IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Tertio dico quod sive primum, etc. Docet adulterium, si concurrat cum machinatione mortis, vel cum fide data, aut contractu de praesenti, aut promissione cum juramento (quae eumdem effectum inducunt, ut in initio hujus supposuit) inducere impedimentum. Haec est conclusio.
principalis, quamvis quoad casum concursus adulterii cum fide dota aut promissione jurata, aut contractu inito jam supra resolvit. De secundo ergo resolvit, si concurrat cum primo, aut etiam lertio, ut infra refert, semper dirimere matrimonium, sig. Sic igitur; et hoc patet cap. 1. cap. Super hoc, cap. Significasti, et c. Si quis vivente, 31. q. 1. et cap. Laudabilem, etc. de conversione infidelium.
Secundo dicit ex illo c. Laudabilem, etc. quamvis non praecessit adulterium, aut fidei datio, sed sola machinatio mortis mariti, consentiente uxore, induci impedimentum ; quod intellige, quando fine matrimonii contrahendi fiat machinatio utroque consentiente. Probat, quia cap. Laudabilem, exprimens casum, quo Saraceni interfecerunt maritos quarumdam fidelium Christianos in captivitate detentos, quod si postea ad finem fuerint conversi, quo adhaereant uxoribus defunctorum, non esse tolerandum ejusmodi matrimonium, cum damnum tali lucro Ecclesia compensare non velit, ubi non loquitur de fidei datione aut adulterio conjuncto ; ergo sola machinatio in mortem communi consensu faciam, sufficit ad hoc impedimentum, quia etiam ratio legis ad idem extenditur, ne ex spe matrimonii utrimque confirmata per intentionem machinationis, et concursum, licet absit contractus aut fides, aut etiam adulterium, inducit eumdem effectum ; et ideo in aliis casibus requiruntur haec conjungi, ut adulterium cum contractu de futuro aut praesenti, quia illis magis sollicitatur machinatio in mortem conjugis innocentis, intuitu matrimonii subsequendi. Cum ergo ipsa machinatio, quae principaliter submovetur per hos Canones, tanquam finis, communi consensu fit intuitu matrimonii sequentis in spe et intentione sufficit, et supplet reliqua quae in ordine ad illum finem, quantum ad periculum et sollicitationem praesumuntur facere, et ideo prohibentur. Hanc sententiam docet Innocentius cap. Super hoc, citato, Hostiensis citans Hugonem, et alii plures Canonistae, et Glossa in cap. Laudabilem, de conversione infidelium, D. Antonius 3. p. tit. 1. cap. 5. Veracrua 1. cap. Speculi, art. 33. conclut. 4.
Sed quid si inscia uxore machinetur in mortem mariti?
Respondetur requiri adulterium conjunctum machinationi, ut insinuare videtur Doctor per illa verba, et adhuc conscia: ergo si ipsa non sit conscia, neque praecessit adulterium, non inducitur impedimentum. Hanc sententiam sequitur Sauchez disput. 78. pro quo citat communiter Doctores; casus enim rarus est, ut quis interficiat maritum alterius, fine ipsam ducendi, nisi praecesserit aliquod, in quod ex natura rei, et conniventia alterius spes illa et intentio fundatur: si ergo non praecessit adulterium, neque conscientia homicidii in uxore, neque fides aut promissio data, tunc non fundatur talis praesumptio homicidae respective ad uxorem interfecti. Proinde Canones talem casum non comprehendunt, qui regularis non est, aut ordinarius ; neque etiam puniri debet innocens, ubi deest culpa ejus, aut praejudicari contractui, cujus favor alias obtinet, nisi contrarium expresse decidatur per legem.
