item : " Apud nos quod non licet faeminis aeque non licet viris, et eadem servitus pari conditione censetur ". Ex his ostenditur, quod mulier potest super fornicatione virum convenire, ut vir mulierem. Unde Innocentius Papa : " Christiana Religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat: sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, viri autem liberius uxores suas adulteras apud Sacerdotes deferre consueverunt. Et ideo mulieribus, prodito earum crimine, negatur communio ; virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus arcetur, qui submovebitur, si ejus flagitium detegatur ".
Quod fornicariam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit fornicationis, et e converso.
Si vero quaeritur, an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis ; dicimus, quia nequit adultera uxor dimitti a viro, nisi et ipse expers fornicationis existat, et e converso. Unde Augustinus : " Nihil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud : In quo alte rum jvdicas, teipsum condemnas. Qua propter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse fornicatione purgatus: quod similiter et de foemina dixerim ". Idem : " Indignantur mariti, si audiant, adulteros viros pendere similes adulteris faeminis paenas: cum tanto gravius eos puniri oportuerit quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere et exemplo regere foeminas ". Ex his apparet, quod adulter adulteram dimittere non valet, et e converso.
Quod possunt reconciliari, qui separantur causa fornicationis.
Si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alu copulari non potest, sed continere oportet, vel ad dimissam redire:
sic et de foemina. Unde et Apostolus : His qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, maneat innuptam, aut viro suo reconciliari; et de viro addit : Et vir uxorem non dimittat. Sed Ambrosius ait: " Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere ". Sed hoc a falsariis in Ambrosii libro positum creditur: supplendum enim esse in viro quod de uxore praemisit, aperte dicit Augustinus sic : " Quare non addit de muliere quod praemisit de viro, nisi quod similem formam vult intelligi, ut, si dimiserit, quod causa fornicationis permittitur, maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori ". Idem : " Si nec nubere illi conceditur, vivo viro, a quo recessit, nec huic alteram ducere, viva uxore, quam dimisit: multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere ". Idem : " Ut non facile dimittatur uxor, Dominus solam fornicationis causam excepit ; caeteras vero universas molestias, si quae extiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter sustineri ; et maechum dixit qui a viro solutam duxit ". Ex his ostenditur, quod si causa fornicationis fit separatio, non potest vir vel mulier in aliam transire copulam: possunt autem reconciliari et cohabitare, sicut prius, si dimissum alter revocare voluerit.
Quae praedictis videntur obviare.
Dicit tamen Joannes Chrysostomus : " Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic fatuus, est et iniquus qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est, qui celat crimen uxoris ". Item Hieronymus : " Cum mulier unam carnem in aliam diviserit et se fornicatione a marito separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scri ptura : Qui tenet adulteram stultus est et insipiens ". Idem, ad Amandum Presbyterum scribens de quadam, quae, viro suo vivente, alii nupseserat, sic ait : " Rem novam loquor, imo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate confirmatur : Si reliquerit secundum virum mulier et reconciliari voluerit priori, non potest ".
Determinatio.
Sed haec omnia intelligenda sunt de illa quae ab adulterio recedere noluit, ner per paenitentiam peccatum delere: quod si vir scienter patitur, consentire videtur. " Si enim in adulterio perseverare elegit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere voluerit ". Si autem a peccato recesserit et per paenitentiam illud purgaverit: poterit viro reconciliari. Unde Augustinus : " Quod tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros quos credimus paenitentia esse sanatos". Idem : " Non erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio conjugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum ; non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur ". Item Gregorius : " Debet recipere peccatricem, quae paenitentiam egit, sed non saepe ". Item Hermas : " Si vir scierit, uxorem suam deliquisse, et non egerit paenitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et vivit cum illa vir, reus erit et particeps peccati ejus. Quod si mulier dimissa egerit paenitentiam et voluerit ad virum reverti, debet recipere peccatricem, quae paenitentiam egit, sed non saepe ".
De illis qui ante conjunctionem se polluerunt per adulterium.
Solet etiam quaeri, an valeat duci in conjugium quae prius est polluta per adulterium? De hoc Leo Papa ait: " Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio ". Item : " Relatum est auribus sanctorum Sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse et insuper moechae juramentum dedisse, quod post legitimi mariti mortem, si superviveret. duceret eam in uxorem; quod et factum est. Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus ". His aliisque auctoritatibus vetantur in conjugium copulari qui se prius adulterio maculaverunt. Sed e contra Augustinus ostendit dicens : " Denique mortuo eo, cum quo fuit verum connubium, fieri potest conjugium cum qua praecessit adulterium ". Idem: " Posse fieri sane licitas nuptias ex personis illicite conjunctis, honesto placito subsequente, manifestum est".
Determinatio.
Sed haec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum, si castitatem et fidem servare velint. Prima vero auctoritas Augustini de illis agit, qui de peccato paenituerunt et nihil in mortem viri machinati sunt, nec vivente viro, fidem adulterae dedit moechus, quod eam in conjugio duceret, si superviveret. Qui vero haec faciunt, aliis praemissis auctoritatibus, prohibentur copulari.
(Finis textus Magistri.)