IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Dico ergo quantum ad istum articulum, etc. Haec conclusio est communis, et patet 29. quaest. 2. per totam, et maxime tap. 1,
Secundo asserit Doctor, si onus matrimonii sit in aliquo repugnans servitiis consuetis, dominus concedens licentiam ineundi matrimonium, tacite ipsi remittere videtur illa servitia consueta, quia nempe dans licentiam ineundi matrimonii juri suo cedit quoad ea quae necessario conjuncta sunt matrimonio: nam concesso principali, conceditur accessorium, cap. Prudentiam, etc. de officio delegati.
Tertio inde deducit, si obstaculum reddat revocando concessionem, et impediat ex toto ab usu matrimonii, ut eum separando vel implicando operibus, ut nullo modo vacet uxori, vel vendendo in longinquas partes, eum peccare lethaliter, nempe contra justitiam, in re gravi, et in manifestis esset per Ecclesiam corrigendus. Hanc conclusionem esse communiorem censeo quantum ad hoc quod servus de voluntate domini contrahens majorem libertatem acquirat vacandi uxori, quam si eo invito contraheret. Et hanc distinctionem communiter tam Theologi quam Canonistae admittunt. Ex qua resolvitur illa difficultas, quando scilicet urget utrimque necessitas ex parte uxoris, et ex parte domini, cui simul nequit a servo satisfieri, utri magis debeat obedire ?
Respondetur enim ex hac resolutione Doctoris in iis, quae necessaria sunt conjugio, ut reddere debitum in periculo fornicationis praesenti eum magis obligari uxori, si aliter evitari non possit hoc periculum, quia quoad hoc obligatur jure matrimonii, et non praejudicat domino, qui in hoc consensit dans licentiam contractui. Unde sicut si servus de voluntate domini locaret suas operas alteri, teneretur illas praestare etiam domino reclamante, quando non est res integra, quia in eo casu dominus cessit juri suo in servum quoad eas operas, neque potest revocare non Integra re, consensum datum, Sed in proposito res non est integra, quia matrimonium de licentia ejus contractum est, et consensus domini validat contractum ex parte sua, quoad necessario conjuncta: ergo, etc. Praeterea, si dominus donaret servum integrae libertati, ita ut suo juri ex toto renuntiaret, non posset postea eum sine culpa revocare in servitutem ; ergo similiter ea ratione, qua in parte eum relaxavit, non potest ipsi praejudicare: consentiens autem in matrimonium servi, eum relaxavit quoad jura necessaria conjugii, et sine quibus stare non potest ; ergo tunc obligatio servitutis in hoc casu commutatur voluntate domini consentientis in jura matrimonii quoad casus necessarios qui urgent.
Dices dominum consentientem in matrimonium servi, non censeri per hoc relaxare aliqua jura servitutis.
Contra, quia hoc ipso, quod consentiat in matrimonium servi, tacite consentit, ut servus vacet illi contractui, et stet ejus obligationi in circumstantiis necessariis, nam omnes DD. admittunt aliter se habere ad jura matrimonii servum consentiente domino contrahentem, et eo invito contrahentem ; ergo aliquid libertatis acquirit ille ex consensu domini, quod non acquirit hic, nam ille consensus non habet rationem purae permissionis, sed aequivalet mandato aut missioni respective ad actum in quem consentit.
Sed dices, quid sit ipse dominus sit in periculo vitae constitutus, aut in alio simili aequivalenti, cui nequit aliter succurri, nisi per operam praesentem servi ?
Dicerem obligari domino jure charitatis et servitutis, quinimo si esset liber dimissus titulo gratitudinis et charitatis, quia non, judico haec pericula paria esse, quin in potestate uxoris sit continere si velit, et alia media opportuna adhibeat, neque eidem proinde judico in simili casu extremae necessitatis alterius vacandum esse, omittendo opera charitatis obligantia hic et nunc, quibus aliter non possit subveniri, neque putarem jus debiti in tali casu obligare in praejudicium charilatis et debitae servitutis, quibus tenetur maritus ; sed et uxor etiam tenetur illa non impedire, ergo non exigere debitum, ex quo alterius mors aut damnum inevitabile sequitur ; nam, ut supra Doctor, jus debiti est praecepti affirmativi, quod in certis et determinatis circumstantiis obligat, et non aliter, quarum una est praecepti majoris concurrentis et repugnantis: alias dicam cum periculo infantis et vitae propriae aut infirmitatis gravis, obligare jus debiti conjugalis, quod non admittitur. Cum ergo periculum lapsus non sit periculum inevitabile, quod summoveri non possit alia via, nequit comparari periculo mortis domini, et notabilis damni, cui subvenire tenetur servus, neque consensus prior domini in matrimonium servi ad casum hunc est extrahendus, cum rationabiliter, eo praeviso, esset invitus: sed ad relaxationem moderatam, in iis servitiis, quae majoris lucri sunt, non tamen necessario, et relaxatio intelligenda venit, cum qua compatitur onus servitutis, maxime in necessariis, et prout solum important libertatem aliquam vacandi matrimonio, non in eo gradu quo liberi vacant. Attendendae ergo sunt circumstantiae, et prout pondus hujus negotii trahit, ei cedendum est, aut necessitas.
