IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo, tria sunt crimina, etc. Haec crimina sunt adulterium, machinatio mortis conjugis legitimi, fidei datio, contractus de facto, aut promissio cum juramento factae adulterae. Haec tria ultima ad idem reducuntur. In textu habetur primo loco contractus cum persona conjugala,etc. ita hae reliquae impressiones cum Antuerpiana, sed delevimus, quia superfluit, et habetur in tertio membro in illis, vel contractus de facto, et dicursus Doctoris ad adulterium tanquam primum refertur, ut patet sig. Tertium cum primo, etc. Reducuntur ab aliis ad duo tantum, nempe ad machinationem mortis cum adulterio, et ad contractum de praesenti aut futuro cum adulterio.
(c) De his tribus dico, etc. Prima conclusio est, quod ultimum, nempe contractus aut fides praestita cum juramento non statuit impedimentum, nisi intervenerit aliud, scilicet adulterium aut machinatio mortis. Habetur cap. ultimo, Si quis, de eo qui duxit in matrimonium, etc. et c. Veniens, et cap. Propositum est, etc. eodem. et cap. Relatum, 31. q. 1. ubi concubinatus adulterium cum contractu aut fide data.
Secunda conclusio, fides data aut contractus de facto cum adulterio impedit matrimonium. Patet cap. finali, de eo qui in matrim. et cap. Relatum, 31. q. 1. Ita Doctor, sig. Tertium cum primo, etc. Ad consummationem impedimenti requiritur copula adulterina, sine qua contractus de praesenti, aut fides data non statuerent impedimentum. Glossa in cap. finali, de eo qui in matrimon. Abbas, Joannes Andreas, Cardinalis et alii. Quod praecedat aut sequatur adulterium, nihil vetat, perinde enim complet impedimentum ex cap. illo finali. Perinde etiam ad impedimentum facit sive per se, sive per alium eo approbante, vel sollicitante fidem exegerit de matrimonio contrahendo, quia fraus nemini patrocinatur, cap. Adversus, etc. de immunitate Ecclesiae, nam quod nomine ejus fit, per ipsum etiam fit: item, si factum ratificet. Quod si fidem datam non acceptavit, non ponitur impedimentum, quia forma contractus non est completa, quia requiritur mutua promissio. Requiritur praeterea, ut durante priore matrimonio concurrat fides seu contractus cum adulterio, quia hos casus explicant Canones, et stricte intelligi debent; tum quia paenales; tum quia in praejudicium matrimonii supervenientis ; tum quia finis eorum huc spectat, ne ex fide data et adulterio conjuncto machinetur in mortem prioris conjugis, quod non praesumitur, si alterum tantum praecedat. Item, si fides data retractetur, aut contractus initus ante adulterium, si casu supervernerit hoc rescisso contractu aut promissione, non inducere impedimentum, quia contractu revocato, aut fide, re integra perinde est, ac si nunquam intervenisset, et cessat finis legis in hoc casu, ideo adulterium sequens non complet fidem priorem et revocatam, aut contractum rescissum, neque confirmat facto.
Hinc etiam resolvitur casus controversus inter Auctores, an scilicet requiratur ut haec duo conjungantur in eodem matrimonio, vel si sufficiat, ut divisim in diversis matrimoniis eveniat, verbi gratia, fides vivente priore uxore, adulterium post initum matrimonium cum altera.
Respondetur hoc modo non inducere impedimentum, nisi adulterium commissum dicat ordinem ad primam fidem datam, quae revocata est per secundum matrimonium. Quod si tamen secundo matrimonio adulterium dicat ordinem ad primam fidem datam, eam denuo instaurando, perinde est, ac si simul conjungantur respective ad secundum matrimonium, tam fides, quae revixit, quam adulterium, quamvis solo adulterio non revixit, sed ratificatione nova.
Petes, an requiratur promissio verbis expressa.
Respondetur requiri eam promissionem et formam ejus, quae sufficit, et requiritur ad contractum sponsalium, quia promissio, si esset non impedita, induceret talem obligationem, et sufficit acceptatio ejus ex parte alterius sufficiens, quae compleat contractum de futuro.
(d) Hoc autem intelligendum est, etc. Excipit casum in quo alter sit ignorans illud esse adulterium, aut personam, ad quam accedit, esse conjunctam matrimonio, quia tunc non consentit in adulterium, quod requiritur, sed in fornicationem. Patet cap. 1 et cap. Veniens, eodem titulo ; est communis Theologorum in hac dist. Intelligitur de impedimento ex parte mulieris nescientis, non ex parte viri conscii matrimonii, ut ibidem supponitur.
(e) Sed quid si persona, etc. Movet dubium, si persona prius ignorans impedimentum, et postea sciens, an si petat divortium, audiri possit? etc.
Respondet affirmative ex cap. 1. eodem.