IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Distinguit duplicem servitutem, naturalem et legalem. Hanc ait dupliciter esse posse justam. Primo, quando aliquis se vendit. Secundo, si ob crimina juste damnetur ad servitutem, quod ait forte esse contra Jus naturae. Sic etiam dicitur 1. Libertas, ff de statu hom. Sed tantum vult esse dissonum ei, quatenus natura inclinat ad libertatem ; non enim vult esse contra praeceptum naturae, quia supra docuit, dist. 26. num. 10. exemplo B. Paulini, liberum posse se vendere. Dubitat de justitia servitutis capti in bello, quia videtur sapere crudelitatem, quando jam hostis subest et obedit, et sufficere videtur quod subsit more subditi politice, non instar mancipii, despotice. Si tamen captus subesse nollet politice, colligitur ex Doctore (ibi fieret obediens libertate sibi donata) licere eum in servitutem redigi; sed secundum communem, quam non negat Doctor, talis servitus absolute justa est, g Item ea, Inst. de rerum divisione. 1. Si captivus, sig. 1. ff. de capt. et d. 1. Libertas, Summistae, v. Servitus. Sed ex consuetudine praescripta Christiani a Christianis non rediguntur in servitutem ; quo privilegio non fruuntur apostatae secundum rem et nomen, ut notant Salon. tom. 1. tract. de dom. q. 3. art. 1. Zayrus lib. 9. cap. 6. num. 10. et alii. Servi tamen belli fugere possunt juxta communem, Soto 4. de justit. q. 2. art. 2. Covar. reg. Peccatum, part. 2. g 11. n. 5. et 1. Var. cap. 2. Salon. supr. Petr. Navar. 3. de restat. cap. l. num. 200.
Hic (a) sunt duo videnda : Primo, unde inducta sit servitus, et si juste inducta: secundo ad propositum. De primo dico, quod de lege naturae omnes nascuntur liberi tamen servitus, vel magis proprie subjectio,filialis ad patrem, est de lege naturae, puta obedientia filialis pertinens ad disciplinationem, quia secundum Philosophum 8. Ethic. Filius habet a patre esse et disci plinam. Ista autem servitus, de qua loquimur, secundum quam dominus potest vendere servum, sicut pecudem, de qua loquitur Philosophus 1. Politicorum, quod servus non potest exercere actus virtutis, pro eo quod oportet eum ad praeceptum domini exercere actus serviles, ista non est inducta, nisi aliquo lege positiva.
Sed an justa ? Respondeo, sicut dictum est, dist. 15. quomodo inceperunt primo dominia esse justa, ita dico quod ista vilis servitus non potest esse juste inducta, nisi dupliciter : Uno modo, quia aliquis voluntarie se subjecit tali servituti, licet talis subjectio esset fatua: imo forte contra legem naturae, quod homo libertatem suam a se abdicet: postquam tamen facta est, necesse est servare, quia hoc est justum. Alio modo, si aliquis juste dominans communitati, videns aliquos ita vitiosos, quod libertas eorum nocet eis et Reipublicae, potest juste punire eos paena servitutis, sicut et juste posset eos occidere in certis casibus propter bonum Reipublicae.
Si dicas, quod est tertia causa servitutis, utpote si captus in bello servetur, et sic servatus a morte, fiat servus deputatus ad serviendum, non apparet manifeste justitia hic, quia forte, etsi captor potuerit occidere captivum, si habuit bellum justum defendendo se, non autem invadendo, et hoc stante pertinacia ipsius contra bellantem, tamen ex quo desinit esse pertinax, quia est in voluntate ipsius jam captus,inhumanum videtur infligere sibi paenam contra legem na t urae; non enim est hic ratio, quia in hoc casu non remaneret iste rebellis, nec abuteretur sua libertate, sed forte fieret obediens, et libertate sibi donata bene uteretur.
Si arguatur contra primum membrum, scilicet quod servitus non est contra legem naturae, quia secundum Philosophum 1. Politi corum : Pollens mente debet praesidere, pollens viribus debet servire. Aliqui sunt naturaliter pollentes mente ; ergo naturaliter ad dominium apti: aliqui minus prudentes mente, et magis robusti corpore: ergo naturaliter debent esse servi. Re- spondeo, hoc non est intelligendum: de ista servitute extrema de qua loquimur, sed tantum de servitute politica, qua inferior dis ponitur a superiore, non tamen sicut inanimatum, sed sicut minus vigens mente, ordinatur per illum quil magis pollet mente.
Si arguas contra secundum membrum, quod illud quod est contra legem naturae non potest fieri justum, nec antiquitas temporis ratificat crimina, sed magis condemnat ; omnis autem servitus alia ab illis duobus casibus, est injusta et contra legem naturae: igitur per nullam longinquitatem temporis videtur justum quod dominus dominetur talibus servis. Respondeo, tactum est dist. 15. quomodo per praescriptionem potest jus acquiri, si concurrant conditiones illae, quas Jura determinant, scilicet quod justo titulo acquirat, et sit bonae fidei possessor, et quod possederit sine interruptione temporis a lege derminati. Sed illudi extendit se ad possessiones, non autem ad servitutem, quia non est eadem ratio in possidendo aurum et servu m, quantum ad legem naturae; et ideo esset difficile salvare) per praescriptionem,justitiam esse detinere tales servos, nisi praesumatur quod altero duorum modorum fuerint facti servi a principio. Si objicitur, quare igitur Apostolus praecipit tales servos obedire dominis suis ? Respondeo, multae obligationes sunt injustae ex parte illorum, quibus fiunt, et tamen postquam factae fuerint, servandae sunt. Unde Apostolus ostendens servitutem secundum se non esse laudabilem, nec multo magis detentionem alicujus in servitute, ait: Si servus vocatus es, non sit tibi curae, sed si potes liber fieri, magis utere.