Alii reducunt resolutionem hanc in anterius jus, quorum aliqui censent esse servitutis, alii matrimonii, et pro anteriori jure standum est, quia res cum suo onere transit ad possessorem, cap. Ex litteris, etc. de pignoribus, etc. qui prior est tempore, potior est jure, de reg. jur. in 6. Sed cum utrumque jus perinde cohaereant, in casu quo hicet nunc repugnent, spectandae magis sunt circumstantiae, quam ordo utriusque juris, nam si circumstantia adjecta magis determinat materiam in favorem juris posterioris, illi favendum erit.
Servum non posse vendi in patribus remotis, qui voluntate domini, et consensu contraxit, docet etiam S. Bonaventura in hac dist. in exposit. litterae, Richardus art. 4. quaest. 2. Henriquez lib. 11. de matrimonio, cap. 10. Toletus lib. 7. Summ. cap. 3. Navarr. in Summam, cap. 22. Sylvest. verb. Penitus, quaest. 7. Petrus Ledesma de matrim. q. 52. Angelus verb. Matrimonium 3. impedint. quin etiam S.Thomas in hac dist. a fortiori id asserit, q. unic. art. 2. ad 4. Paludan. quaest. 2. art. 1. conclus. Glossa cap. 1. de conjugio servorum, verb. Servitia, Turrecremata cap. finali, 29. quaest. 2. Viguerius lib. instit. cap. 16. impedim. 2. Ludovicus Lopez lib. 1. de contract. cap. 5.
Contrarium hujus tenet Sanchez lib. 7. disputat. 21. modo uxor possit sequi servum, quocumque vendetur, quia licet dominus consensit in matrimonium servi, ita ut habeat jus servus, eo etiam invito, ne impediatur usus matrimonii, tamen quando, verbi gratia, uxor est libera, potest et tenetur sequi servum maritum, et tunc non impeditur usus matrimonii a domino. Secundo, quia servus, si manumitteretur, posset ubique eligere domicilium, et uxor teneretur eum sequi. Tertio, quia nullum onus imponitur uxori, quod ipsa non assumpsit ducens servum, et quem teneatur sequi. Et idem asserit de servo si manumittatur, tenere sequi uxorem ancillam venditam in longinquas partes, si commode potest, tamen si nequit commode,aut uxor sequi virum, aut e contra vir uxorem, nequit dominus eos vendere cum impedimento usus matrimonii, modo ipse consenserit primum in matrimonium juxta hanc modificationem videtur loqui Doctor, quia intendit eum non remitti posse in partes longinquas, quando impediretur usus matrimonii, et in hoc sensu loquuntur caeteri Doctores, quia regulariter nequit conjux vendi in partes longinquas, ita ut uxor maritum, aut maritus uxorem commode sequi possit, quia si libera est, subjicit se periculo servitutis, et aliis, quae in longinquis partibus inferri possunt, sicut et ordinarie infertur advenis et servis. Deinde, usus matrimonii impedietur, quando non datur recursus ad judicem, qui difficilis est in aliis partibus, et pluribus injuriis subjicietur libera aut liber, quae praevenire aut providere non potuit, quando matrimonium iniit rebus in priori statu manentibus, quando conditio utriusque non deterioratur per venditionem servi, tunc facile admittendus est casus. Advertendum tamen dominum consentientem in matrimonium servi, debere ipsum vendere cum hoc onere, ut possit vacare matrimonio, quamvis pretium ejus necessarium sit diminuere, quia nequit servum aliter vendere, nisi ut ipsum possidet, et salva fiunt ei sua jura, quae remissa sunt a domino consentiente in matrimonium.
