IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Si nesciente muliere viri conjugium, initus est cum ea, uxore propria vivente, contractus, ad optionem innocentis cogendus est vir de novo cura ea contrahere vel recedere, mortua propria. Nec sufficit quod is factus habilis clam consentiat, nisi altera pars sciat impedimentum. Sed dubius manet Doctor an fidei datio cum adulterio, causent hoc impedimentum, si altera pars est inscia adulterii ; et communis tenet quod non, ex d. c. 1. de eo qui duxit, Manuel 1. tom. c. 227. Navarr. c. 12. num. 2. Veracruz 1. part. specul. art. 34. concl. 4. Sanchiuslib.7. disp. 79. n. 31. ubi circa hoc ponit multas conditiones more suo exactissime examinatas.
Sed (f) hic est dubium, quia talis contractus cum muliere inscia, vel est matrimonium, vel non. Si sic, non debet dirimi ad petitionem mulieris; si non, debet fieri divortium ad petitionem viri, quia non possunt simul stare, cum non sint vir et uxor. Respondeo, non est matrimonium, quia mulier consentit in eum tanquam in potentem contrahere ; ipse autem ex parte sui, non est talis, qualem eum credidit: et tunc cum dicitur quod non possunt simul stare, concedo quod ille non potest eam matrimonialiter tractare, quia ex parte ejus fornicatio est ; sed illa potest sibi matrimonialiter copulari, quia ignorantia invincibilis excusat eam.
Sed esto quod mulier intelligens impedimentum non petit divortium, non est divortium celebrandum, secundum illud caput ; igitur debent simul stare: et non in conjugio, quia per te contractus non fuit contractus matrimonii: igitur aliqui debent simul stare fornicarie secundum istam sententiam. Respondeo, si mulier sciens impedimentum, consentiat in matrimonium, vir cogendus est ut consentiat in paenam peccati sui, quia scienter decepit insciam, et ita erit matrimonium novum ex novo consensu. Et ista sententia est valde justa, ut decipiens insciam, in hoc quod est dare potestatem corporis sui, qui tamen non intendit dare, vel non potest, cogatur postea veraciter implere, quod prius fecit dolose.
Sed (g) dices, numquid virtute primi consensus non poterant simul stare? Et esto quod inscia consentiat in quolibet actu conjugaliter, et iste sciens quod illa vult esse uxor ejus, consentit de novo in eam, non exprimendo sibi impedimentum, quia forte ex hoc generaretur odium, numquid possunt stare ? Respondeo, primus consensus non fuit matrimonialis, et ideo nullus actus potest esse licitus in virtute illius consensus: et ideo ad hoc quod sint conjuges, requiritur novus consensus. Et tunc ad secundum dico, quod si impedimentum non exprimatur personae insciae, ipsa in copula carnali sequente, non consentit novo consensu, sed solum recidit in virtute primi consensus, qui nullus fuit, et ideo licet persona sciens de novo consentiat, non tamen sufficit. Hoc expresse dicit Glossa super illud caput in primo consensu, qui nullus fuit, intelligitur perdurare, sicut probatur de servo, qui creditur liber cum quo contrahitur, si post manumittitur, uxore ignorante, non contrahitur matrimonium, quia post manumissionem factam, manendo cum eo semper intelligitur approbare consensum primum, qui fuit erroneus, et non matrimonium.
Aliter posset dici, quod si illa inscia fuit ducta, vivente prima uxore ducentis legitima vera est sententia ista ; et in isto casu loquitur Glossa, quia iste est casus textus, quod vir quidam uxorem habens, sibi aliam hujus rei insciam copulavit. Sed prima mortua nititur recedere a secunda, et sic accepit secundam vivente prima, et tunc quidem verum est, quod nullus erat contractus, quia ipse fuit ligatus alteri, licet ista crederet eum liberum a matrimonio. Sed si sola duo, scilicet fidei datio et adulterium, cum inscia conjugata fierent, et post mortem viri ejus, et etiam uxoris alterius, adulter ille duceret istam, quid juris ? Videtur ex isto capite, quod simpliciter est matrimonium, etiamsi nunquam exprimatur personae insciae defectus ille, nec ipse post expressionem defectus de novo consentiat ; et ratio est, quia ex isto capite colligitur, quod Ecclesia non simpliciter illegitimavit personas illas propter illa duo concurrentia, sed secundum quid, scilicet si persona decepta reclamet. Sed prima sententia videtur certior, quia si post sciat impedimentum, et reclamet, fiet divortium, ex isto capite: igitur prius non fuit matrimonium verum.