IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) De secundo dicunt aliqui, etc. Adducit duas rationes, quibus alii utuntur, ut D.Thomas et Richardus in hac distinctione. Quarum prima est, quod matrimonium sit de lege naturae: servitus autem de lege positiva aut Jure Gentium ; sed obligatio inducta per legem positivam non praejudicat ei, quod est concessum lege naturae.
Secunda ratio est, quia servus non est ita domini, quin sit sui juris quoad actus naturales pertinentes ad conservationem individui: potest enim uti cibis necessariis ad vitam; ergo similiter quantum ad actus necessarios ad conservationem speciei, quia hoc est magis bonum naturale, quam sit conservatio individui.
(c) Rationes istae possunt solvi, etc. Has rationes docet non esse concludentes, et merito, quia principia illa generalia non concludunt universaliter in omni materia. Instat contra primam, quia obligatio, quae non est de lege naturae, potest impedire aliquid, quod permittitur de lege naturae, non autem praecipitur, hoc est dicere, quod praeceptum quidem positivum licet cedat praecepto legis naturae, tamen non cedit libertati legis naturae, aut ei quod lege naturae permittilur,et non praecipitur: materia enim illa libera de lege naturae est indifferens, et capax obligationis ; indifferens, inquam, ut refertur ad legem naturae. Si accedat ergo praeceptum aliquod alterius legis, jam redditur materia determinata, et sub obligatione illius praecepti, et sic se habet omnis materia legis positivae, quia ablata lege positiva simpliciter est indifferens et libera, ut refertur ad legem naturae; loquor autem de materia, quae non est prohibita lege naturae, quia eo ipso quod naturae lex non reservat illam materiam, permittit eam liberam sub dispositione voluntatis. Si ergo voluntas Principis aut Reipublicae disponit particulariter de illa materia, quae secundum dispositionem legis naturae dat regulam voluntati particulari hujus aut illius (lex enim positiva justa descendit a lege divina et naturali ) magis consonum erit legi naturae, ut servetur talis dispositio, quam ut contra fiat secundum libertatem, quam ipsa lex permittit.
Ideo enim lex naturae non omnia comprehendit, quia debet suppleri per positivam, prout hic et nunc in certis circumstantiis expedit; quae circumstantiae sicut non sequuntur ad naturam inseparabiliter, sed mere contingenter ex libera rerum dispositione, inde est quod materia in his circumstantiis non comprehenditur a lege naturae,sed permittitur dispositioni liberae, quae ut est a voluntate superioris tenet contva dispositionem particularem et privatam inferioris, et hoc magis consonum est legi naturali.
Exemplum subjicit Doctor: Quamvis de, lege naturae nihil tibi debeo, tamen si voveo tibi obedientiam, teneor tibi obedire, etc. ut Religiosus vovens obedientiam superiori.
Dices hoc debitum esse ex eo quod Deo vovet quis obedientiam in statu perfectionis.
Contra, si libertas legis naturae praevalet praecepto positivo, ut lex naturae sumitur stricte, ita etiam praevalet voto, quod non est de lege naturae eo modo quo principia aut conclusiones necessariae indispensabiles sunt legis naturae, quia votum dispensabile est ; non ideo enim libertas legis naturae praevalet legi positivae, quia positiva est, sed quia minus obligans: ergo si minus obligat votum quam libertas legis naturae, etiam haec praevalebit voto.
Dices legem naturae permittere, ut quis emittat votum et emissum tenere.
Contra, ergo permittit ut emittat votum castitatis, sicut et obedientis, et consequenter permittat, ut non ineat malrimonium,imo se inhabilitet ad illud ineundum: ergo ex libertate matrimonii ineundi, ut est haec ex lege naturae, non infertur servitutem ut inducit rationem debiti,loquendo de justa servitute, non impedire matrimonium ex eo praecise quod matrimonium sit sub libertate legis naturae: sicut eadem servitus impedit votum Religionis solemne et ordinationem, quae tamen in circumstantiis, in quibus non obstat praeceptum legis naturae de utroque fine matrimonii, sunt magis permissa, et ratione status et perfectionis magis consona legi naturae, quae ad illud quod est magis perfectum et conforme reclae rationi, magisque facit ad laudem et praemium, inclinat fortius.
Secundo instat contra rationem allatam,
aut fundamentum ejus, quia matrimonium non est de lege naturae stricte sumpta, sed tantum secundario, quando scilicet non urgent praecepta matrimonii hic et nunc ineundi. Reddere autem debitum alicui est de lege naturae primario, et sub praecepto; ergo ex quo per obligationem justam servus se fecit domini, tenetur jure lege justitiae reddere illi quod suum est, et abstinere ab illo quod impedit jura servitutis praestitae. Haec instantia seu ratio est a priori.
Contra secundam rationem instat, quod non omnis qui tenetur ad conservationem individui, tenetur ad conservationem speciei ; servus autem hic et nunc, ubi non . est necessitas ulla propagationis, non tenetur ad conservationem speciei ; ergo per aliquam obligationem potest excludi illa propagatio. Et confirmatur, quia jure servitutis tenetur ad haec et illa servitia, quibus non satisfacit minus reddens ; ergo tenetur non inducere impedimentum debitae servitutis.
Respondet Sanchez lib. 7. disput. 21. licet istae rationes non concludant in omnibus, concludere tamen in hac materia ; et negat paritatem quoad primam rationem, quia libertas homini concessa est in bonum privatum ipsius, cui potest renuntiare, ac proinde Jus Gentium potuit inducere servitutem. At matrimonium ordinatum est ad bonum commune et publicum propagationis, in remedium concupiscentiaae, et ad evitandam fornicationem et flagitia carnis, quia nulli Juri positivo id permissum est, ut possit matrimonium interdicere, nisi ipsemet perfectiori statui continentiae se obliget.
