In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Fidei dationem, vel juramentum de contrahendo, vel contractum actualem simul cum adulterio dirimere matrimonium postea contractum cum adultera, cap. 1. et cap. alt. de eo qui duxit in matrimonium.
Respondeo (b), tria sunt crimina, quae conjuncta vel separata, videntur facere difficultatem circa matrimonium contrahendum. Sunt autem crimina illa, adulterium, machinatio in mortem conjugis legitimi, fidei datio ipsi adulterae, vel contractus de facto cum ea, vel promissio cum juramento, quia haec tria ultima ad propositum pro eodem reputantur. De duobus primis patet, Extra de eo, qui duxit in matrimonium, quam polluit per adulterium, c. ultim. De tertio, scilicet promissione cum juramento, an valeat, habetur Extra de his, quae metu vel vi fiunt. Ad aures.
De (c) his tribus dico, quod ultimum per se non impedit matrimonium contrahendum post mortem viri, sicut habetur Extra de eo, qui
duxit in matrim. c. ult. Si quis uxore : vivente, fide data, promiserit se aliam ducturum, vel cum ipsa de facto contraxerit, si nihil aliud fuerit, non est matrimonium, quod cum ea contraxit post uxoris obitum, dirimendum.
Tertium cum primo simpliciter impedit et dirimit, ibidem in eodem cap. sequitur enim ibi : Tolerari non debet, si prius vel postea, dum vixit uxor illius, illam adulterio polluisset, et refertur prius, et post ad fidei dationem. Hoc autem (d) intelligendum est, quando ambo sunt conscii, quod actus ille est adulterium: si enim vir tantum sit conscius, et mulier inscia, puta quia nescit eum habere aliam, tunc si vir postea contrahat cum illa, ad petitionem viri non est divortium celebrandum, sicut habetur tit. eod. c. 1.
Sed (e) quid si persona prius nescia, postquam scit impedimentum, petat divortium? Videtur celebrandum, ex eodem cap. et hoc argumento a contrario sensu ; habetur enim ibi in textu, quod si mulier divortium non petat, non sunt separandi, ex quo innuitur quod si ipsa petat, sunt separandi.