In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Adulterium cum machinatione in mortem conjugis dirimere matrimonium postea contractum cum adultera, cap. Laudabilem, de convers. infld. cap. Super hoc, de eo qui duxit in matrim. Addit Doctor sufficere solam machinationem, ex d. c. Laudabilem , ubi nihil habetur de adulterio. Quod intellige verum, modo uterque volentes copulari cooperati sint ad mortem conjugis. Circa hoc impedimentum multae conditiones requiruntur, de quibus doctissime tradit Sanchius lib. 7. disput. 78.
Tertio (h) dico quod sive primum concurrat cum secundo, sive tertio, et impedit et dirimit, sicut patet Extra de convers. infidelium, Laudabilem; imo solum secundum videtur impedire ex illo capite: et loquitur ibi de Saracenis, qui dum essent in captivitate, quarumdam Christianarum viros suis insidiis et machinationibus occiderunt; et sententiat Ecclesia, quod si post per ipsas ad fidem Christianam accesserint, et cum eis adhaeserunt, supple in matrimonio, non sunt tolerandi, cum tale damnum tali lucro Ecclesia compensare non velit. Hic non tangitur de adulterio Saraceni cum Christiana, nec de fidei datione, sed tantum de machinatione in mortem legitimi viri, et adhuc conscia uxore; nec Glossa addit ibi ad casum istum, fidei dationem, vel adulterium ; sed ista machinatio debet intelligi cum effectu, ut simul sit affectus et effectus, sicut Glossa super illo verbo, Procuraverunt.
Sed (i) quid si non conscia uxore, iste solus occidit maritum, numquid potest ducere istam ? Respondeo, cap. 1.sig. 2. si fiat sine intentione ducendi eam, puta si in bello justo occidit eum, non ad hoc ut ducat illam, non habetur expresse quin possit eam postea ducere,
dum tamen mulier non sit conscia, quia in casu justi belli, dicit caput illud, quod cum tales, supple mulieres, non procuraverunt virorum interitum defunctorum, matrimonium inter hujusmodi personas, scilicet interfectorem et uxorem interfecti, licite potest contrahi. Et probatur per locum a simili vel a minori, quia si vir non consentit in mortem legitimi viri, sed uxor eum occidit, potest post ab alio hujus criminis inscio duci, 33. quaest. 2. Interfectores.
Hoc etiam confirmatur per illud Extra de sponsalibus, Cum apud : Cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, quicumque non prohibetur. per consequens admittitur. Sed (k) esto mulier primo ignara, post audita interfectione viri, ratum habet, numquid impedit? Videtur quod sic, quia in maleficiis, ratihabitio retrotrahitur, et mandato comparatur. Oppositum tamen tenet Glossa cap. praedicto, Laudabilem, in fine, propter illud caput nunc adductum, Cum apud ; et ex eodem (1) cap. Cum apud, potest concludi, quod simplex promissio non aequivalet alicui illorum trium enumeratorum in tertio membro: nec igitur nuda sponsalia.
Sic igitur patet quod istorum trium tertium solum nunquam impedit, ita quod dirimat. Primum etiam solum nunquam impedit, sicut patet per auctoritatem Augustini adductam in arguendo. Secundum quandoque impedit, et quandoque non, sed semper quando est cum tertio, impedit.
Sed numquid semper, quando est cum primo? Respondeo supra Ut.
isto, cap. Significasti, tertium cum primo semper impedit: et ratio tota est ordinatio Ecclesiae, quia iste est primus casus ad hoc tactus, ubi impeditur contractus ex statuto Ecclesiae praecise illegitimantis personas ad contrahendum. Sed ratio inducens Ecclesiam ad sic ordinandum, est repressio adulterii et homicidii, quae frequenter acciderent, si tales personae possent legitime contrahere. (m) Ad argumenta. Ad primum, patet quod lex ista non fuit statuta pro tempore illo: justius tamen fecisset si eam lapidasset. Et si dicas, non, quia seipsum tunc lapidasset, quia fuit socius in crimine: contra, quia vel non excusas eum per hoc, vel oportet te dicere quod socius in crimine non tenetur ad eamdem paenam publicam inferendam ad quam teneretur, si non esset socius. Si autem excusas eum de non puniendo illam per hoc quod remisit sibi illam paenam legis, hoc non habemus ex Scriptura ; sed quia fuit peccatum privatum, et ideo non debuit illud punire paena publica. Et haec videtur rationabilior responsio, et tunc quod accepit eam in uxorem post illa gravia peccata adulterii et homicidii, illud ultimum non fuit impedimentum.