Ad secundum Doctoris respondet, quod conservatio speciei ita est naturae opus, sicut conservatio individui ; sicut ergo illud permittitur, ita et hoc, non obstante servitute.
Contra, ratio deducta ex principiis legis naturae est universalis, et perinde in omni materia concludit, quando fortius praeceptum ipsius legis naturae non concurrit. Si ergo ratio illa in aliis non concludit, ita etiam neque in hac materia, ac proinde libertas matrimonii non obstante servitute debet ad aliquod aliud speciale principium ex natura servitutis et matrimonii, ut comparantur et concurrunt, desumi; non ex illo principio generali, quod in aliis materiis non concludit. Conclusio enim practica, ut procedit ex principiis, non sortitur aliam veritatem quam mediatam, quae infertur ex virtute et veritate principiorum, et prout ipsis innititur solum tenet quae deducta est. Recte ergo infertur principium fallens in alia materia non concludere in hoc ex vi sua; ergo restringi debet ex propriis hujus conclusionis, ut det causam veritatis ejus.
Praeterea, disparitas assignata non solvit argumentum, quia libertati matrimonii perinde renuntiare potest, sicut et libertati propriae,qua se privat per servitutem, quia nullo Jure divino aut humano tenetur hic et nunc servus inire matrimonium, ut bene probat secunda ratio Doctoris: nequit ergo privare bono quod Reipublicae debetur, quamvis bono privato renuntiare possit, verbi gratia, clericus non potest se privare privilegio Canonis, neque judex exemptione suae personae, quia haec debentur statui ex communi lege quae dispositioni horum privatae non subest, quae et servanda lex ipsa praecipit. Non ita tamen se habet matrimonium servi, quod nulla lege obligat ad illud ineundum, et cujus Ubertati ipse potest renuntiare auctoritate privata, sicut et eadem auctoritate potest subire servitutem se privando libertate et dispositione sui ipsius ; si ergo ipse potest privare se libertate matrimonii, ita etiam per legem privari potest eadem libertate, quia quidquid potest ipse de se abdicare, si ratio subest, potest etiam per legem eo spoliari, quinimo potest inhabilitari ad matrimonium per legem positivam ex crimine, sicut ihhabilitatur ad votum. Sic enim de facto per legem inhabilitantur adulteri ut contrahant, quando machinati sunt in mortem conjugum ex communi consensu, et non solum antiquitus inhabilitabantur inter se contrahere, sed etiam cum ullo contrahere, ut patet cap. Si quis vivente, 31. quaest. 1. et cap. Interfectores, 33. quaest. 2. et cap. Admonere te cum lacrymis, etc. eodem, et cap. Cum haberet uxorem, etc. de eo, qui duxit in matrimonium, etc. ergo haec libertas juri positivo subest, sicut et propriae voluntati.
Neque ex eo quod aliquid sit institutum in bonum commune, subditum tamen privatae cujusque particularis dispositioni, inducit praejudicium auctoritati publicae, quando dispositio illius non est speciali lege reservata legislatori, nam eo ipso quod privatae dispositioni subdatur liberae, cessat omnis ejus reservatio ; quamvis ergo matrimonium institutum sit in bonum publicum, tamen voluntati propriae cujusque, quando non obligat finis ejus, relictum est illud inire vel renuntiare tali libertati, et impedimentum ejus statuere. Sicut ergo servitus inducta statuit impedimentum voto solemni ex incompatibilitate juris utriusque, ita etiam ex his principiis non ostenditur ratio cur non statuat simile impedimentum matrimonio, spectato solo Jure naturae, cum domino nihil possit praejudicare servus.
Deinde, ipsum matrimonium est quaedam servitus, quam non posset homo inire secundum rectam rationem, ut praefatus Auctor alias asserit ( de quo actum est supra distinct. 31. quaest, unic. sig. Hic dicitur, ) ob detrimenta annexa, nisi per matrimonii tria bona compensaretur ; ergo consideratis his detrimentis secundum rectam rationem et legem naturalem, libertas matrimonii non est adeo connexa naturae aut legi ejus, quin omitti et impediri possit, quando urget praeceptum. Obligatio tamen servitutis justae est in praecepto legis naturae, sicut alteri solvere debitum: ergo supposita servitute, libertas matrimonii nequit ei derogare, ut utrumque subest praecise legi naturae.
Praeterea, obligatio servitutis praevalet obligationi matrimonii, quantum ad subtrahendam cohabitationem, et reddendum debitum petente uxore, si subtrahatur servitus necessaria, et cum notabili damno domini; ergo magis impedit servitus matrimonium contrahendum, quando officit servituti (et loquor semper de obligatione legis naturae ), quia si praeceptum matrimonii contracti cedit obligationi praecepti servitutis, quando utrumque simul repugnant, a fortiori libertas matrimonii contrahendi cedit obligationi servitutis, quando non cohaerent.
Ex his patet ad responsionem praefati Auctoris contra secundam rationem Doctoris, nempe de libertate conservandi individui, et consequenter speciei per matrimonium, quia non est par ratio: conservatio enim individui est in praecepto legis naturae stricte, ac proinde non est liberum ipsi, aut subjectum voluntati et dispositioni ejus, sicut ipsi est liberum contrahere, vel non contrahere, matrimonium. peinde, jura servitutis, quae sunt tantum ad operas servi, non impediunt conservationem individui, imo necessario supponunt, sicut et vitam, quia servitus ipsa personalis finitur cum morte, opponitur tamen matrimonio et debito ex eo proveniente, qua servus fit obligatus uxori, filiis et familiae. Ad reliqua patet ex dictis.