(e) Potest etiam contrahere domino invito, etc. Patet ex cap. 1. de conjugio servorum, etc. nec inter servos debent matrimonia ullatenus prohiberi, et si contradicentibus dominis et invitis contracta fuerint nulla ratione sunt propter hoc solvenda, etc. Rationem hujus optimam assignat. Doctor, quia dominus non habet potestatem in corpus servi, sed in operas ejus, neque lex civilis, aut Jus Gentium potuit dare illam potestatem; neque servus ipse ex propria voluntate, quia solus Deus est dominus vitae et mortis, animae et corporis, et permisit tantum potestatem usus corporis in ordine ad matrimonium, quamvis reliquus ejus usus, quantum ad operas subjecit nostrae voluntati. Servus ergo vendens suam libertatem solum vendit operas suas, et non corpus secundum omnem libertatem, quam habet; ergo manet ipsi jus corporis commutandi in ordine ad matrimonium, quod non est pretio aestimabile, nisi ut recepit aliud aequale in ordine ad usum corporis, quem Deus respective ad hunc solum contractum ei permisit. Et haec commutatio non derogat juri servitutis, quia contrahens cum servo remittit de suo jure, quod alias ipsi ex vi contractus competeret, ne praejudicium tertii sequatur, et sic tenet contractus.
Dices ergo de Jure naturae tenet matrimonium et ejus libertas, quod supra impugnatum est, contra jura servitutis.
Respondetur tenere de Jure speciali naturae, ratione materiae, in qua versatur commutatio, cujus dominium nequit plenum cum servitute transferri, sed in ordine ad certum usum et operas. Manet autem dominium corporis ex Dei concessione servo in ordine ad usum matrimonii tantum, et sustentationis propriae, sine praejudicio tamen juris alterius, quod acquisivit per inductam servitutem, quia nequit servus vacare matrimonio, nisi quoad usum aliqualem, qui non impedit aut subtrahit consueta servitia, ut praedicto capite primo potest, de conjug. sero. ubi decernit Adrianus Pontifex : Debita tamen, inquit, et consueta servitia non minus debent consuetis dominis exhiberi, etc. ubi Glossa ; quamvis ergo servus habeat libertatem ineundi conjugii, non habet libertatem cum detrimento domini ad usum talis conjugii, sed tantum quando servitia consueta non substrahantur. Doctor autem supra non impugnat conclusionem, sed rationes, quibus probatur, et ipse proinde ex ratione in specie, et a priori probat conclusionem ex natura contractus, servitutis et juris tantum acquisiti, et quoad secundum in ordine ad operas est, non privando servum omni sua libertate, quam per politicam servitutem transferre non potest, neque etiam per matrimonium subtrahere jura servitutis, nisi dominus consenserit in matrimonium, quia ad liberum usum matrimonii et cohabitationis potest servus suum corpus commutare cum detrimento domini, neque dominus praejudicare potest usui corporis servi in ordine ad matrimonium in necessariis, quia non acquirit plenum dominium corporis ejus per servitutem, ac proinde quoad usum cui non est subjectus servus, est liber, alias peccaret contra justitiam, qui vel in uno, vel in altero subtraheret debitum.
Dices, potest dominus uti servo non solum ad servitia consueta, sed etiam ad extraordinaria.
Respondeo servitia consueta intelligi in praefato textu, illa quae ex voluntate domini, et jure servitutis praescribuntur ; excluduntur tantum illa quae praejudicant libertati servi, et usui necessario matrimonii, quia in ordine ad haec impedienda, jus non acquisivit dominus in servum a principio.
(f) Ex hoc sequitur quod servus potest contrahere cum libera, etc. Hunc casum supra resolvimus dist. 34. et patet ex titulo de conjugio servorum, matrimonium esse validum non ignorata conditione ; si ignoratur esse invalidum ex defectu consensus requisiti, et hoc Jure naturae.
(g) Sed esto in casu isto contrahant sine, etc. Quaeritur an possint conlrahentes sive ancilla et servus (quando invito domino, aut non consentiente contrahunt) possint vendi in diversas paries.
Respondet inducendos esse dominos ne id faciant, cum contractus sit favorabilis. Sed si facerent, non apparet quomodo contra justitiam, supposita servitute, facerent, quia ex voluntate particulari ipsarum conjugum non acquirunt jus aliquod in praejudicium servitutis et dominorum, quod ante non habuerunt, cura domini non consenserint, antea autem id licuit dominis secundum justitiam: ergo etiam nunc. Hanc sententiam tenet Cardinalis in cap. 1. de conjugio servorum, Almainus in hac dist. quaest, unica, art. 3. Supplementum Gabrielis quaet. 1. art. 3. dub. 3. conclus. 3. quamvis oppositum probabile etiam sit: Angelus supra citatus, et plures alii quos citavimus, maxime si est necessitas vendendi, quamvis haec sententia sit probabilis, tamen quia videtur dura, interpretarer Doctorem loqui de justitia politica et civili, quantum ad eam spectat, non esse peccatum sic divendere in partes remotas, quia ratio ejus adducta huc spectat.