Tertio, dicit Doctor illam machinationem debere intelligi cum effectu, ut simul sit affectus et effectus ex Glossa, id est, intentio et homicidium ex fine ineundi matrimonii inter paries, quia si homicidium fiat alio fine aut casu, non inducit impedimentum. Quod vero requiratur mors illata in effectu, patet ex cap. Si quis vivente, 31. q. 1. et quamvis alia Jura secundum hoc statuentia non faciant mentionem mortis, sed machinationis, intelligenda sunt verba cum effectu, cap. Relatum, etc. de Clericis non residentibus. Ita communis Theologorum et Canonistarum. Advertendum tamen, si praecesserint reliqua, et mors conjungatur, ex alio tamen fine, Ecclesiam in foro externo praesumere factam intuitu matrimonii, et sententiam pro impedimento laturam, nisi aliud probetur, (i) Sed quid si non conscia uxore ? etc. Respondet ad casum expressum dicens, si in justo bello interfecit, non impediri contractum ex parte viri ; quod si etiam intentione matrimonii fecerit, impedimentum quidem stat ex parte homicidae, ut patet ex cap. 1. de eo, qui duxit in matrimonium, etc. ex parte uxoris non ita, modo non praecesserit scientia aut fides, aut adulterium. Quantum ad casum resolutum hic, probationem ejus subjicit ex c. Laudabilem, etc. de convers. infidelium, ubi decisio ipsa in terminis habetur, sig. Ad hoc Saraceni, etc. addens probationem a simili aut minori, quia si vir in mortem legitimi viri quam uxor causavit, non consenserit, potest illam ducere, ex cap. Interfectores, 33. q. 2. Haec probatio in superficie obscura est, ideo ad ejus intellectionem advertendum est, duos casus comprehendere, alium a simili, alium a minori; unde illa verba, per locum a simili vel a minori, etc. non debent synonyme aut respective ad idem intelligi, sed tanquam diversa membra aut argumenta. Si uxor inscio alio, quem praetendit, vel cui copulari vult, et ex ea intenlione mortem mariti est machinata, licet sit impedimentum ex parte ejus, tamen non stat impedimentum ex parte alienus, quem duxit, et hoc praecise, nisi praecesserit adulterium, vel fides data. Et hoc est argumentum a simili, quia si interfector martii non conscia uxore, neque machinante ea mortem, non inducit impedimentum, nisi ipsa concurrat ex parte uxoris, ut decisum est in praecedenti casu, ita etiam non statuit impedimentum ex parte viri, qui ignarus est talis homicidii.
. Alius casus est, an viricidium inducat impedimentum malrimonii universaliter eum quocumque, et consequenter cum hoc, quem ducit de facto ; et hoc argumentum est a minori, quod probat ex illo cap. Interfectores, ubi imponitur paena uxoricidis, et non matricidis, quia casus est rarus, ut dixi, et hac lege non comprehenditur. Et probat hoc in genere quoad utrumque casum ex cap. Cum apud, etc. de sponsalibus : Cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, quicumque non prohibetur, et per consequens admittitur, etc. Hanc sententiam, nempe viricidium non inducere impedimentum matrimonii, sicut uxoricidium, tenet Sylvester v. Matrimonium 9. q. 6. Armilla O. Matrimonium, Ledesma 2. part. 4. q. 62. artic. Tolet. lib, 7. Summae, c. 15. Probatur, quia nec masculinum sub faemineo clauditur in odiosis et pcenalibus, ff. de de verborum signiflc. l. Juxta, de leg. Leges non aptantur rarissime contingentibus, l. Nam ea, ff. de leg. Ratione ergo frequentioris usus delicti leges statuunt paenam, ac proinde cum viricidium sit rarissimum, neque timor ejus urget, cum vix in foemina contingat, quae limidioris est naturae et honestioris: ideo leges statuentes paenam, illius mentionem non faciunt, sed uxoricidii, quod frequentius evenit, propter audaciam et promptitudinem viri ad simile facinus perpetrandum, cui leges per paenam fraenum injiciunt, ut in illo cap. Interfectores, 33. quaest. 2. cap. Admonere, cap. Quicumque, eodem. (k) Sed esto mulier, etc. Proponit casum quo inito matrimonio mulier sciens prioris mariti homicidium et ratum haberet, quid juris? Videtur inducere impedimentum, quia in maleficiis etiam ratihabitio retrotrahitur, et mandato comparatur, cap. Cum quis, etc. de sentent. excommunicat. in 6. Contrarium resolvit Doctor cum Glossa cap. Laudabilem, eli. citato, et Glossa cap. Si quis vivente, 31. quaest. 