IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Sed hic est dubium, etc. Movet difficultatem in casu quo mulier nescia impedimenti, et postea resciens non petat divortium, an matrimonium constabit? an debeat etiam fieri divortium ad petitionem viri ?
Respondet matrimonium initum cum impedimento esse nullum, quamvis impedimentum stet ex parte viri solius, quia contractus cum inhabili est ipso Jure nullus, licet mulierem excuset bona fides et ignorantia probabilis facti, quamdiu durat.
Ad aliud respondet, et bene, eum non posse reclamare, sed mulier, si petat divortium, in paenam facti vir cogetur per Ecclesiam consentire de novo in matrimonium cum ea quam decepit, quia fraus el non patrocinabitur.
(g) Sed dices, numquid virtute primi consensus, etc. Quaerit an simul esse possint virtute primi consensus, quo stante impedimento, quamvis inscia uxore superinducta, possint cohabitare ?
Respondet primo requiri omnino novum consensum ex parte conjugis, quae ignoravit impedimentum ; hoc patet ex dictis supra dist. 29. de simultate mutui consensus. Novum autem consensum nequit conjux ignara impedimenti habere, donec ipsi de impedimento constet, quia omnia quae spectant ad usum matrimonii facit in virtute primi consensus, qui fuit nullus ex impedimento ex parte alterius, quae est sententia Glossa ; et exemplum etiam quod adducit de matrimonio cum servo ex ignorantia conditionis, quamvis cum eodem manumisso cohabitet, ex vi prioris consensus erronei, non validatur matrimonium. Vide Glossam in cap. 1. De eo qui duxit in matrim. Hanc sententiam approbat Doctor infra, tanquam magis veram, quia alias si matrimonium constaret, non daretur optio reclamandi conjugi ignarae.
Adhibet aliam solutionem, quam non approbat, nempe interveniente ignorantia ex parte alterius conjugis Jura non statuere impedimentum, respective ad ipsam, si tantum fides praecessit cum adulterio vivente prima uxore, et non matrimonium de praesenti ; sed hoc contrahitur post mortem prioris, in quo casu cessat impedimentum. Sed prior sententia est certior inquit, tum ex ratione adjecta, tum etiam quia Jura aequiparant dationem fidei cum adulterio, et contractum initum vivente prima uxore adjuncto adulterio ; et ratio etiam Canonum perinde idem concludit, quia ex fidei datione cum adulterio potest oriri machinatio mortis, ergo perinde est quoad impedimentum, sive praecesserit fidei datio cum adulterio, sive ipse contractus. Et ideo hanc sententiam sequitur in sig. sequenti Doctor, tanquam propriam.