In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Potest servus de licentia domini matrimonium contrahere, et tunc tenetur dominus tollere servitia repugnantia actibus conjugii ; potest etiam invito domino contrahere, quia non se privavit omni libertate ad quoscumque actus. Ita D. Thom. hic, quaest, unic. art. 2. et habetur cap. 1. de conjug, serv. Sed non videtur tunc quod tenetur dominus ex justitia, non mittere eum ubi non possit vacare rei uxoriae. Videndus Sanchius lib. 7. de Matrim. disp. 21.
Dico (d) ergo quantum ad istum articulum, quod servus de voluntate domini potest contrahere matrimonium ; et si onus matrimonii sit in aliquo repugnans servitiis consuetis, dominus concedens sibi contrahere, relaxat sibi implicite illa servitia consueta. Et si dominus postea revocaret istam concessionem, utpote ipsum totaliter impediendo a copula carnali, vel mittendo eum in partes longinquas, vel detinendo eum in laboribus, ita quod non posset aliquando visitare uxorem, peccaret mortaliter, et in manifestis esset per Ecclesiam corrigendus.
Potest (e) etiam contrahere domino invito, pro quanto habet aliquid juris in corpore suo: nonenim privavit se quacumque libertate ad quoscumque actus ; et pro quanto corpus ejus est suum, potest commutare cum alio, quia si alius, sive servus, sive liber, velit esse contentus illa modica potestate, sive ad modicum usum, quem scit eum posse dare, bene potest sibiipsi praejudicare, et tenet commutatio.
Ex (f) hoc sequitur quod servus potest contrahere cum libera, dum tamen ipsa sciat conditionem ejus, et consentiat in eum, non obstante tali conditione, quia tunc commutat potestatem sui corporis pro illo modico, quod habet servus, potestatis in suo corpore. Et potest contrahere cum ancilla, et tunc videtur uterque concedere id quod potest ; et sicut contrahunt, ita tenentur postea secundum justitiam reddere debitum, pro quanto scilicet illi actus non impediunt a servitiis consuetis.
Sed (g) esto quod in casu isto contrahunt sine voluntate domini, et unus dominus mittit servum in Africam, et alius dominus mittit ancillam in Franciam, numquid licet hoc facere? Respondeo, cum causa matrimonii sit favorabilis, inducendi essent domini ne hoc facerent ; sed si facerent, non apparet qualiter supposita servitute, facerent contra justitiam, quia iste prius fuit in potestate domini ut mitteret eum illuc, imo ut venderet eum ; et similiter illa fuit in potestate domini sui, similiter quantum ad illum locum, et per actus proprios sine voluntate dominorum non potuerunt se facere liberiores, nec se a jure dominorum suorum magis eximere quam prius ; igitur adhuc licet.
Sed (h) si ancilla credit contrahere cum libero, qui tamen est servus,numquid contrahitur? Posset dici quod error conditionis pejoris impedit contractum, quia impedit commutantem recipere tantum pro quanto intendit commutare ; sed ignorantia melioris conditionis, vel aequalis non impedit propter contrariam rationem.
Ad (i) argumenta. Ad primum patet secundum istam viam ultimam, quod servus non est domini secundum omnia, sed secundum aliqua est sui juris, ut ad comedendum, bibendum, dormiendum, et breviter ad quoscumque actus exercendum, propter quos non subtrahuntur domino debita servitia: igitur cum pro tunc posset uti actu carnali, potest ad illum se obligare, quantum sui juris est. Quod Philosophus dicit de servitute illa maledicta, qua servus est, sicut pecus, potest intelligi quod est domini sui sicut possessio vel pecunia; non tamen quod in actibus suis ducatur tantum, et non ducat, quia quan tumcumque sit servus, est ta men homo, et ita liberi arbitrii ; ex quo patet magna crudelitas fuisse in prima inductione servitutis, quia hominem arbitrio liberum et dominum suorum actuum ad virtuose agendum,facit quasi brutum, et libero arbitrio non utentem, nec potentem agere virtuose.
Ad secundum, non est simile, quia profitens in Religione totaliter se submittit obedientiae Praelati illius Religionis, et in hoc ex toto subtrahit se a consuetis servi tiis domini sui: non sic contrahens matrimonium, sed solum in aliquibus actibus, qui possunt stare cum hoc quod reddat servitia consueta.