1. Hostiensis, Joannes Andreas, Abbas, Ancharanus, Cardinalis in cap. Laudabilem, et plures alii, quos sequitur Sanchez lib. 7. disput. 78. num. 6. Ratihabitio enim non potest esse machinatio jam morte illata. Et exigitur duo extrema esse habilia ad actum exercendum, ut comparatur mandato, alias fictio Juris, qua ratihabitio retrotrahitur, non subsistit. Post mortem itaque illatam, sicut conjux superstes, et ignara non est habilis, ad machinandum mortem illatam,ita ratihabitio ejus nequit retrotrahi. (I) Et ex eodem cap. Cum apud, potest concludi, etc. Hic tangit illam difficultatem : An simplex promissio, et non vestita, aequivaleat fidei datae aut promissioni cum juramento, aut contractui de praesenti? Et respondet posse ex illo eapitulo concludi non aequivalere, sicut neque nuda sponsalia. Promissio simplex intelligitur, quando quis non interponit propriam fidem; quando autem interponit propriam fidem, dicendo per fidem meam, dicitur vestita, et vallata seu confirmata, ut distinguitur a promissione simplici, quando non interponitur fides. Fides jurata dicitur, quando interventu rei sacrae, et facto juramento confirmatur promissio. Dicit ergo Doctor requiri fidem vallatam aut vestitam ad incurrendum impedimentum, quia Canones, ex quibus est impedimentum, cum sint paenales, strictissime intelligendi sunt, et secundum verborum proprietatem, neque extendenda est in odiosis eorum sententia. Sed fides interposita non aequivalet simplici promissioni in Jure, sicut neque promissioni juratae; ergo in his Canonibus, qui requirunt fidei dationem aut juramentum, non venit intelligenda. Patet subsumptum cap. Relatum, quod est Concilii Triburiensis ; et primus Canon in hac materia facit mentionem juramenti tantum relatum est, etc. quondam alterius conjugem stupro violasse, et insuper moechae vivente viro suo juramentum dedisse, etc. ubi Glossa in verb. Vivente: Fidem, inquit, dedit, cap. 1. de eo qui duxit in matrimon. etc. solius fidei datae mentionem facit, et cap. Cum haberet uxorem, etc. pro eodem sumit fidei dationem juramentum, et cap. Significasti, eod. titulo, facit mentionem fidei datae tantum, et sic cap. Veniens ad praesentiam, et cap. finale, eodem titulo, faciunt mentionem fidei datae tantum ; ergo aequivalet fides data, et juramentum quod exprimitur in Concilio Triburiensi, secundum cujus Canonem haec decreta sunt ad concordiam legum, et ne verba improprie sumantur in praejudicium contractus favorabilis.
Item cap. Ad aures, etc.de his quae vi ,etc. Fides praestita et juramentum pro eodem sumuntur, ubi Joannes Andreas, Innocentius, Hostiensis, lmola, Archidiaconus fidei interpositionem asserunt esse juramentum, et solum differre, quod in juramento res facta tangatur. Ita etiam Cardinalis et Abbas in praefatum textum, Glossa in cap. Constitutus, etc. de transactionibus, et Glossa finalis in cap. 2. de fidejussione. Hanc sententiam tenent nostri, Nicolaus de Orbellis in hac dist. Nicolaus de Nisa in 4. tract. 6. part. 3. q. 6. Bassolis in hac dist. q. unic. art. 2. Tabiena verbo imped. impedimento, 7. q. 3. Veracruz 1. part. speculi, artic. 34. post. 9. conclus, dub. 1, Eamdem sen-
tentiam ex consequentia opinandi debent sequi Auctores, qui dicunt viricidium non impedire matrimonium, quia hoc non invenitur in Canonibus praefatis comprehensum, quamvis id falsum sit, quia etiam comprehendunt hoc delictum, ut patet ex textu.
Objicies : Promissio etiam nuda dicitur fides, et fidei interpositio non est juramentum.
Respondetur promissionem in pactis non dici fidem, nisi lato modo, non autem stricto modo.
Ad secundum, respondeo quod contrarium constat ex Canonibus, Glossis et Jurisperitis citatis: et quidquid sit de aliis, hic dicendum est sumi pro juramento, hoc est, ut inducit differentem obligationem a nuda promissione, quia Canon antiquus, qui utitur nomine juramenti, non est immutatus: et alii Canones substituunt appellationem fidei datae, juxta antiquas Constitutiones ; nam cap. Cum haberet, etc. de eo qui in matrimonium duxit, etc. primo utitur appellatione fidei praestitae et secundo appellatione juramenti : Hic, inquit, plus processum fuit, quam si fides praestita dumtaxat fuisset adulterae: et infra : Quod, inquit, connubium ubi etiam nulla intercessit Religio juramenti, etc.
