In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Rejicit sententiam asserentium ideo servum posse contrahere invito domino, quia servitus est de lege positiva, et matrimonium de Jure naturae. Refutatio est efficax et clara.
De (b) secundo dicunt aliqui, quod servus potest contrahere matrimonium, invito domino ; et hoc ex isto articulo primo, quia matrimonium est de lege naturae. Servitus autem non est de lege naturae, sed magis contra: quod autem est de lege naturae, non tollitur per aliud, quod est tantum de lege positiva. Alia ratio ponitur, quia servus non est ita sui domini, quin sit sui juris, quantum ad actus naturales, pertinentes ad conservationem individui. Patet, quia potest uti necessariis ad vitam ; ergo a simili, quantum ad actus pertinentes ad conservationem speciei. Consequentia probatur, quia conservatio speciei, cum sit majus bonum naturale quam conservatio individui, magis est de lege naturae.
Rationes (c) istae possent solvi: Prima, quia obligatio, quae non est de lege naturae, bene potest impedire aliquam libertatem, quae competit alicui ex lege naturae. Exemplum, nam ex lege naturae nihil tibi debeo, tamen si voveo tibi obedientiam, teneor tibi obedire. Matrimonium etiam non est de lege naturae, nisi secundario, ut dictum est supra, et aeque videtur de lege naturae reddere unicuique quod suum est, imo primario ; igitur ex quo per obligationem servus fecit se domini, tenetur ei reddere suum, et abstinere ab illo quod impedit talem redditionem, licet illud aliud impediens competeret sibi non obligato secundario secundum legem naturae.
Secunda ratio non concludit, quia certum est quod non omnis, qui tenetur conservare individuum, tenetur multiplicare speciem. Si dicas, quod saltem ita licet sibi, quod illud licere non potest sibi tolli per hominem, verum est in casu necessitatis, in quo conservatio speciei dependeret ab actu ejus. Sed quia multi non servi intendunt generationi, etiam in lege Christiana, ideo non est necessarius ad conservationem speciei actus istius pertinens ad hoc, et ideo per aliquam obligationem potest hoc sibi praecludi. Et confirmatur, quia ante matrimonium tenetur domino ad certos actus, puta ad A, B, C, si contrahat matrimonium, obligatio illa erit ad aliquid incompossibile ipsi B, vel C; igitur illa obligatio sequens non potest juste fieri, quia in illa tollitur alienum, quod non potest reddi post istam obligationem factam.