Caeteram innitendo illi rationi, quam pro secunda conclusione subjicit, dicendo servos invitis dominis contrahere posse, quia aliquod jus sui corporis habent, quo non privantur per servitutem, dicendum videtur non posse sic distrahi maritum et uxorem, ut usus matrimonii fiat impossibilis simpliciter, quia corpus servi non subest domino quantum ad libertatem sufficientem ad matrimonium, ita ut hoc impedire possit, ita etiam neque quantum ad usum, qui ex tali contractu, considerata conditione servili, sequitur: ergo nequit habere jus vendendi servum cum impedimento usus matrimonii contracti, et sicut Ecclesia tenetur, si fideles sunt, subvenire, ne impedimentum statuatur contrahendo, ita etiam ne impedimentum statuatur contracto. Imo judex civilis et Respublica debent subvenire servis conservando eorum jura: erit ergo contra justitiam et charitatem talis venditio. Contra, inquam, justitiam ex ratione allegata Doctoris: contra charitatem ob periculum spirituale utriusque conjugis. Accedit praeterea contractum esse favorabilem; sicut ergo non potest dominus praejudicare servo quoad potestatem corporis in ordine ad matrimonium, sic etiam neque praejudicare potest usui talis potestatis.
Dubitatur an possit maritus vendere se in servitutem vivente uxore? Partem affirmativam communius tenent Doctores, quos citat Sanchez lib. 7. dist. 23. Caeterum, salvo meliori judicio, videtur mihi praeferenda sententia Glossae, cap. Perlatum, 29. quaest. 2. quam tenet etiam noster Angles in flor. 4. 1. part. q. 10. de errore conditionis artic. 3. Palacios in 4. disput. 30. Probatur, jura matrimonii obstant primo, quia ex Apostolo : Vir potestatem sui corporis non habet, sed uxor, etc. quia contractus ipse consistit in aequalitate, ut per commutationem sui corporis tantumdem recipiat, quando suo juri non cedit. Secundo, obligatio debili libera ex primo contractu ei debetur: haec autem nulla ratione compatitur cum obligatione servitutis proprie dictae. Tertio, nequit res alterius, sine proprio ejus consensu disponi aut reddi pejoris conditionis et fructus, domino invito, quia haec esset injusta usurpatio rei alienae, nequit dominus praejudicare matrimonio inito in praejudicium contractus, et uxoris aut ipsius servi, quamvis in servitute contraxit: ergo neque maritus praejudicare matrimonio contracto aut conjugi: praejudicaret autem per servitutem, ut res nota est, quia nequit duobus dominis servire; uxor autem per anticipatum matrimonium acquisivit servitutem in corpus mariti, cui praejudicat servitus politica, per quam consueta servilia debet domino, neque implere potest eum satisfactione prioris oneris et obligationis.
Quinto, non solum tenetur maritus ad debitum quando petitur, sed etiam tenetur non imponere impedimentum, unde reddatur inhabilis ad reddendum quoties juste petitur: ergo neque servitutem superinducere. Sexto, quia tenetur ad cohabitationem thori et domus, quae non patiuntur cum jure servitutis, quo domino adhaerere tenetur. Septimo, quia sicut nequit divortium propria auctoritate, et sine causa facere aut petere, quia hoc est contra perpetuitatem vinculi et obligationes ex eo innatas; servitus autem in parte divortium est, quia separatio thori et cohabitationis, si ita placuerit, et utilitas domini exegerit pro majori tempore.
Octavo, conditio ignorata, quando annullat matrimonium, nequit induci ex sola voluntate alterius, contracto matrimonio: sed servitus ignota annullat matrimonium, ut supra visum est, quia subest fraus, quam non comprehendit consensus substantialiter, et sic deest ipse consensus ob notabilem deceptionem in materia commutata: ergo quae contraxit cum libero sciens esse liberum, et nullo modo contractura, si esset servus, consensum suum dirigit substantialiter, non solum ad personam, sed etiam ad conditionem ejus: ergo ex vi talis consensus, cui innititur contractus initus, debetur ei corpus liberum ab omni servitute, sed contractus ille est irrevocabilis: ergo non potest maritus superinducere servitutem matrimonio inito, sine manifesta injuria uxoris, cum haec conditio fuerit substantialis in contractu et commutatione, ita ut non solum acquisierit jus per commutationem in corpus ejus, sed etiam in illud, ut erat liberum ab omni onere servitutis.