Objicies secundo rationem legis extendi ad hunc casum: ergo comprehenditur, ideoque Pontifices uti appellatione fidei dationis, aut jurisjurandi, quia frequentius haec interponuntur: non quod etiam promissionem simplicem non comprehendant, quia perinde inducit eumdem effectum machinationis.
Respondetur fidem interpositam, aut juramentum habere diversum effectum: unde multi contractus nulli ex sola promissione non tenent, quamvis si addatur juramentum, obliget jurantem ad factum, donec relaxetur. Unde sicut in his est majus vinculum, ita etiam magis ex natura sua sollicitant ad machinationem mortis innocentis conjugis, ad quam simplex promissio non ita sollicitat. Ex alia parte Jura comprehendunt illud, quod frequentius accidit, et magis sollicitat proxime ad effectum machinandi mortem, et continuandi adulterium, et sic comprehendunt fidem datam, sive juramentum, et non simplicem promissionem: ex qua non resultat major paenae efficacia ad machinationem, quam ex spe matrimonii futuri, nulla interposita promissione, quam tamen non comprehendunt Jura, licet sit, aut esse possit hic et nunc causa machinationis, quia et ipsum adulterium magis sollicitat ad effectum machinationis, quam simplex promissio, tamen non inducit se solo impedimentum. Jura ergo intendunt illud quod strictiorem obligationem ex natura sua inducit, et pr?ximam, quae induci posset, nisi esset impedimentum obstans, et ideo stricte loquuuntur. Ex quo patet ad objectionem, negando simplicem promissionem inducere effectum machinationis, aut ad eam extendi rationem canonum, quae nec in re aequivalens est fidei datae, aut juramento, quantum ad firmitatem, neque comprehenditur ratione Canonum, quia non est causa proxima machinationis, sed omnino remota. Unde si quae dicat non interveniente pacto aut promissione de futuro, per fidem meam, aut juro, etc. quod te ducerem, nisi essem, jam alteri ligata, non inducit impedimentum, interveniente etiam adulterio, quamvis alter similia verba, et juramentum reciproce addat. Caeterum, hoc magis ex natura actus sollicitat ad machinationem, quam simplex promissio de futuro. Non omnia ergo, ex quibus potest esse periculum sollicitationis, prohibentur his Canonibus, sed illud quod proxime, et quasi ordinarie ad majorem confirmationem pacti intervenit, quia simplex promissio, cum non inducat obligationem ullam, quasi contractus in opinione adulterorum, et habetur magis pro lenocinio quam pro contractu obligante, ideo addunt firmitatem juramenti et fidei datae, quo magis sibi obligentur. Qui voluerit tenere oppositum hujus, dicat Doctorem esse p?oblemalicum, et facilis erit responsio ex dictis.
Recolligit deinceps Doctor dicta in hac quaestione de impedimento criminis sic adulterium se solo non inducere impedimentum, sicut neque fides data etiam se sola nisi conjungatur adulterium, aut machinatio mortis ; machinatio autem mortis se sola inducit impedimentum, quando utraque pars est conscia criminis, vel concurrit ; potest autem uxor concurrere, aut approbando et ratificando machinationem, qua mors subsequitur, si intuitu matrimonii contrahendi consentiat. Si autem ex alio fine, ut in odium mariti permittat, non habens animum contrahendi,
neque fovens spem alterius, tunc non videtur impedimentum esse ex parte ejus, licet in foro externo praesumatur, machinationem solam impedire contractum, ut docuit conclusione 3. et similiter quando concurrit cum adulterio: Hoc impedimentum, inquit, est ex statuto Ecclesiae in odium adulterii et homicidii, quae frequenter acciderent, si tales permitterentur contrahere, etc. Probat praeterea conjugium non impediri adulterio ex sententia Augustini de nupt. et concupiscentia, cap. 10. sic legitur apud Magistrum: apud Grati -anum tamen addebatur, non potest fieri conjugium, etc. In aliquibus editionibus, 31. q. 1. cap. Denique, variant etiam Augustini textus: sed ex discursu ejus videtur locutio negativa esse consentanea magis, quamvis in aliis desit codicibus, ut notarunt correctores impressionis sub Gregorio XIII, in notis ad praefatum capitulum. (m) Ad argumenta. Ad primum patet ex littera.