In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(Textus Magistri Sententiarum.)
De impedimento conditionis, quod respicit statum legis humanae Nunc de conditione videamus, an valeat conjugium dividere? " Ad quod dicimus, quia non negatur ingenua posse nubere servo ; sed si nescitur esse servilis conditionis, libere potest dimitti, cum servitus ejus fuerit deprehensa, " secundum illud : " Si quis ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit et aestimat, quod ingenua sit: si ipsa foemina fuerit postea in servitute detecta, si eam a servitute redimere potest, faciat: si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Si vero ancillam eam scierat et collaudaverat, post eam ut legitimam habeat. " Item ex eodem : " Si foemina ingenua acceperit servum, sciens, quod servus esset: habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in caelis, una lex erit viro et foeminae. Cum dicitur, sciens illum servum, datur intelligi, quod si nescierit, illum servum esse, non cogitur manere cum ipso. Si enim conditionis dolum patitur, non cogitur adhaerere ei cujus fraude decepta est. Si autem scierit vir conditionem mulieris, vel e converso, non valet eam dimittere. " Unde Zacharias Papa : " Si quis liber ancillam in matrimonio acceperit, non habet licentiam dimittendi eam, si consensu amborum conjuncti sunt, nisi ob fornicationem : " de illis agit, quibus alterutrius conditio nota est, quando conjunguntur.
De copula servi et ancillae diversorum dominorum.
" Quaeritur etiam, si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit inter eos conjugium. De hoc etiam ita statutum est : " Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud : Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant ; sed in uno conjugio permanentes, dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis conjunctio fuit et per voluntatem dominorum. " Attende finem hujus capituli, ubi videtur innui, praeter voluntatem dominorum inter servum et ancillam non posse contrahi conjugium, vel si contrahitur, non esse ratum. Quibusdam tamen videtur, inter eos posse fieri conjugium, dominia ignorantibus,
De viro, qui se facit servum, ut dimittatur ab uxore.
Illud etiam notandum, quod si mulier " virum liberum acceperit, et ille, ut causam praestet dissidii, se alicujus servum fecerit, nec uxorem dimittere, nec illa ob vinculum conjugii in servitutem redigi poterit. " Unde illud : " Perlatum est ad sanctam Synodum, quod quidam ingenuus ingenuam accepit uxorem, et post filiorum procreationem occasione divortii cujusdam se servum fecerit. Utrum mulierem necessario tenere debeat, et si tenuerit, an illa etiam servituti subjici debeat: quaesitum est. Judicatum est, uxorem minime debere dimitti , non tamen ob Christi legem mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat. "
De aetate contrahentium.
Hoc etiam sciendum est, quod " pueri ante quatuordecim annos, et puellae ante duodecim annos secundum leges matrimonium inire nequeunt. Quod si ante praedicta tempora copulam inierint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum juncti fuerint. Qui vero in pueritia copulati post annos pubertatis nolunt se relinquere, sed in conjunctione permanere, jam ex hoc efficiuntur conjuges, et deinceps nequeunt separari. " Item : " Sponsalia ante septennium contrahi non possunt: solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest, nisi ab alterutra parte intelligatur quod inter eos agitur. " Duo illa executi sumus cum aliorum quorumdam adjectione, quibus conjugium solvi potest, nec tamen solvi semper necesse est. Nunc de aliis, quae personas illegitimas penitus faciunt, addendum est, et primum de ordine.
( Finis textus Magistri. )