Nono, tenetur maritus ad bonum prolis, ejusque rectam educationem ad providendum uxori et familae, et consequenter ad assistentiam necessariam, quae non compatiuntur cum servitute: accedit nota infamiae, et dispendium honoris, quae incurrit uxor ingenua, et proles ejus, ex superinducta servitute, et dari pluribus occasionem hoc modo, ut subterfugiant onera debita matrimonii. Unde mihi valde durum videtur, quod maritus vendens se in servitutem posset venundari in partes remotas, si uxor eum commode sequi tenetur, ut dicit Sanchez, quasi ipsa teneretur subjicere se damnis et periculis, quae in uxorem servi, atque in alienis partibus, quarum linguam non novit, etiam viro ipsa renitente in servum se vendente, vel quasi fingatur uxor commode posse sic sequi virum, qui non est casus practicus, sed mere speculativus, cum incommoditas et uxoris et prolis ex migratione longinqua sequendi conditionem servilem illius, a quo ibi commodum reportare non possunt, redundare semper videatur.
Pro opposita sententia non adducitur alia ratio, nisi quod maritus sit caput uxoris, et utatur jure suo, et possit uti sine detrimento debiti conjugalis.
Respondeo hanc suppositionem non esse subsistentem, nempe non frustrari per servitutem debitum conjugale, quod ex primo contractu aequale debetur. Dico ergo esse contra justitiam et fidem datam et leges matrimonii, nec refert quod vir sit caput uxoris, quia id intelligitur quoad ea quae communia sunt in gubernatione familiae et domus, et secluso jure proprio uxoris. Imo videtur magis consentaneum, ut vir possit vendere uxorem ea invita in servitutem, quia sic uteretur re sua et dominio, quod habet in uxorem ejusque corpus, quam quod se ipsum vendere possit, quia nullum habet dominium in corpus sum in praejudicium uxoris, cujus est corpus viri: nullum ergo jus ipsi favet, et contra favent uxori.
Imo illam esse sufficientem causam non solum divortii judico cum Henriquez lib.ll. de matrimon. o. 10. et Bartholomaeo Ledesma de matrimonio, quaest. 52. et 53. sed etiam negandi debitum conjugale et cohabitationis, ob violatam fidem primi contractus, et propulsandum opprobrium, quod ille contranitente uxore contra jura matrimonii ei debita induxit: nam si potest negare debitum ob causam subtractorum alimentorum sibi et proli, ut plures tenent, eadem ratio currit in proposito, cum ob jura servitutis inductae, ipse se privat omni possibilitate alendi uxorem et prolem, cum omnia quae acquirat, suo domino acquirat, et nihil uxori, sed sibi tantum necessaria ad sustentationem sui.
Dices pretium vendita) libertatis posse sufficere uxori ad alimoniam.
Respondeo, si ratio prioris sententiae subsistat, eum se posse gratis constituere servum, quia sic utitur jure suo, neque adeo tribuendum est potestati viri in uxorem, ut Sacramento et debito uxoris detrahatur, cum ex prima institutione Sacramenti : Vir relinquere debeat patrem et matrem, etc. et adhaerere uxori suae ; ergo si major haec sit conjunctio, si filius sub potestate patris constitutus nequeat seipsum vendere parte renitente, minus potest renitente uxore. Quod autem dicitur sufficere ne ipsi subtrahat debitum conjugale, vel impedimentum ei statuat ob periculum fornicationis, non subsistit, quia ei impedimentum statuit, prout ex vi prioris contractus ei debetur, qui initus est cum libero, acquirendo dominium, et illud transferendo, sine ullo onere aut impedimento. Amplius etiam dico non ex hoc solo venditionem esse contra justitiam, sed ex aliis etiam causis educationis prolis debitae, gubernationis et assistentiae, alimoniarum et cohabitationis. Unde si in casu redderetur impotens post contractum matrimonium et consummatum, adhuc non posset se vendere renitente uxore, sicut neque separare aut ingredi Religionem, aut suscipere sacros Ordines, quibus tamen contractus magis favet quam servituti voluntariae inductae, qua posita, redditur inhabilis uxori ad usum matrimonii, sive debiti, dato quod sit factus impotens, sive ad alia commoda enumerata, quibus procurandis tenetur.
(h) Sed si ancilla credit contrahere, etc. De hoc casu videaulur dicta dist. 30. quaest. 1. circa errorem conditionis.
(i) Ad argumentum, patet ex littera et ex dictis.